Statius siluae 5, 4

Other sections


Crimine quo merui, iuuenis placidissime diuum,

Quoue errore miser, donis ut solus egerem,

Somne, tuis? tacet omne pecus uolucresque feraeque

Et simulant fessos curuata cacumina somnos,

5

Nec trucibus fluuiis idem sonus; occidit horror

Aequoris, et terris maria acclinata quiescunt.

Septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras

Stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque reuisunt

Lampades et totiens nostros Tithonia questus

10

Praeterit et gelido spargit miserata flagello.

Vnde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,

Quae sacer alterna tantum statione tenebat

Argus et haud umquam uigilabat corpore toto.

At nunc, heu! si aliquis longa sub nocte puellae

15

Bracchia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,

Inde ueni, nec te totas infundere pennas

Luminibus compello meis (hoc turba precetur

Laetior): extremo me tange cacumine uirgae,

Sufficit, aut leuiter suspenso poplite transi.