Statius *argumenta Thebaidos 3

Other sections


Perfidus interea missorum sera uirorum

Tempora dum queritur, dum spectat colla recisa

Tydeos inuisi, tunc unus tanta ex caede relictus

Aduenit Haemonides, sociorum funera pandens.

5

Iuppiter hinc Martem stimulis flammauit amaris,

Spargeret ut Thebis Argisque incendia belli.

At Venus Harmoniam memorat Thebasque tuetur.

Tunc duo gliscentis pugnae praesagia uates

Explorant diuos cernuntque instare futuras

10

Crudelis populo strages, sed dicere mussant.

Hic ferus insistit Capaneus bellumque lacessit

Vociferans spernitque deos sociosque fatigat.