Statius siluae 2, 4

Other sections


Psittace, dux uolucrum, domini facunda uoluptas,

Humanae sollers imitator, psittace, linguae,

Quis tua tam subito praeclusit murmura fato?

Hesternas, miserande, dapes moriturus inisti

5

Nobiscum, et gratae carpentem munera mensae

Errantemque toris mediae plus tempore noctis

Vidimus. affatus etiam meditataque uerba

Reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes

Ille canorus habes. Cedat Phaethontia uulgi

10

Fabula: non soli celebrant sua funera cygni.

At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,

Conexusque ebori uirgarum argenteus ordo,

Argutumque tuo stridentia limina cornu

Et querulae iam sponte fores! Vacat ille beatus

15

Carcer et augusti nusquam conuicia tecti.

Huc doctae stipentur aues, quis nobile fandi

Ius Natura dedit: plangat Phoebeius ales

Auditasque memor penitus dimittere uoces

Sturnus, et Aonio uersae certamine picae,

20

Quique refert iungens iterata uocabula perdix,

Et quae Bistonio queritur soror orba cubili:

Ferte simul gemitus cognataque ducite flammis

Funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:

"Occidit aeriae celeberrima gloria gentis

25

Psittacus, ille plagae uiridis regnator Eoae,

Quem non gemmata uolucris Iunonia cauda

Vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,

Nec quas umenti Numidae rapuere sub austro;

Ille salutator regum nomenque locutus

30

Caesareum et queruli quondam uice functus amici,

Nunc conuiua leuis monstrataque reddere uerba

Tam facilis, quo tu, Melior dilecte, recluso

Numquam solus eras. At non inglorius umbris

Mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo

35

Et tenues Arabum respirant gramine plumae

Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti

Scandet odoratos phoenix felicior ignes!"