Statius siluae 3, 5

Other sections


Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus, uxor,

Anxia peruigili ducis suspiria cura?

Non metuo ne laesa fides aut pectore in isto

Alter amor; nullis in te datur ire sagittis

5

(Audiat infesto licet hoc Rhamnusia uultu),

Non datur. Et si egomet patrio de litore raptus

Quattuor emeritis per bella, per aequora lustris

Errarem, tu mille procos intacta fugares,

Non imperfectas commenta retexere telas,

10

Sed sine fraude palam thalamosque armata negasses.

Dic tamen, unde alia mihi fronte et nubila uultus?

Anne quod Euboicos fessus remeare penates

Auguror et patria senium componere terra?

Cur hoc triste tibi? Certe lasciuia corde

15

Nulla nec aut trepidi mulcent te proelia Circi

Aut intrat sensus clamosi turba theatri;

Sed probitas et opaca quies et sordida numquam

Gaudia. Quas autem comitem te rapto per undas?

Quamquam, et si gelidas irem mansurus ad Arctos

20

Vel super Hesperiae uada caligantia Thules

Aut septemgemini caput impenetrabile Nili,

Hortarere uias. Etenim tua (nempe benigna

Quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis

Seruat et in senium), tua, quae me uulnere primo

25

Intactum thalamis et adhuc iuuenile uagantem

Fixisti, tua frena libens docilisque recepi,

Et semel insertas non mutaturus habenas

Vsque premo. Tu me nitidis Albana ferentem

Dona comis sanctoque indutum Caesaris auro

30

Visceribus complexa tuis, sertisque dedisti

Oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae

Infitiata lyrae, saeuum ingratumque dolebas

Mecum uicta Iouem; tu procurrentia primis

Carmina nostra sonis, totasque in murmure noctes

35

Aure rapis uigili; longi tu sola laboris

Conscia, cumque tuis creuit mea Thebais annis.

Qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras

Cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,

Aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes.

40

Scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati

Te tantum miserata dedit, superique potentes

Inuidiam timuere tuam. Post ista propinquum

Nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?

Heu ubi nota fides totque explorata per usus,

45

Qua ueteres Latias Graias heroidas aequas?

Isset ad Iliacas (quid enim deterret amantes?)

Penelope gauisa domos, si passus Vlixes;

Questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui,

Et quam (quam saeui!) fecerunt maenada planctus.

50

Nec minor his tu nosse fidem uitamque maritis

Dedere. Sic certe cineres umbramque priorem

Quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori

Coniugis ingentes iterasti pectore planctus,

Iam mea. Nec pietas alia est tibi curaque natae;

55

Sic et mater amas, sic numquam corde recedit

Nata tuo, fixamque animi penetralibus imis

Nocte dieque tenes. Non sic Trachinia nidos

Alcyone, uernos non sic Philomela penates

Circumit amplectens animamque in pignora transfert.

60

Et nunc illa tenet, uiduo quod sola cubili

Otia tam pulchrae terit infecunda iuuentae.

Sed uenient, plenis uenient conubia taedis.

Sic certe formaeque bonis animique meretur;

Siue chelyn complexa ferit seu uoce paterna

65

Discendum Musis sonat et mea carmina flectit,

Candida seu molli diducit bracchia motu,

Ingenium probitas artemque modestia uincit.

Nonne leues pueros, non te, Cytherea, pudebit

Hoc cessare decus? Nec tantum Roma iugales

70

Conciliare toros festasque accendere taedas

Fertilis: et nostra generi tellure dabuntur.

Non adeo Vesuuinus apex et flammea diri

Montis hiems trepidas exhausit ciuibus urbes:

Stant populisque uigent, hinc auspice condita Phoebo

75

Tecta Dicarchei portusque et litora mundi

Hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae

Quae Capys aduectis impleuit moenia Teucris.

Nostraque nec propriis tenuis nec rara colonis

Parthenope, cui mite solum trans aequora uectae

80

Ipse Dionaea monstrauit Apollo columba.

Has ego te sedes (nam nec mihi barbara Thrace

Nec Libye natale solum) transferre laboro,

Quas et mollis hiems et frigida temperat aestas,

Quas imbelle fretum torpentibus alluit undis.

85

Pax secura locis et desidis otia uitae

Et numquam turbata quies somnique peracti.

Nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges:

Morum iura uiris solum et sine fascibus aequum.

Quid nunc magnificas species cultusque locorum

90

Templaque et innumeris spatia interstincta columnis,

Et geminam molem nudi tectique theatri

Et Capitolinis quinquennia proxima lustris,

Quid laudem litus libertatemque Menandri,

Quam Romanus honos et Graia licentia miscent?

95

Nec desunt uariae circa oblectamina uitae:

Siue uaporiferas, blandissima litora, Baias,

Enthea fatidicae seu uisere tecta Sibyllae

Dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo,

Seu tibi Bacchei uineta madentia Gauri

100

Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis

Lumina noctiuagae tollit Pharus aemula lunae,

Caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo,

Quae meus ante alios habitator Pollius auget,

Inarimesque lacus medicos Stabiasque renatas.

105

Mille tibi nostrae referam telluris amores,

Sed satis hoc, coniunx, satis est dixisse: creauit

Me tibi, me socium longos astrinxit in annos.

Nonne haec amborum genetrix altrixque uideri

Digna? Sed ingratus qui plura adnecto tuisque

110

Moribus indubito: uenies, carissima coniunx,

Praeueniesque etiam; sine me tibi ductor aquarum

Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.