Saeue nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
Lugendique modos. Miserum est primaeua parenti
Pignora surgentesque (nefas!) accendere natos;
Durum et deserti praerepta coniuge partem
5
Conclamare tori, maesta et lamenta sororum
Et fratrum gemitus: alte tamen et procul intrat
Altius in sensus maioraque uulnera uincit
Plaga minor. Famulum (quia rerum nomina caeca
Sic miscet Fortuna manu nec pectora nouit),
10
Sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque
Has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
Libertas ex mente fuit. Ne comprime fletus,
Ne pudeat; rumpat frenos dolor iste decusque,
Si tam dura placent: hominem gemis (hei mihi! subdo
15
Ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce uolenti
Seruitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
Imperiosus erat. Quisnam haec in funera missos
Castiget luctus? Gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes fleuere Molossi,
20
Et uolucres habuere rogum ceruusque Maronem.
Quid, si nec famulus? Vidi ipse habitusque notaui
Te tantum cupientis erum, sed maior in ore
Spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
Optarent multum Graiae cuperentque Latinae
25
Sic peperisse nurus. Non talem Cressa superbum
Callida sollicito reuocauit Thesea filo
Nec Paris Oebalios talis uisurus amores
Rusticus inuitas deiecit in aequora pinus.
Non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:
30
Vidi et adhuc uideo, qualem nec bella cauentem
Litore uirgineo Thetis occultauit Achillen,
Nec circum saeui fugientem moenia Phoebi
Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
Qualis eras! Procul en cunctis puerisque uirisque
35
Pulchrior et tantum domino minor! Illius unus
Ante decor, quantum praecedit clara minores
Luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes.
Non tibi femineum uultu decus oraque supra
Mollis honos (qualis dubiae post crimina formae
40
De sexu transire iubent) torua atque uirilis
Gratia; nec petulans acies, blandique seuero
Igne oculi, qualis, bellans cum casside missa,
Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
Crinis, et obsessae nondum primoque micantes
45
Flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem
Educat Eurotas, teneri sic integer aeui
Elin adit primosque Ioui puer approbat annos.
Nam pudor ingenuae mentis tranquillaque morum
Temperies teneroque animus maturior aeuo,
50
Carmine quo patuisse queant? Saepe ille uolentem
Castigabat erum studioque altisque iuuabat
Consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
Ille suus, uultumque tuo sumebat ab ore:
Dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
55
Cecropiamque fidem. Sed laudum terminus esto,
Quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
Sperauit tardi reditus Eumaeus Vlixis.
Quis deus aut quisnam tam tristia uulnera casus
Eligit? Vnde manus Fatis tam certa nocendi?
60
O quam diuitiis censuque exutus opimo
Fortior, Vrse, fores! Si uel fumante ruina
Ructassent dites Vesuuina incendia Locroe,
Seu Pollentinos mersissent flumina saltus,
Seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas
65
In dextrum torsisset aquas, paterere serena
Fronte deos; siue alma fidem messisque negasset
Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
Larga redit Fortuna sinu. Sed gnara dolorum
Inuidia infelix animi uitalia uidit
70
Laedendique uias. Vitae modo germen adultae
Nectere temptabat iuuenum pulcherrimus ille
Cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
Attendit toruo tristis Rhamnusia uultu,
Ac primum impleuitque toros oculisque nitorem
75
Addidit ac solito sublimius ora leuauit,
Heu! misero letale fauens, seseque uidendo
Torsit ob inuidiam mortemque amplexa iacenti
Iniecit nexus carpsitque immitis adunca
Ora uerenda manu. quinta uix Phosphoros hora
80
Rorantem sternebat equum: iam litora duri
Saeua, Philete, senis durumque Acheronta uidebas,
Quo domini clamate sono! Non saeuius atros
Nigrasset planctu genetrix tibi salua lacertos,
Nec pater; et certe qui uidit funera frater
85
Erubuit uinci. Sed nec seruilis adempto
Ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
Et Cilicum messis Phariaeque exempta uolucri
Cinnama et Assyrio manantes gramine sucos
Et domini fletus: hos tantum hausere fauillae,
90
Hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos
Restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
Quod uallauit onyx, miseris acceptius umbris
Quam gemitus. sed flesse iuuat: quid terga dolori,
Vrse, damus? quid damna foues et pectore iniquo
95
Vulnus amas? Vbi nota reis facundia raptis?
Quid caram crucias tam saeuis luctibus umbram?
Eximius licet ille animi meritusque doleri:
Soluisti. Subit ille pios carpitque quietem
Elysiam clarosque illic fortasse parentes
100
Inuenit; aut illi per amoena silentia Lethes
Forsan Auernales alludunt undique mixtae
Naides, obliquoque notat Proserpina uultu.
Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton
Forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros
105
Monstrabit gaudens similemque docebit amorem.