Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
Arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo
Incuruata uadis redit inde cacumine recto
Ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
5
Atque habitet uitreum tacitis radicibus amnem.
Quid Phoebum tam parua rogem? Vos dicite causas,
Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni.
Nympharum tenerae fugiebant Pana cateruae;
Ille quidem it, cunctas tamquam uelit, it tamen unam
10
In Pholoen. Siluis haec fluminibusque sequentis
Nunc hirtos gressus, nunc improba cornua uitat.
Iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
Rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
Caelica tecta subit; ibi demum uicta labore,
15
Fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
Stant sine fraude lares, flauos collegit amictus
Artius et niueae posuit se margine ripae.
Insequitur uelox pecorum deus et sua credit
Conubia; ardenti iamiam suspiria librat
20
Pectore, iam praedae leuis imminet. Ecce citatos
Aduertit Diana gradus, dum per iuga septem
Errat Auentinaeque legit uestigia ceruae.
Paenituit uidisse deam, conuersaque fidas
Ad comites: "Numquamne auidis arcebo rapinis
25
Hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
Decrescet mihi turba chori?" Sic deinde locuta
Depromit pharetra telum breue, quod neque flexis
Cornibus aut solito torquet stridore, sed una
Emisit contenta manu laeuumque soporem
30
Naidos auersa fertur tetigisse sagitta.
Illa diem pariter surgens hostemque proteruum
Vidit et in fontem, niueos ne panderet artus,
Sic tota cum ueste ruit, stagnisque sub altis
Pana sequi credens ima latus implicat alga.
35
Quid faceret subito deceptus praedo? Nec altis
Credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
Pellis, et a tenero nandi rudis. Omnia questus,
Immitem Bromium, stagna inuida et inuida tela,
Primaeuam uisu platanum, cui longa propago
40
Innumeraeque manus et iturus in aethera uertex,
Deposuit iuxta uiuamque aggessit harenam
Optatisque aspergit aquis et talia mandat:
"Viue diu nostri pignus memorabile uoti,
Arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
45
Tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.
Illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
Aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
Spargere tu laticem et foliis turbare memento.
Tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
50
Sedis et illaesa tutabor utramque senecta,
Vt Iouis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
Populus et nostrae stupeant tua germina pinus".
Sic ait. Illa dei ueteres animata calores
Vberibus stagnis obliquo pendula trunco
55
Incubat atque umbris scrutatur amantibus undas.
Sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
Nec patitur tactus. Tandem eluctata sub auras
Libratur fundo rursusque enode cacumen
Ingeniosa leuat, ueluti descendat in imos
60
Stirpe lacus alia. Iam nec Phoebeia Nais
Odit et exclusos inuitat gurgite ramos.
Haec tibi parua quidem genitali luce paramus
Dona, sed ingenti forsan uictura sub aeuo.
Tu, cuius placido posuere in pectore sedem
65
Blandus honos hilarisque tamen cum pondere uirtus,
Cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes
Improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
Incorrupte fidem nullosque experte tumultus
Et secrete palam quod digeris ordine uitam,
70
Idem auri facilis contemptor et optimus idem
Comere diuitias opibusque immittere lucem:
Hac longum florens animi morumque iuuenta
Iliacos aequare senes et uincere persta,
Quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos:
75
Hoc illi duras exorauere sorores,
Hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem
Ardua magnanimi reuirescet gloria Blaesi.