Statius *argumenta Thebaidos 2

Other sections


At Maia genitus superas remeabat ad auras,

Excitusque Erebo iam saeuus Laius ibat,

Tiresiae uultum in somnis mentitus et ora.

Armari in fratrem dirum Eteoclea perurguet

5

Perfossumque senis iugulum faciemque recludit.

Moxque suas thalamis natas sociauit Adrastus

Deipylen Tydei, Argian Polynicis amati.

Sed cupidus regni fortem Cadmeius heros

Tydea legatum mittit, qui foedera fratrem

10

Posceret imperii. Ille suae non immemor irae

Quinquaginta uiros legatum obsidere iussit.

Quos strauit telis uictor patriamque reuisit.