Pande foris superum uittataque templa Sabaeis
Nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,
Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
Tertia iam suboles. procerum tibi nobile uulgus
5
Crescit et insani solatur damna Veseui.
Nec solum festas secreta Neapolis aras
Ambiat: et socii portus dilectaque miti
Terra Dicaearcho nec non plaga cara madenti
Surrentina deo sertis altaria cingat,
10
Materni qua litus aui, quem turba nepotum
Circumit et similes contendit reddere uultus.
Gaudeat et Libyca praesignis auunculus hasta,
Quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
Polla sinu. macte, o iuuenis, qui tanta merenti
15
Lumina das patriae. dulci tremit ecce tumultu
Tot dominis clamata domus. procul atra recedat
Inuidia atque alio liuentia pectora flectat:
His senium longaeque decus uirtutis et alba
Atropos et patrius lauros promisit Apollo.
20
Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis
Ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
Omen erat. uenit totiens Lucina piumque
Intrauit repetita larem. sic fertilis, oro,
Stet domus et donis numquam mutata sacratis.
25
Macte, quod et proles tibi saepius aucta uirili
Robore, sed iuueni laetanda et uirgo parenti:
Aptior his uirtus, citius dabit illa nepotes,
Qualis maternis Helene iam digna palaestris
Inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
30
Vel qualis caeli facies, ubi nocte serena
Admouere iubar mediae duo sidera lunae.
Sed queror haud faciles, iuuenum rarissime, questus
Irascorque etiam, quantum irascuntur amantes.
Tantane me decuit uulgari gaudia fama
35
Noscere? cumque tibi uagiret tertius infans,
Protinus ingenti non uenit nuntia cursu
Littera, quae festos cumulare altaribus ignes
Et redimire chelyn postesque ornare iuberet
Albanoque cadum sordentem promere fumo
40
Et cantu signare diem? sed tardus inersque
Nunc demum mea uota cano: tua culpa tuusque
Hic pudor. ulterius sed enim producere questus
Non licet; en hilaris circumstat turba tuorum
Defensatque patrem. quem non hoc agmine uincas?
45
Di patrii, quos auguriis super aequora magnis
Litus ad Ausonium deuexit Abantia classis,
Tu, ductor populi longe migrantis, Apollo,
Cuius adhuc uolucrem laeua ceruice sedentem
Respiciens blande felix Eumelus adorat,
50
Tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo
Votiuam taciti quassamus lampada mystae,
Et uos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi
Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae,
Hos cum plebe sua patrii seruate penates.
55
Sint, qui fessam aeuo crebrisque laboribus urbem
Voce opibusque iuuent uiridique in nomine seruent.
His placidos genitor mores largumque nitorem
Monstret auus, pulchrae studium uirtutis uterque.
Quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima
60
Patricias intrare fores, hos pube sub ipsa,
Si modo prona bonis inuicti Caesaris adsint
Numina, Romulei limen pulsare senatus.