Statius siluae 3, 1

Altre sezioni


Intermissa tibi renouat, Tirynthie, sacra

Pollius et causas designat desidis anni,

Quod coleris maiore tholo nec litora pauper

Nuda tenes tectumque uagis habitabile nautis,

5

Sed nitidos postes Graisque effulta metallis

Culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti

Ignis ab Oetaea conscenderis aethera flamma.

Vix oculis animoque fides. Tune ille reclusi

Liminis et paruae custos inglorius arae?

10

Vnde haec aula recens fulgorque inopinus agresti

Alcidae? Sunt fata deum, sunt fata locorum.

O uelox pietas! Steriles hic nuper harenas

Ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis

Saxa nec ulla pati faciles uestigia terras

15

Cernere erat. Quaenam subito fortuna rigentes

Ditauit scopulos? Tyrione haec moenia plectro

An Getica uenere lyra? Stupet ipse labores

Annus, et angusti bisseno limite menses

Longaeuum mirantur opus. Deus attulit arces

20

Erexitque suas, atque obluctantia saxa

Summouit nitens et magno pectore montem

Reppulit: immitem credas iussisse nouercam.

Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos

Incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,

25

Siue tui solium Iouis et uirtute parata

Astra tenes, haustumque tibi succincta beati

Nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:

Huc ades et genium templis nascentibus infer.

Non te Lerna nocens nec pauperis arua Molorchi

30

Nec formidatus Nemees ager antraque poscunt

Thracia nec Pharii polluta altaria regis,

Sed felix simplexque domus fraudumque malarum

Inscia et hospitibus superis dignissima sedes.

Pone truces arcus agmenque immite pharetrae

35

Et regum multo perfusum sanguine robur,

Instratumque umeris dimitte rigentibus hostem.

Hic tibi Sidonio celsum puluinar acantho

Texitur et signis crescit torus asper eburnis.

Pacatus mitisque ueni nec turbidus ira

40

Nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge

Confectum thiasis et multo fratre madentem

Detinuit qualemque uagae post crimina noctis

Thespius obstupuit, totiens socer. Hic tibi festa

Gymnas et insontes iuuenum sine caestibus irae

45

Annua ueloci peragunt certamina lustro.

Hic templis inscriptus auo gaudente sacerdos

Paruus adhuc similisque tui, cum prima nouercae

Monstra manu premeres atque exanimata doleres.

Sed quaenam subiti, ueneranda, exordia templi

50

Dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit

Alcides tensoque modos imitabitur arcu.

Tempus erat, caeli cum torrentissimus axis

Incumbit terris ictusque Hyperione multo

Acer anhelantis incendit Sirius agros.

55

Iamque dies aderat, profugis cum regibus aptum

Fumat Aricinum Triuiae nemus et face multa

Conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat

Emeritos Diana canes et spicula terget

Et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis

60

Itala terra focis Hecateidas excolit idus.

Ast ego, Dardaniae quamuis sub collibus Albae

Rus proprium magnique ducis mihi munere currens

Vnda domi curas mulcere aestusque leuare

Sufficerent, notas Sirenum nomine rupes

65

Facundique larem Polli non hospes habebam,

Assidue moresque uiri pacemque nouosque

Pieridum flores intactaque carmina discens.

Forte diem Triuiae dum litore ducimus udo

Angustasque fores adsuetaque tecta grauati

70

Frondibus et patula defendimus arbore soles,

Delituit caelum et subitis lux candida cessit

Nubibus ac tenuis grauiore fauonius austro

Immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum

Attulit, Iliaco dum diues Elissa marito

75

Donatur testesque ululant per deuia nymphae.

Diffugimus, festasque dapes redimitaque uina

Arripiunt famuli; nec quo conuiuia migrent,

Quamuis innumerae gaudentia rura superne

Insedere domus et multo culmine diues

80

Mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi

Suadebant laesique fides reditura sereni.

Stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi

Et magnum Alciden humili lare parua premebat,

Fluctiuagos nautas scrutatoresque profundi

85

Vix operire capax. Huc omnis turba coimus,

Huc epulae ditesque tori coetusque ministrum

Stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.

Non cepere fores, angustaque deficit aedes.

Erubuit risitque deus dilectaque Polli

90

Corda subit blandisque uirum complectitur ulnis.

