Non Helicona graui pulsat chelys enthea plectro,
Nec lassata uoco totiens mihi numina, Musas;
Et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;
Tu quoque muta ferae, uolucer Tegeaee, sonorae
5
Terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
Ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
Elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,
Ponite: dilecto uolo lasciuire sodali.
10
Iunge, puer, cyathos, sed ne numerare labora,
Cunctantemque incende chelyn; discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
Balnea dumque procax uittis hederisque, soluta
Fronde uerecunda, Clio mea ludit Etrusco.
15
Ite, deae uirides, liquidosque aduertite uultus
Et uitreum teneris crinem redimite corymbis,
Veste nihil tectae, quales emergitis altis
Fontibus et uisu Satyros torquetis amantes.
Non uos, quae culpa decus infamastis aquarum,
20
Sollicitare iuuat; procul hinc et fonte doloso
Salmacis et uiduae Cebrenidos arida luctu
Flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
Vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,
Incolitis Thybrimque nouis attollitis undis,
25
Quas praeceps Anien atque exceptura natatus
Virgo iuuat Marsasque niues et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum uaga molibus unda
Crescit et innumero pendens transmittitur arcu;
Vestrum opus aggredimur, uestra est, quam carmine molli
30
Pando, domus. non umquam aliis habitastis in antris
Ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
Monstrauitque artes; neu uilis flamma caminos
Vreret, ipsa faces uolucrum succendit Amorum.
Non huc admissae Thasos aut undosa Carystos;
35
Maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites:
Sola nitet flauis Nomadum decisa metallis
Purpura, sola cauo Phrygiae quam Synnados antro
Ipse cruentauit maculis liuentibus Attis
Quaeque Tyri niueas secat et Sidonia rupes.
40
Vix locus Eurotae, uiridis cum regula longo
Synnada distinctu uariat. non limina cessant,
Effulgent camerae, uario fastigia uitro
In species animoque nitent. stupet ipse beatas
Circumplexus opes et parcius imperat ignis.
45
Multus ubique dies, radiis ubi culmina totis
Perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
Nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis
Aera, sed argento felix propellitur unda
Argentoque cadit labrisque nitentibus instat
50
Delicias mirata suas et abire recusat.
Extra autem niueo qui margine caerulus amnis
Viuit et in summum fundo patet omnis ab imo,
Cui non ire lacu pigrosque exsoluere amictus
Suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo,
55
Hic te perspicuum melius, Narcisse, uideres,
Hic uelox Hecate uelit et deprensa lauari.
Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
Auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
Aedibus et tenuem uoluunt hypocausta uaporem?
60
Nec si Baianis ueniat nouus hospes ab oris,
Talia despiciet (fas sit componere magnis
Parua), Neronea nec qui modo lotus in unda,
Hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti
Ingenio curaque puer! tecum ista senescant
65
Et tua iam melius discat fortuna renasci!