Exuit implicitum tenebris umentibus orbem
Oceano prolata dies, genitorque coruscae
Lucis adhuc hebetem uicina nocte leuabat
Et nondum excusso rorantem lampada ponto.
5
Et iam punicea nudatum pectora palla
Insignemque ipsis, quae prima inuaserat, armis
Aeaciden (quippe aura uocat cognataque suadent
Aequora) prospectant cuncti iuuenemque ducemque
Nil ausi meminisse pauent; sic omnia uisu
10
Mutatus rediit, ceu numquam Scyria passus
Litora Peliacoque rates escendat ab antro.
Tunc ex more deis (ita namque monebat Vlixes)
Aequoribusque Austrisque litat fluctuque sub ipso
Caeruleum regem tauro ueneratur auumque
15
Nerea: uittata genetrix placata iuuenca.
Hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:
"Paruimus, genetrix, quamquam haud toleranda iuberes,
Paruimus nimium: bella ad Troiana ratesque
Argolicas quaesitus eo." sic orsus et alno
20
Insiluit penitusque Noto stridente propinquis
Abripitur terris: et iam ardua ducere nubes
Incipit et longo Scyros discedere ponto.
Turre procul summa lacrimis comitata sororum
Commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum
25
Pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis
Ibat et ipsa freto, et puppem iam sola uidebat.
Ille quoque obliquos dilecta ad moenia uultus
Declinat uiduamque domum gemitusque relictae
Cogitat: occultus sub corde renascitur ardor
30
Datque locum uirtus. sentit Laertius heros
Maerentem et placidis aggressus flectere dictis:
"Tene" inquit "magnae uastator debite Troiae,
Quem Danaae classes, quem diuum oracula poscunt,
Erectumque manet reserato in limine Bellum,
35
Callida femineo genetrix uiolauit amictu
Commisitque illis tam grandia furta latebris
Sperauitque fidem? nimis o suspensa nimisque
Mater! An haec tacita uirtus torperet in umbra,
Quae uix audito litui clangore refugit
40
Et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?
Nec nostrum est, quod in arma uenis sequerisque precantes:
Venisses." dixit; quem talibus occupat heros
Aeacius: "longum resides exponere causas
Maternumque nefas; hoc excusabitur ense
45
Scyros et indecores, fatorum crimina, cultus.
Tu potius dum lene fretum Zephyroque fruuntur
Carbasa, quae Danais tanti primordia belli,
Ede: libet iustas hinc sumere protinus iras."
Hic Ithacus paulum repetito longius orsu:
50
"Fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida
Electus formae certamina soluere pastor
Sollicitas tenuisse deas nec torua Mineruae
Ora nec aetherii sociam rectoris amico
Lumine, sed solam nimium uidisse Dionen.
55
Atque adeo lis illa tuis exorta sub antris
Concilio superum, dum Pelea dulce maritat
Pelion, et nostris iam tunc promitteris armis.
Ira quatit uictas; petit exitialia iudex
Praemia: raptori faciles monstrantur Amyclae.
60
Ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit
Turrigerae ueritasque solo procumbere pinus
Praecipitat terrasque freto delatus Achaeas
Hospitis Atridae (pudet heu miseretque potentis
Europae!) spoliat thalamos, Helenaque superbus
65
Nauigat et captos ad Pergama deuehit Argos.
Inde dato passim uarias rumore per urbes,
Vndique inexciti sibi quisque et sponte coimus
Vltores: quis enim inlicitis genialia rumpi
Pacta dolis facilique trahi conubia raptu
70
Ceu pecus armentumue aut uilis messis aceruos
Perferat? haec etiam fortis iactura moueret.
Non tulit insidias diuum imperiosus Agenor
Mugitusque sacros et magno numine uectam
Quaesiit Europen aspernatusque Tonantem est
75
Vt generum; raptam Scythico de litore prolem
Non tulit Aeetes ferroque et classe secutus
Semideos reges et ituram in sidera puppim:
Nos Phryga semiuirum portus et litora circum
Argolica incesta uolitantem puppe feremus?
80
Vsque adeo nusquam arma et equi, fretaque inuia Grais?
Quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris
Deidamian eat uiduaque e sede reuellat
Attonitam et magni clamantem nomen Achillis?"
Illius ad capulum rediit manus ac simul ingens
85
Impulit ora rubor: tacuit contentus Vlixes.
