Statius Thebais 12

Reference basis text: D. E. Hill, 1983

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Nondum cuncta polo uigil inclinauerat astra

Ortus et instantem cornu tenuiore uidebat

Luna diem, trepidas ubi iam Tithonia nubes

Discutit ac reduci magnum parat aethera Phoebo:

5

Agmina iam raris Dircaea penatibus errant,

Noctis questa moras; quamuis tunc otia tandem

Et primus post bella sopor, tamen aegra quietem

Pax fugat et saeui meminit uictoria belli.

Vix primo proferre gradum et munimina ualli

10

Soluere, uix totas reserare audacia portas;

Stant ueteres ante ora metus campique uacantis

Horror: ut adsiduo iactatis aequore tellus

Prima labat, sic attoniti nil comminus ire

Mirantur fusasque putant adsurgere turmas.

15

Sic ubi perspicuae scandentem limina turris

Idaliae uolucres fuluum aspexere draconem,

Intus agunt natos et feta cubilia uallant

Vnguibus imbellesque citant ad proelia pennas;

Mox ruerit licet ille retro, tamen aera nudum

20

Candida turba timet, tandemque ingressa uolatus

Horret et a mediis etiamnum respicit astris.

Itur in exanguem populum bellique iacentis

Reliquias, quacumque dolor luctusque, cruenti,

Exegere, duces; hi tela, hi corpora, at illi

25

Caesorum tantum ora uident alienaque iuxta

Pectora; pars currus deflent uiduisque loquuntur,

Hoc solum quia restat, equis; pars oscula figunt

Vulneribus magnis et de uirtute queruntur.

Frigida digeritur strages: patuere recisae

30

Cum capulis hastisque manus mediisque sagittae

Luminibus stantes; multis uestigia caedis

Nulla: ruunt planctu pendente et ubique parato.

At circum informes truncos miserabile surgit

Certamen qui iusta ferant, qui funera ducant.

35

Saepe etiam hostiles (lusit Fortuna parumper)

Decepti fleuere uiros; nec certa facultas

Noscere quem miseri uitent calcentue cruorem.

At quibus est inlaesa domus uacuique doloris,

Aut deserta uagi Danaum tentoria lustrant

40

Inmittuntque faces, aut (quae post bella uoluptas)

Quaerunt dispersi iaceat quo puluere Tydeus,

An rapti pateat specus auguris, aut ubi diuum

Hostis, an aetheriae uiuant per membra fauillae.

Iam lacrimis exempta dies, nec serus abegit

45

Vesper: amant miseri lamenta malisque fruuntur.

Nec subiere domos, sed circum funera pernox

Turba sedet, uicibusque datis alterna gementes

Igne feras planctuque fugant; nec dulcibus astris

Victa, nec adsiduo coierunt lumina fletu.

50

Tertius Aurorae pugnabat Lucifer, et iam

Montibus orbatis, lucorum gloria, magnae

Teumesi uenere trabes et amica Cithaeron

Silua rogis; ardent excisae uiscera gentis

Molibus extructis: supremo munere gaudent

55

Ogygii manes; queritur miserabile Graium

Nuda cohors uetitumque gemens circumuolat ignem.

Accipit et saeui manes Eteoclis iniquos

Haudquaquam regalis honos; Argiuus haberi

Frater iussus adhuc atque exule pellitur umbra.

60

At non plebeio fumare Menoecea busto

Rex genitor Thebaeque sinunt, nec robora uilem

Struxerunt de more rogum, sed bellicus agger

Curribus et clipeis Graiorumque omnibus armis

Sternitur; hostiles super ipse, ut uictor, aceruos

65

Pacifera lauro crinem uittisque decorus

Accubat: haud aliter quam cum poscentibus astris

Laetus in accensa iacuit Tirynthius Oeta.

Spirantes super inferias, captiua Pelasgum

Corpora frenatosque, pater, solacia sorti

70

Bellorum, mactabat equos; his arduus ignis

Palpitat, et gemitus tandem erupere paterni:

'O nisi magnanimae nimius te laudis inisset

Ardor, Echionios mecum uenerande penates

Atque ultra recture puer, uenientia qui nunc

75

Gaudia et ingratum regni mihi munus acerbas!

Tu superum conuexa licet coetusque perenni

(Credo equidem) uirtute colas, mihi flebile semper

Numen eris; ponant aras excelsaque Thebae

Templa dicent: uni fas sit lugere parenti.

80

Et nunc heu quae digne tibi sollemnia quasue

Largiar exequias? nec si fatale potestas

Argos et impulsas cineri miscere Mycenas,

Meque super, cui uita (nefas!) et sanguine nati

Partus honos. eademne dies, eadem impia bella

85

Te, puer, et diros misere in Tartara fratres?

Et nunc Oedipodi par est fortuna doloris

Ac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!

Accipe, nate, tui noua libamenta triumphi,

Accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae

90

Vincula, quae patri minimum laetanda dedisti.

