Parui beatus ruris honoribus,
Qua prisca Teucros Alba colit lares,
Fortem atque facundum Seuerum
Non solitis fidibus saluto.
5
Iam trux ad Arctos Parrhasias hiems
Concessit altis obruta solibus,
Iam pontus ac tellus renident
In Zephyros Aquilone fracto.
Nunc cuncta ueris frondibus annuis
10
Crinitur arbos, nunc uolucrum noui
Questus inexpertumque carmen
Quod tacita statuere bruma.
Mos parca tellus peruigil et focus
Culmenque multo lumine sordidum
15
Solantur exemptusque testa
Qua modo ferbuerat Lyaeus.
Non mille balant lanigeri greges
Nec uacca dulci mugit adultero,
Vnique siquando canenti
20
Mutus ager domino reclamat.
Sed terra primis post patriam mihi
Dilecta curis; hic mea carmina
Regina bellorum uirago
Caesareo peramauit auro,
25
Cum tu sodalis dulce periculum
Conisus omni pectore tolleres,
Vt Castor ad cunctos tremebat
Bebryciae strepitus harenae.
Tene in remotis Syrtibus auia
30
Leptis creauit? iam feret Indicas
Messes odoratisque rara
Cinnama praeripiet Sabaeis.
Quis non in omni uertice Romuli
Reptasse dulcem Septimium putet?
35
Quis fonte Iuturnae relictis
Vberibus neget esse pastum?
Nec mira uirtus: protinus Ausonum
Portus uadosae nescius Africae
Intras adoptatusque Tuscis
40
Gurgitibus puer innatasti.
Hinc paruus inter pignora curiae
Contentus artae lumine purpurae
Crescis, sed immensos labores
Indole patricia secutus.
45
Non sermo Poenus, non habitus tibi,
Externa non mens: Italus, Italus.
Sunt Vrbe Romanisque turmis
Qui Libyam deceant alumni.
Est et frementi uox hilaris foro,
50
Venale sed non eloquium tibi,
Ensisque uagina quiescit
Stringere ni iubeant amici.
Sed rura cordi saepius et quies,
Nunc in paternis sedibus et solo
55
Veiente, nunc frondosa supra
Hernica, nunc Curibus uetustis.
Hic plura pones uotibus et modis
Passu solutis, sed memor interim
Nostri uerecundo latentem
60
Barbiton ingemina sub antro.