Excipit Oenides: "quin, o dignissima caeli
Progenies, ritusque tuos elementaque primae
Indolis et, ualida mox accedente iuuenta
Quae solitus laudum tibi semina pandere Chiron,
90
Virtutisque aditus, quas membra augere per artes,
Quas animum, sociis multumque fauentibus edis?
Sit pretium longas penitus quaesisse per undas
Scyron et his primum me arma ostendisse lacertis."
Quem pigeat sua facta loqui? tamen ille modeste
95
Incohat, ambiguus paulum propiorque coacto:
"Dicor et in teneris et adhuc reptantibus annis,
Thessalus ut rigido senior me monte recepit,
Non ullos ex more cibos hausisse nec almis
Vberibus satiasse famem, sed spissa leonum
100
Viscera semianimisque lupae traxisse medullas.
Haec mihi prima Ceres, haec laeti munera Bacchi,
Sic dabat ille pater. mox ire per inuia secum
Lustra gradu maiore trahens uisisque docebat
Adridere feris nec fracta ruentibus undis
105
Saxa nec ad uastae trepidare silentia siluae.
Iam tunc arma manu, iam tunc ceruice pharetrae,
Et ferri properatus amor durataque multo
Sole geluque cutis; tenero nec fluxa cubili
Membra, sed ingenti saxum commune magistro.
110
Vix mihi bissenos annorum torserat orbes
Vita rudis, uolucris cum iam praeuertere ceruos
Et Lapithas cogebat equos praemissaque cursu
Tela sequi; saepe ipse gradu me praepete Chiron,
Dum uelox aetas, campis admissus agebat
115
Omnibus, exhaustumque uago per gramina passu
Laudabat gaudens atque in sua terga leuabat.
Saepe etiam primo fluuii torpore iubebat
Ire supra glaciemque leui non frangere planta.
Hoc puerile decus. quid nunc tibi proelia dicam
120
Siluarum et saeuo uacuos iam murmure saltus?
Numquam ille imbelles Ossaea per auia dammas
Sectari aut timidas passus me cuspide lyncas
Sternere, sed tristis turbare cubilibus ursos
Fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris
125
Aut seducta iugis fetae spelunca leaenae.
Ipse sedens uasto facta exspectabat in antro,
Si sparsus nigro remearem sanguine; nec me
Ante nisi inspectis admisit ad oscula telis.
Iamque et ad ensiferos uicina pube tumultus
130
Aptabar, nec me ulla feri Mauortis imago
Praeteriit. didici, quo Paeones arma rotatu,
Quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum
Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus
Tenderet et flexae Balearicus actor habenae
135
Quo suspensa trahens libraret uulnera tortu
Inclusumque suo distingueret aera gyro.
Vix memorem cunctos, etsi bene gessimus, actus.
Nunc docet ingentes saltu me iungere fossas,
Nunc caput aerii scandentem prendere montis
140
Quo fugitur per plana gradu, simulacraque pugnae
Excipere immissos scutato umbone molares
Ardentesque errare casas peditemque uolantes
Sistere quadriiugos. memini, rapidissimus ibat
Imbribus adsiduis pastus niuibusque solutis
145
Spercheos uiuasque trabes et saxa ferebat:
Cum me ille immissum, qua saeuior impetus undae
Stare iubet contra tumidosque repellere fluctus,
Quos uix ipse gradu totiens obstante tulisset.
Stabam equidem, sed me referebat concitus amnis
150
Et latae caligo fugae: ferus ille minari
Desuper incumbens uerbisque urgere pudorem.
Nec nisi iussus abi: sic me sublimis agebat
Gloria, nec duri tanto sub teste labores.
Nam procul Oebalios in nubila condere discos
155
Et liquidam nodare palen et spargere caestus,
Ludus erat requiesque mihi; nec maior in istis
Sudor, Apollineo quam fila sonantia plectro
Cum quaterem priscosque uirum mirarer honores.
Quin etiam sucos atque auxiliantia morbis
160
Gramina, quo nimius staret medicamine sanguis,
Quid faciat somnos, quid hiantia uulnera claudat,
Quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis,
Edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit
Iustitiae, qua Peliacis dare iura uerenda
165
Gentibus atque suos solitus pacare biformes.
Hactenus annorum, comites, elementa meorum