Regem te, regem tristes Eteocleos umbrae

Aspiciant.' simul haec dicens crinemque manumque

Destruit, accensaque iterat uiolentius ira:

'Saeuum agedum inmitemque uocent si funera Lernae

95

Tecum ardere ueto; longos utinam addere sensus

Corporibus caeloque animas Ereboque nocentes

Pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca uolucrum

Ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!

Ei mihi, quod positos humus alma diesque resoluet!

100

Quare iterum repetens iterumque edico: suprema

Ne quis ope et flammis ausit iuuisse Pelasgos;

Aut nece facta luet numeroque explebit adempta

Corpora; per superos magnumque Menoecea iuro.'

Dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.

105

Flebilis interea uacuis comitatus ab Argis

(Fama trahit miseras) orbae uiduaeque ruebant

Inachides ceu capta manus; sua uulnera cuique,

Par habitus cunctis, deiecti in pectora crines

Accinctique sinus; manant lacera ora cruentis

110

Vnguibus, et molles planctu creuere lacerti.

Prima per attonitas nigrae regina cateruae,

Tristibus inlabens famulis iterumque resurgens,

Quaerit inops Argia uias; non regia cordi,

Non pater: una fides, unum Polynicis amati

115

Nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi

Moenia posthabitis uelit incoluisse Mycenis.

Proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas

Tydeos exequiis trahit haud cessura sorori

Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos

120

Audierat miseranda uiri, sed cuncta iacenti

Infelix ignoscit amor. post aspera uisu,

Ac deflenda tamen, digno plangore Nealce

Hippomedonta ciens. uatis mox impia coniunx

Heu uacuos positura rogos. postrema gementum

125

Agmina Maenaliae ducit comes orba Dianae,

Et grauis Euadne: dolet haec queriturque labores

Audacis pueri, magni memor illa mariti

It toruum lacrimans summisque irascitur astris.

Illas et lucis Hecate speculata Lycaeis

130

Prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes

Planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro,

Noctiuagumque gregem, quamuis sibi luget, Eleusin

Fleuit et arcanos errantibus extulit ignes.

Ipsa per auersos ducit Saturnia calles

135

Occultatque uias, ne plebs congressa suorum

Ire uetet pereatque ingentis gloria coepti.

Nec non functa ducum refouendi corpora curam

Iris habet, putresque arcanis roribus artus

Ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent

140

Expectentque rogum et flammas non ante fatiscant.

Squalidus ecce genas et inani uulnere pallens

Ornytus (hic socio desertus ab agmine, tardat

Plaga recens) timido secreta per auia furto

Debile carpit iter fractaeque innititur hastae.

145

Isque ubi mota nouo stupuit loca sola tumultu

Femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae

Sola uidet, non ille uiam causasue requirit,

Quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:

'Quo, miserae, quo fertis iter? funusne peremptis

150

Speratis cineremque uiris? stat peruigil illic

Vmbrarum custos inhumataque corpora regi

Adnumerat. nusquam lacrimae, procul usque fugati

Accessus hominum: solis auibusque ferisque

Ire licet. uestrisne Creon dabit aequus honorem

155

Luctibus? inmites citius Busiridos aras

Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit

Exorare deos; rapiet fortasse precantes,

Si mens nota mihi, nec coniugialia supra

Funera sed caris longe mactabit ab umbris.

160

Quin fugitis, dum tuta uia est, Lernamque reuersae

Nomina, quod superest, uacuis datis orba sepulcris

Absentesque animas ad inania busta uocatis?

Aut uos Cecropiam (prope namque et Thesea fama est

Thermodontiaco laetum remeare triumpho)

165

Imploratis opem? bello cogendus et armis

In mores hominemque Creon.' sic fatus, at illis

Horruerunt lacrimae, stupuitque inmanis eundi

Impetus, atque uno uultus pallore gelati.

Non secus adflauit molles si quando iuuencas

170

Tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse

Auditu turbatus ager, timor omnibus ingens

Quae placeat, quos illa fames escendat in armos.

Continuo discors uario sententia motu

Scinditur: his Thebas tumidumque ambire Creonta,

175

His placet Actaeae si quid clementia gentis

Adnuat; extremum curarum ac turpe reuerti.

Hic non femineae subitum uirtutis amorem

Colligit Argia, sexuque inmane relicto

Tractat opus: placet (egregii spes dura pericli!)

180

Comminus infandi leges accedere regni,

Quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna niuosi

Phasidis innuptis uallata cohortibus iret.

Tunc mouet arte dolum, quo semet ab agmine fido

Segreget, inmitesque deos regemque cruentum

185

Contemptrix animae et magno temeraria luctu

Prouocet; hortantur pietas ignesque pudici.

Ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu,

Nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras,

Nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torua

190

Maestus in amplexu multumque a limine summo

Respiciens: sed nulla animo uersatur imago

Crebrior Aonii quam quae de sanguine campi

Nuda uenit poscitque rogos. his anxia mentem

Aegrescit furiis et, qui castissimus ardor,

195

Funus amat; tunc ad comites conuersa Pelasgas,

'Vos' ait 'Actaeas acies Marathoniaque arma

Elicite, aspiretque pio Fortuna labori.

