Statius siluae 1, 4

Altre sezioni


Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho

Voluit opus, uidet alma pios Astraea Iouique

Conciliata redit, dubitataque sidera cernit

Gallicus. es caelo, diue, es, Germanice, cordi

5

(Quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro

Imperium Fortuna tuum. stat proxima ceruix

Ponderis immensi damnosaque fila senectae

Exuit atque alios melior reuirescit in annos.

Ergo alacres, quae signa colunt urbana, cohortes

10

Inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum

Confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae,

Quae tua longinquis implorant iura querelis,

Certent laetitia, nosterque ex ordine collis

Confremat et sileant peioris murmura famae!

15

Quippe manet longumque aeuo redeunte manebit

Quem penes intrepidae mitis custodia Romae.

Nec tantum induerint Fatis noua saecula crimen

Aut instaurati peccauerit ara Tarenti.

Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo

20

Plectra, nec Aonias decima cum Pallade diuas

Aut mitem Tegeae Dircesue hortabor alumnum:

Ipse ueni uiresque nouas animumque ministra,

Qui caneris; docto nec enim sine numine tantus

Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti

25

Iudicium mentemque uiris. licet enthea uatis

Excludat Pimplea sitim nec conscia detur

Pirene: largos potius mihi gurges in haustus

Qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis

Quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem

30

Frangitur et nostras curat facundia leges.

Quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo

Reddimus, et diues praedae tamen accipit omni

Exuuias Diana tholo captiuaque tela

Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius

35

Eloquium fandique opibus sublimis abundas)

Sperne coli tenuiore lyra. uaga cingitur astris

Luna, et in Oceanum riui cecidere minores.

Quae tibi sollicitus persoluit praemia morum

Vrbis amor! quae tum patrumque equitumque notaui

40

Lumina et ignarae plebis lugere potentes!

Non labente Numa timuit sic curia felix,

Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.

Hoc illud: tristis inuitum audire catenas,

Parcere uerberibus nec qua iubet alta potestas

45

Ire, sed armatas multum sibi demere uires

Dignarique manus humilis et uerba precantum,

Reddere iura foro nec proturbare curules

Et ferrum mulcere toga. sic itur in alta

Pectora, sic mixto reuerentia fidit amori.

50

Ipsa etiam cunctos grauis inclementia fati

Terruit et subiti praeceps iuuenile pericli,

Nil cunctante malo. non illud culpa senectae

(Quippe ea bis senis uixdum orsa excedere lustris),

Sed labor intendens animique in membra uigentis

55

Imperium uigilesque suo pro Caesare curae,

Dulce opus. hinc fessos penitus surrepsit in artus

Insidiosa quies et pigra obliuio uitae.

Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi

Signat Apollineos sancto cognomine lucos,

60

Respicit heu tanti pridem securus alumni,

Perpessusque moras: "huc mecum, Epidauria proles,

Huc altis gaudens: datur (aggredienda facultas!)

Ingentem recreare uirum. teneamus adorti

Tendentis iam fila colus; ne fulminis atri

65

Sit metus, has ultro laudabit Iuppiter artes.

Nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam

Seruo animam. atque adeo breuiter, dum tecta subimus,

Expediam. genus ipse suis permissaque retro

Nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente

70

Vincitur et magno gaudet cessisse nepoti.

Prima togae uirtus illi quoque: clarus et ingens

Eloquio; mox innumeris exercita castris

Occiduas primasque domos et sole sub omni

Permeruit iurata manus, nec in otia pacis

75

Permissum laxare animos ferrumque recingi.

Hunc Galatea uigens ausa est incessere bello

(Me quoque!) perque nouem timuit Pamphylia messes

Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci

Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.

80

Quid geminos fasces magnaeque iterata reuoluam

Iura Asiae? uelit illa quidem ter habere quaterque

Hunc sibi, sed reuocant fasti maiorque curulis

Nec permissa semel. Libyci quid mira tributi

Obsequia et missum media de pace triumphum

85

Laudem et opes quantas nec qui mandauerat ausus

Exspectare fuit? gaudet Trasimennus et Alpes

Cannensesque animae; primusque insigne tributum

Ipse palam lacera poscebat Regulus umbra.

Non uacat Arctoas acies Rhenumque rebellem

90

Captiuaeque preces Veledae et, quae maxima nuper

Gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem

Pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,

Gallice, Fortuna non admirante subisti.

Hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,

95

Nate, Ioui. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis

Et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora

Carmina patricio pueri sonuistis in ostro.

Si qua salutifero gemini Chironis in antro

Herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit

100

Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis

Educat, Idaea profert quam Creta sub umbra

Dictamni florentis opem, quoque anguis abundat

Spumatu, iungam ipse manus atque omne benigne

Virus, odoriferis Arabum quod doctus in aruis

105

Aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit."

Dixerat. inueniunt positos iam segniter artus

Pugnantemque animam; ritu se cingit uterque

Paeonio monstrantque simul parentque uolentes,

Donec letiferas uario medicamine pestes

110

Et suspecta mali ruperunt nubila somni.

Adiuuat ipse deos morboque ualentior omni

Occupat auxilium. citius non arte refectus

Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae

Saeua Machaonio coierunt uulnera suco.

115

Quis mihi tot coetus inter populique patrumque

Sit curae uotique locus? tamen ardua testor

Sidera teque, pater uatum Thymbraee, quis omni

Luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens

Assiduus nunc aure uigil, nunc lumine cuncta

120

Aucupor, immensae ueluti conexa carinae

Cumba minor, cum saeuit hiems, pro parte furentis

Parua receptat aquas et eodem uoluitur austro.

Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,

Nectite! nemo modum transmissi computet aeui:

125

Hic uitae natalis erit. tu Troica dignus

Saecula et Euboici transcendere pulueris annos

Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra

Digna litem? nec si uacuet Meuania ualles

Aut praestent niueos Clitumna noualia tauros,

130

Sufficiam. sed saepe deis hos inter honores

Caespes et exiguo placuerunt farra salino.