Statius siluae 4, 4

Altre sezioni


Curre per Euboicos non segnis, epistola, campos,

Hac ingressa uias qua nobilis Appia crescit

In latus et molles solidus premit agger harenas;

Atque ubi Romuleas uelox penetraueris arces,

5

Continuo dextras flaui pete Thybridis oras,

Lydia qua penitus stagnum nauale coercet

Ripa suburbanisque uadum praetexitur hortis.

Illic egregium formaque animisque uidebis

Marcellum et celso praesignem uertice nosces.

10

Cui primam solito uulgi de more salutem,

Mox inclusa modis haec reddere uerba memento:

"Iam terras uolucremque polum fuga ueris aquosi

Laxat et Icariis caelum latratibus urit;

Ardua iam densae rarescunt moenia Romae.

15

Hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae,

Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,

Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.

Te quoque clamosae quaenam plaga mitior Vrbi

Subtrahit? aestiuos quo decipis aere soles?

20

Quid tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus,

Nec non noster amor (dubium morumne probandus

Ingeniine bonis)? Latiis aestiuat in oris

Anne metalliferae repetit iam moenia Lunae

Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,

25

Non ego nunc uestro procul a sermone recedo:

Certum est, inde sonus geminas mihi circumit aures.

Sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat

Torua Cleonaei iuba sideris, exue curis

Pectus et assiduo temet furare labori.

30

Et sontes operit pharetras arcumque retendit

Parthus et Eleis auriga laboribus actos

Alpheo permulcet equos et nostra fatiscit

Laxaturque chelys: uires instigat alitque

Tempestiua quies, maior post otia uirtus.

35

Talis cantata Briseide uenit Achilles

Acrior et positis erupit in Hectora plectris.

Te quoque flammabit tacite repetita parumper

Desidia et solitos nouus exsultabis in actus.

Certe iam Latiae non miscent iurgia leges,

40

Et pacem piger annus habet, messesque reuersae

Dimisere forum. nec iam tibi turba reorum

Vestibulo querulique rogant exire clientes.

Cessat centeni moderatrix iudicis hasta,

Qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama

45

Eminet et iuuenis facundia praeterit annos.

Felix curarum, cui non Heliconia cordi

Serta nec imbelles Parnasi e uertice laurus,

Sed uiget ingenium et magnos accinctus in usus

Fert animus quascumque uices: nos otia uitae

50

Solamur cantu uentosaque gaudia famae

Quaerimus. En, egomet somnum et geniale secutus

Litus, ubi Ausonio se condidit hospita portu

Parthenope, tenues ignauo pollice chordas

Pulso Maroneique sedens in margine templi

55

Sumo animum et magni tumulis adcanto magistri:

At tu, si longi cursum dabit Atropos aeui

(Detque precor Latiique ducis sic numina pergant,

Quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,

Quique tuos alio subtexit munere fasces

60

Et spatia obliquae mandat renouare Latinae),

Forsitan Ausonias ibis frenare cohortes

Aut Rheni populos aut nigrae litora Thules

Aut Histrum seruare datur metuendaque portae

Limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis

65

Eloquii uirtus: sunt membra accommoda bellis,

Quique grauem tarde subeant thoraca lacerti:

Seu campo pedes ire pares, est agmina supra

Nutaturus apex; seu frena sonantia flectes,

Seruiet asper equus. nos facta aliena canendo

70

Vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis

Ipse canenda geres paruoque exempla parabis

Magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus

Poscit auos praestatque domi nouisse triumphos.

Surge, agedum, iuuenemque, puer, deprende parentem,

75

Stemmate materno felix, uirtute paterna.

Iam te blanda sinu Tyrio sibi Curia felix

Educat et cunctas gaudet spondere curules".

Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam

Litoribus, fractas ubi Vesuius erigit iras

80

Aemula Trinacriis uoluens incendia flammis.

Mira fides! credetne uirum uentura propago,

Cum segetes iterum, cum iam haec deserta uirebunt,

Infra urbes populosque premi proauitaque toto

Rura abiisse mari? necdum letale minari

85

Cessat apex. procul ista tuo sint fata Teate,

Nec Marrucinos agat haec insania montes.

Nunc si forte meis quae sint exordia musis

Scire petis, iam Sidonios emensa labores

Thebais optato collegit carbasa portu

90

Parnasique iugis siluaque Heliconide festis

Tura dedit flammis et uirginis exta iuuencae

Votiferaque meas suspendit ab arbore uittas.

Nunc uacuos crines alio subit infula nexu:

Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles,

95

Sed uocat arcitenens alio pater armaque monstrat

Ausonii maiora ducis. trahit impetus illo

Iam pridem retrahitque timor. stabuntne sub illa

Mole umeri an magno uincetur pondere ceruix?

Dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores

100

Nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis?

Iamque uale et penitus uoti tibi uatis honorem

Corde exire ueta. nisi enim Tirynthius, almae

Pectus amicitiae: cedet tibi gloria fidi

Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae

105

Priamiden caeso solacia traxit amico.