Statius *argumenta Thebaidos 8

Other sections


Tunc grauiter superos obiurgat rector Auerni

Ipsumque Amphiaraum terret, cui pauca furenti

Iam tenui uoce et pauidus supplexque reuoluit

Coniugis infandae indicium subitamque ruinam.

5

Anxius Inachidas uatis dolor angit amissi.

Sidonii exultant memorantque insignia gentis.

At Graium proceres similem pietatis honore

Thiodamanta legunt, uatis qui munera seruet.

Hinc Thebana phalanx, illinc ruit Inacha pubes,

10

Vulnera uulneribus geminant funduntque uicissim

Corpora magna uirum; tunc multa in caede furentem

Tydea deiectum telis Tritonia fleuit.