Statius siluae 2, 2

Other sections


Est inter notos Sirenum nomine muros

Saxaque Tyrrhenae templis onerata Mineruae

Celsa Dicarchei speculatrix uilla profundi,

Qua Bromio dilectus ager, collesque per altos

5

Vritur et prelis non inuidet uua Falernis.

Huc me post patrii laetum quinquennia lustri,

Cum stadio iam pigra quies canusque sederet

Puluis, ad Ambracias conuersa gymnade frondes,

Trans gentile fretum placidi facundia Polli

10

Detulit et nitidae iuuenilis gratia Pollae,

Flectere iam cupidum gressus, qua limite noto

Appia longarum teritur regina uiarum.

Sed iuuere morae. Placido lunata recessu

Hinc atque hinc curuas perrumpunt aequora rupes.

15

Dat natura locum montique interuenit unum

Litus et in terras scopulis pendentibus exit.

Gratia prima loci, gemina testudine fumant

Balnea, et e terris occurrit dulcis amaro

Nympha mari. Leuis hic Phorci chorus udaque crines

20

Cymodoce uiridisque cupit Galatea lauari.

Ante domum tumidae moderator caerulus undae

Excubat, innocui custos laris; huius amico

Spumant templa salo. Felicia rura tuetur

Alcides; gaudet gemino sub numine portus:

25

Hic seruat terras, hic saeuis fluctibus obstat.

Mira quies pelagi: ponunt hic lassa furorem

Aequora, et insani spirant clementius austri;

Hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu

Stagna modesta iacent dominique imitantia mores.

30

Inde per obliquas erepit porticus arces,

Vrbis opus, longoque domat saxa aspera dorso.

Qua prius obscuro permixti puluere soles

Et feritas inamoena uiae, nunc ire uoluptas,

Qualis, si subeas Ephyres Baccheidos altum

35

Culmen, ab Inoo fert semita tecta Lyaeo.

Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes

Et superet Piplea sitim largeque uolantis

Vngula sedet equi reseretque arcana pudicos

Phemonoe fontes uel quos meus auspice Phoebo

40

Altius immersa turbauit Pollius urna,

Innumeras ualeam species cultusque locorum

Pieriis aequare modis. Vix ordine longo

Suffecere oculi, uix, dum per singula ducor,

Suffecere gradus. Quae rerum turba! Locine

45

Ingenium an domini mirer prius? Haec domus ortus

Aspicit et Phoebi tenerum iubar; illa cadentem

Detinet exactamque negat dimittere lucem,

Cum iam fessa dies et in aequora montis opaci

Vmbra cadit uitreoque natant praetoria ponto.

50

Haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros

Ignorant fluctus terraeque silentia malunt.

His fauit natura locis, hic uicta colenti

Cessit et ignotos docilis mansueuit in usus.

Mons erat hic, ubi plana uides; et lustra fuerunt,

55

Quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,

Hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum

Formantem rupes expugnantemque secuta

Gaudet humus. Nunc cerne iugum discentia saxa

Intrantemque domos iussumque recedere montem.

60

Iam Methymnaei uatis manus et chelys una

Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:

Et tu saxa moues, et te nemora alta sequuntur.

Quid referam ueteres ceraeque aerisque figuras,

Si quid Apellei gaudent animasse colores,

65

Si quid adhuc uacua tamen admirabile Pisa

Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis

Aut Polycliteo iussum est quod uiuere caelo,

Aeraque ab Isthmiacis auro potiora fauillis,

Ora ducum ac uatum sapientumque ora priorum,

70

Quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis

Expers curarum atque animum uirtute quieta

Compositus semperque tuus? Quid mille reuoluam

Culmina uisendique uices? Sua cuique uoluptas

Atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem

75

Nerea diuersis seruit sua terra fenestris:

Haec uidet Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;

Armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum

Aera respirat pelago circumflua Nesis;

Inde uagis omen felix Euploea carinis,

80

Quaeque ferit curuos exserta Megalia fluctus;

Angitur et domino contra recubante proculque

Surrentina tuus spectat praetoria Limon.

Vna tamen cunctis, procul eminet una diaetis,

Quae tibi Parthenopen derecto limite ponti

85

Ingerit: hic Grais penitus delecta metallis

Saxa; quod Eoae respergit uena Syenes,

Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures

Per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto

Candida purpureo distinguitur area gyro;

90

Hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi

Quod uiret et molles imitatur rupibus herbas,

Hic Nomadum lucent flauentia saxa Thasosque

Et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:

Omnia Chalcidicas turres obuersa salutant.

95

Macte animo, quod Graia probas, quod Graia frequentas

Arua, nec inuideant quae te genuere Dicarchi

Moenia: nos docto melius potiemur alumno.

Quid nunc ruris opes pontoque noualia dicam

Iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?

100

Saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo

Conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra

Palmite maturo rorantia lumina tersit

Nereis et dulces rapuit de collibus uuas.

Saepe et uicino sparsa est uindemia fluctu,

105

Et Satyri cecidere uadis, nudamque per undas

Dorida montani cupierunt prendere Panes.

Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos

Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes

Seruitium, nec te cultu Tirynthia uincat

110

Aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti

Blanda Therapnaei placent uineta Galaesi.

Hic ubi Pierias exercet Pollius artes,

Seu uoluit monitus, quos dat Gargettius auctor,

Seu nostram quatit ille chelyn, seu dissona nectit

115

Carmina, siue minax ultorem stringit iambon,

Hinc leuis e scopulis meliora ad carmina Siren

Aduolat, hinc motis audit Tritonia cristis.

Tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa uetantur

Obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur

120

Ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.

Viue, Midae gazis et Lydo ditior auro,

Troica et Euphratae supra diademata felix,

Quem non ambigui fasces, non mobile uulgus,

Non leges, non castra tenent, qui pectore magno

125

Spemque metumque domas uoto sublimior omni,

Exemptus fatis indignantemque refellens

Fortunam; dubio quem non in turbine rerum

Deprendet suprema dies, sed abire paratum

Ac plenum uita. Nos, uilis turba, caducis

130

Deseruire bonis semperque optare parati,

Spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce

Despicis errantes humanaque gaudia rides.

Tempus erat, cum te geminae suffragia terrae

Diriperent celsusque duas ueherere per urbes,

135

Inde Dicarcheis multum uenerande colonis,

Hinc ascite meis, pariterque his largus et illis

Ac iuuenile calens plectrique errore superbus.

At nunc discussa rerum caligine uerum

Aspicis. Illo alii rursus iactantur in alto,

140

Et tua securos portus placidamque quietem

Intrauit non quassa ratis. Sic perge nec umquam

Emeritam in nostras puppem dimitte procellas.

Discite securi, quorum de pectore mixtae

In longum coiere faces sanctusque pudicae

145

Seruat amicitiae leges amor. Ite per annos

Saeculaque et priscae titulos praecedite famae.

Tuque, nurus inter longe **********

************************ praecordia curae,

Non frontem uertere minae, sed candida semper

150

Gaudia et in uultu curarum ignara uoluptas;

Non tibi sepositas infelix strangulat arca

Diuitias auidique animum dispendia torquent

Fenoris: expositi census et docta fruendi

Temperies. Non ulla deo meliore cohaerent

155

Pectora, non alias docuit Concordia mentes.