"Tune" inquit "largitor opum, qui mente profusa

Tecta Dicarchei pariter iuuenemque replesti

Parthenopen? Nostro qui tot fastigia monti,

Tot uirides lucos, tot saxa imitantia uultus

95

Aeraque, tot scripto uiuentes lumine ceras

Fixisti? Quid enim ista domus, quid terra, priusquam

Te gauderet, erat? longo tu tramite nudos

Texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,

Nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,

100

Ne sorderet iter. Curui tu litoris ora

Clausisti calidas gemina testudine nymphas.

Vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni

Pollius? et talis hilaris tamen intro penates

Et litus, quod pandis, amo. Sed proxima sedem

105

Despicit et tacite ridet mea limina Iuno.

Da templum dignasque tuis conatibus aras,

Quas puppes uelis nolint transire secundis,

Quo pater aetherius mensisque accita deorum

Turba et ab excelso ueniat soror hospita templo.

110

Nec te, quod solidus contra riget umbo maligni

Montis et immenso non umquam exesus ab aeuo,

Terreat: ipse adero et conamina tanta iuuabo

Asperaque inuitae perfringam uiscera terrae.

Incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.

115

Non Amphioniae steterint uelocius arces

Pergameusue labor". Dixit mentemque reliquit.

Nec mora cum scripta formatur imagine tela.

Innumerae coiere manus: his caedere siluas

Et leuare trabes, illis immergere curae

120

Fundamenta solo. Coquitur pars umida terrae

Protectura hiemes atque exclusura pruinas,

Indomitusque silex curua fornace liquescit.

Praecipuus sed enim labor est exscindere dextra

Oppositas rupes et saxa negantia ferro.

125

Hic pater ipse loci positis Tirynthius armis

Insudat ualidaque solum deforme bipenni,

Cum graue nocturna caelum subtexitur umbra,

Ipse fodit, ditesque Caprae uiridesque resultant

Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo.

130

Non tam grande sonat motis incudibus Aetne,

Cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris

Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat

Mulciber et castis exornat Pallada donis.

Decrescunt scopuli, et rosea sub luce reuersi

135

Artifices mirantur opus. Vix annus anhelat

Alter, et ingenti diues Tirynthius arce

Despectat fluctus et iunctae tecta nouercae

Prouocat et dignis inuitat Pallada templis.

Iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens

140

Fumat harena sacris. Hos nec Pisaeus honores

Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae.

Nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos,

Cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans.

Ipsae pumiceis uirides Nereides antris

145

Exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent,

Nec pudet occulte nudas spectare palaestras.

Spectat et Icario nemorosus palmite Gaurus

Siluaque quae fixam pelago Nesida coronat,

Et placidus Limon omenque Euploea carinis,

150

Et Lucrina Venus, Phrygioque e uertice Graias

Addisces, Misene, tubas, ridetque benigna

Parthenope gentile sacrum nudosque uirorum

Certatus et parua suae simulacra coronae.

Quin age et ipse libens proprii certaminis actus

155

Inuicta dignare manu; seu nubila disco

Findere seu uolucres Zephyros praecedere telo

Seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras,

Indulge sacris et, si tibi poma supersunt

Hesperidum, gremio uenerabilis ingere Pollae;

160

Nam capit et tantum non degenerabit honorem.

Quod si dulce decus uiridesque resumeret annos,

(Da ueniam, Alcide) fors hic et pensa tulisses.

Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras

Libamenta tuli. Nunc ipse in limine -cerno

165

Soluentem uoces et talia dicta ferentem:

"Macte animis opibusque meos imitate labores,

Qui rigidas rupes infecundaeque pudenda

Naturae deserta domas et uertis in usum

Lustra habitata feris foedeque latentia profers

170

Numina. Quae tibi nunc meritorum praemia soluam?

Quas referam grates? Parcarum fila tenebo

Extendamque colus (duram scio uincere Mortem),

Auertam luctus et tristia damna uetabo

Teque nihil laesum uiridi renouabo senecta

175

Concedamque diu iuuenes spectare nepotes,

Donec et hic sponsae maturus et illa marito,

Rursus et ex illis suboles noua grexque proteruus

Nunc umeris irreptet aui, nunc agmine blando

Certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.

180

Nam templis numquam statuetur terminus aeui,

Dum me flammigeri portabit machina caeli.

Nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos

Nec Tiburna domus solisque cubilia Gades".

Sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem

185

Populeaque mouens albentia tempora silua

Et Styga et aetherii iurauit fulmina Patris.