Di quibus audaces amor est seruare carinas
Saeuaque uentosi mulcere pericula ponti,
Sternite molle fretum placidumque aduertite uotis
Concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
5
Grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
Depositum. Iuuenis dubio committitur alto
Maecius atque animae partem super aequora nostrae
Maiorem transferre parat. Proferte benigna
Sidera et antemnae gemino considite cornu,
10
Oebalii fratres; uobis pontusque polusque
Luceat; Iliacae longe nimbosa sororis
Astra fugate, precor, totoque excludite caelo.
Vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen,
Quis honor et regni cessit fortuna secundi
15
(Dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti),
Surgite de uitreis spumosae Doridos antris
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
Litora tranquillo certatim ambite natatu,
Quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
20
Nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.
Nec quaerenda diu; modo nam trans aequora terris
Prima Dicarcheis Pharium grauis intulit annum,
Prima salutauit Capreas et margine dextro
Sparsit Tyrrhenae Mareotica uina Mineruae.
25
Huius utrumque latus molli praecingite gyro,
Partitaeque uices uos stuppea tendite mali
Vincula, uos summis adnectite sipara uelis,
Vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
Pars demittat aquis curuae moderamina puppis;
30
Sint quibus exploret primos grauis arte molorchos,
Quaeque secuturam religent post terga phaselon
Vncaque summersae penitus retinacula uellant;
Temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
Officio careat glaucarum nulla sororum.
35
Hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
Praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
Glaucus, adhuc patriis quotiens allabitur oris
Litoream blanda feriens Anthedona cauda.
Tu tamen ante omnes diua cum matre, Palaemon,
40
Annue, si uestras amor est mihi pandere Thebas,
Nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
Et pater Aeolio frangit qui carcere uentos,
Cui uarii flatus omnisque per aequora mundi
Spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
45
Artius obiecto Borean Eurumque Notumque
Monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
Solus agat puppes summasque supernatet undas
Assiduus pelago; donec tua turbine nullo
Laesa Paraetoniis assignet carbasa ripis.
50
Audimur. Vocat ipse ratem nautasque morantes
Increpat. Ecce meum timido iam frigore pectus
Labitur et nequeo, quamuis mouet ominis horror,
Claudere suspensos oculorum in margine fletus.
Iamque ratem terris diuisit fune soluto
55
Nauita et angustum deiecit in aequora pontem.
Saeuus et e puppi longo clamore magister
Dissipat amplexus atque oscula fida reuellit,
Nec longum cara licet in ceruice morari.
Attamen in terras e plebe nouissimus omni
60
Ibo nec egrediar nisi iam currente carina.
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
Fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
Expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
Audax ingenii? Nec enim temeraria uirtus
65
Illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae
Iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
Vsque adeone parum lentas transire paludes
Stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
Imus in abruptum gentilesque undique terras
70
Exigua fugimus clausi trabe et aere nudo.
Inde furor uentis indignataeque procellae
Et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
Ante rates pigro torpebant aequora somno,
Nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus
75
Audebant. Visis tumuerunt puppibus undae,
Inque hominem surrexit hiems. Tunc nubila Plias
Oleniumque pecus, solito tunc peior Orion.
Iusta queror. Fugit ecce uagas ratis acta per undas
Paulatim minor et longe seruantia uincit
80
Lumina, tot gracili ligno complexa timores,
Quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris,
Portat dura, Celer. Quos nunc ego pectore somnos
Quosue queam perferre dies? Quis cuncta pauenti
Nuntius an facili te praetermiserit unda
85
Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis
Fluctuet aut Siculi populatrix uirgo profundi,
Quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
Quae pax Carpathio, quali te subuehat aura
Doris Agenorei furtis blandita iuuenci?
90
Sed merui questus. Quid enim te castra petente
Non uel ad ignotos ibam comes impiger Indos
Cimmeriumque chaos? Starem prope bellica regis
Signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
Armatis seu iura dares; operumque tuorum
95
Etsi non socius, certe mirator adessem.
Si quondam magno Phoenix reuerendus Achilli
Litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama uenit
Imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
Cur nobis ignauus amor? Sed pectore fido
100
Numquam abero longisque sequar tua carbasa uotis.
Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris,
Nunc regina Phari numenque Orientis anheli,
Excipe multisono puppem Mareotida sistro
Ac iuuenem egregium, Latius cui ductor Eoa
105
Signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,
Ipsa manu placida per limina festa sacrosque
Duc portus urbesque tuas. Te praeside noscat,
Vnde paludosi fecunda licentia Nili,
Cur uada desidant et ripa coerceat undas
110
Cecropio stagnata luto, cur inuida Memphis,
Curue Therapnaei lasciuiat ora Canopi,
Cur seruet Pharias Lethaeus ianitor aras,
Vilia cur magnos aequent animalia diuos;
Quae sibi praesternat uiuax altaria Phoenix,
115
Quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili
Mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
Duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
Conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
Anguiferamque domum, blando qua mersa ueneno
120
Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
Vsque et in Assyrias sedes mandataque castra
Prosequere et Marti iuuenem, dea, trade Latino.
Nec nouus hospes erit: puer his sudauit in aruis
Notus adhuc tantum maioris lumine claui,
125
Iam tamen et turmas facili praeuertere gyro
Fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
At nos hoc iterum stantes in litore uastos
130
Cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
O tum quantus ego aut quanta uotiua mouebo
Plectra lyra, cum me magna ceruice ligatum
Attolles umeris atque in mea pectora primum
Incumbes e puppe nouus seruataque reddes
135
Colloquia inque uicem medios narrabimus annos:
Tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
Antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
Pacis iter, qua dulce nemus florentis Idumes,
Qua pretiosa Tyros rubeat, quo purpura suco
140
Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum
Candida felices sudent opobalsama uirgae;
Ast ego, deuictis dederim quae busta Pelasgis
Quaeue laboratas claudat mihi pagina Thebas.