Statius siluae 2, 5

Altre sezioni


Quid tibi monstrata mansuescere profuit ira?

Quid scelus humanasque animo dediscere caedes

Imperiumque pati et domino parere minori?

Quid, quod abire domo rursusque in claustra reuerti

5

Suetus et a capta iam sponte recedere praeda

Insertasque manus laxo dimittere morsu?

Occidis, altarum uastator docte ferarum,

Non grege Massylo curuaque indagine clausus,

Non formidato supra uenabula saltu

10

Incitus aut caeco foueae deceptus hiatu,

Sed uictus fugiente fera. stat cardine aperto

Infelix cauea et clausas circum undique portas

Hoc licuisse nefas placidi tumuere leones.

Tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum

15

Aspicere, et totas duxere in lumina frontes.

At non te primo fusum nouus obruit ictu

Ille pudor: mansere animi, uirtusque cadenti

A media iam morte redit, nec protinus omnes

Terga dedere minae. sicut sibi conscius alti

20

Vulneris aduersum moriens it miles in hostem

Attollitque manum et ferro labente minatur,

Sic piger ille gradu solitoque exutus honore

Firmat hians oculos animamque hostemque requirit.

Magna tamen subiti tecum solacia leti,

25

Victe, feres, quod te maesti populusque patresque,

Ceu notus caderes tristi gladiator harena,

Ingemuere mori; magni quod Caesaris ora

Inter tot Scythicas Libycasque, a litore Rheni

Et Pharia de gente feras, quas perdere uile est,

30

Vnius amissi tetigit iactura leonis.