Forte remittentem curas Phoeboque leuatum
Pectora, cum patulis tererem uagus otia Saeptis
Iam moriente die, rapuit me cena benigni
Vindicis. haec imos animi perlapsa recessus
5
Inconsumpta manet: neque enim ludibria uentris
Hausimus aut epulas diuerso a sole petitas
Vinaque perpetuis aeuo certantia fastis.
A miseri! quos nosse iuuat quid Phasidis ales
Distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser
10
Exta ferat, cur Tuscus aper generosior Vmbro,
Lubrica qua recubent conchylia mollius alga!
Nobis uerus amor medioque Helicone petitus
Sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
Suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
15
Donec ab Elysiis prospexit sedibus alter
Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
O bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
Nox et Erythraeis Thetidis signanda lapillis
Et memoranda diu geniumque habitura perennem!
20
Mille ibi tunc species aerisque eborisque uetusti
Atque locuturas mentito corpore ceras
Edidici. quis namque oculis certauerit usquam
Vindicis, artificum ueteres agnoscere ductus
Et non inscriptis auctorem reddere signis?
25
Hic tibi quae docto multum uigilata Myroni
Aera, laboriferi uiuant quae marmora caelo
Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
Quid Polycleteis iussum spirare caminis,
Linea quae ueterem longe fateatur Apellen,
30
Monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi
Desidia est, hic Aoniis amor auocat antris.
Haec inter castae genius tutelaque mensae
Amphitryoniades multo mea cepit amore
Pectora nec longo satiauit lumina uisu
35
Tantus honos operi finesque inclusa per artos
Maiestas. deus ille, deus! seseque uidendum
Indulsit, Lysippe, tibi paruusque uideri
Sentirique ingens! Et cum mirabilis intra
Stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
40
Si uisus per membra feres: "hoc pectore pressus
Vastator Nemees; haec exitiale ferebant
Robur et Argoos frangebant bracchia remos."
Nec spatium: tam magna breui mendacia formae!
Quis modus in dextra, quanta experientia docti
45
Artificis curis pariter gestamina mensae
Fingere et ingentes animo uersare colossos!
Tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris
Nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,
Lemnius exigua potuisset ludere massa.
50
Nec torua effigies epulisque aliena remissis,
Sed qualem parci domus admirata Molorchi
Aut Aleae lucis uidit Tegeaea sacerdos;
Qualis et Oetaeis emissus in astra fauillis
Nectar adhuc torua laetus Iunone bibebat;
55
Sic mitis uultus, ueluti de pectore gaudens,
Hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris
Pocula, at haec clauae meminit manus; aspera sedes
Sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum.
Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat
60
Regnator laetis numen uenerabile mensis
Et comitem occasus secum portabat et ortus,
Praestabatque libens modo qua diademata dextra
Abstulerat dederatque et magnas uerterat urbes.
Semper ab hoc animos in crastina bella petebat,
65
Huic acies semper uictor narrabat opimas,
Siue catenatos Bromio detraxerat Indos,
Seu clusam magna Babylona refregerat hasta
Seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam
Obruerat bello; magnoque ex agmine laudum
70
Fertur Thebanos tantum excusasse triumphos.
Ille etiam, magnos Fatis rumpentibus actus,
Cum traheret letale merum, iam mortis opaca
Nube grauis uultus alios in numine caro
Aeraque supremis timuit sudantia mensis.
75
Mox Nasamoniaco decus admirabile regi
Possessum; fortique deo libauit honores
Semper atrox dextra periuroque ense superbus
Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis
Diraque Romuleis portantem incendia tectis
80
Oderat, et cum epulas, et cum Lenaea dicaret
Dona, deus castris maerens comes ire nefandis,
Praecipue cum sacrilega face miscuit arces
Ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti
Polluit et populis Furias immisit honestas.
85
Nec post Sidonii letum ducis aere potita
Egregio plebeia domus. conuiuia Syllae
Ornabat semper claros intrare penates
Adsuetum et felix dominorum stemmate signum.
Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae
90
Nosse deis, non aula quidem, Tirynthie, nec te
Regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae
Mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne
Foedus amicitiae. scit adhuc florente sub aeuo
Par magnis Vestinus auis, quem nocte dieque
95
Spirat et in carae uiuit complexibus umbrae.
Hic igitur tibi laeta quies, fortissime diuum
Alcide, nec bella uides pugnasque feroces,
Sed chelyn et uittas et amantes carmina laurus.
Hic tibi sollemni memorabit carmine quantus
100
Iliacas Geticasque domos quantusque niualem
Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis
Terrueris, quem te pecoris possessor Hiberi,
Quem tulerit saeuae Mareoticus arbiter arae;
Hic penetrata tibi spoliataque limina mortis
105
Concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas.
Nec te regnator Macetum nec barbarus umquam
Hannibal aut saeui posset uox horrida Syllae
His celebrare modis. certe tu, muneris auctor,
Non aliis malles oculis, Lysippe, probari.