Me sinite Ogygias, tantae quae sola ruinae

Causa fui, penetrare domos et fulmina regni

200

Prima pati; nec surda ferae pulsabimus urbis

Limina: sunt illic soceri mihi suntque sorores

Coniugis, et Thebas haud ignoranda subibo.

Ne tantum reuocate gradus: illo impetus ingens

Auguriumque animi.' nec plura, unumque Menoeten

205

(Olim hic uirginei custos monitorque pudoris)

Eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum,

Praecipites gressus, qua uenerat Ornytus, aufert.

Atque ubi uisa procul socias liquisse malorum,

'Anne' ait 'hostiles ego te tabente per agros

210

(Heu dolor!) expectem quaenam sententia lenti

Theseos, an bello proceres, an dexter haruspex

Adnuat? interea funus decrescit, et uncis

Alitibus (non hos potius?) supponimus artus.

Et nunc me duram, si quis tibi sensus ad umbras,

215

Me tardam Stygiis quereris, fidissime, diuis.

Heu si nudus adhuc, heu si iam forte sepultus:

Nostrum utrumque nefas; adeo uis nulla dolenti?

Mors nusquam saeuusque Creon? hortaris euntem,

Ornyte!' sic dicens magno Megareia praeceps

220

Arua rapit passu, demonstrat proxima quisque

Obuius horrescitque habitus miseramque ueretur.

Vadit atrox uisu, nil corde nec aure pauescens,

Et nimiis confisa malis propiorque timeri:

Nocte uelut Phrygia cum lamentata resultant

225

Dindyma, pinigeri rapitur Simoentis ad amnem

Dux uesana chori, cuius dea sanguine lecto

Ipsa dedit ferrum et uittata fronde notauit.

Iam pater Hesperio flagrantem gurgite currum

Abdiderat Titan, aliis rediturus ab undis,

230

Cum tamen illa grauem luctu fallente laborem

Nescit abisse diem: nec caligantibus aruis

Terretur, nec frangit iter per et inuia saxa

Lapsurasque trabes nemorumque arcana (sereno

Nigra die) caecisque incisa noualia fossis,

235

Per fluuios secura uadi, somnosque ferarum

Praeter et horrendis infesta cubilia monstris.

Tantum animi luctusque ualent! pudet ire Menoeten

Tardius, inualidaeque gradum miratur alumnae.

Quas non illa domos pecudumque hominumque modesto

240

Pulsauit gemitu? quotiens amissus eunti

Limes, et errantem comitis solacia flammae

Destituunt gelidaeque facem uicere tenebrae!

Iamque supinantur fessis lateque fatiscunt

Penthei deuexa iugi, cum pectore anhelo

245

Iam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes:

'Haud procul, exacti si spes non blanda laboris,

Ogygias, Argia, domos et egena sepulcri

Busta iacere reor: graue comminus aestuat aer

Sordidus, et magnae redeunt per inane uolucres.

250

Haec illa est crudelis humus, nec moenia longe.

Cernis ut ingentes murorum porrigat umbras

Campus et e speculis moriens intermicet ignis?

Moenia sunt iuxta.' modo nox magis ipsa tacebat,

Solaque nigrantes laxabant astra tenebras.

255

Horruit Argia, dextramque ad moenia tendens:

'Vrbs optata prius, nunc tecta hostilia, Thebae,

Et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras,

Sic quoque dulce solum, cernis quo praedita cultu,

Qua stipata manu, iuxta tua limina primum

260

Oedipodis magni uenio nurus? improba non sunt

Vota: rogos hospes planctumque et funera posco.

Illum, oro, extorrem regni belloque fugatum,

Illum, quem solio non es dignata paterno,

Redde mihi. tuque, oro, ueni, si manibus ulla

265

Effigies errantque animae post membra solutae,

Tu mihi pande uias, tuaque ipse ad funera deduc,

Si merui.' dixit, tectumque adgressa propinquae

Pastorale casae reficit spiramina fessi

Ignis, et horrendos inrumpit turbida campos.

270

Qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis

Orba Ceres magnae uariabat imagine flammae

Ausonium Siculumque latus, uestigia nigri

Raptoris uastosque legens in puluere sulcos;

Illius insanis ululatibus ipse remugit

275

Enceladus ruptoque uias inluminat igni:

'Persephonen' amnes siluae freta nubila clamant,

'Persephonen' tantum Stygii tacet aula mariti.

Admonet attonitam fidus meminisse Creontis

Altor et occulto summittere lampada furto.

280

Regina Argolicas modo formidata per urbes,

Votum inmane procis spesque augustissima gentis,

Nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo,

Sola per offensus armorum et lubrica tabo

Gramina, non tenebras, non circumfusa tremescens

285

Concilia umbrarum atque animas sua membra gementes,

Saepe gradu caeco ferrum calcataque tela

Dissimulat, solusque labor uitasse iacentes,

Dum funus putat omne suum, uisuque sagaci

Rimatur positos et corpora prona supinat

290

Incumbens, queriturque parum lucentibus astris.

Forte soporiferas caeli secreta per umbras

Iuno, sinu magni semet furata mariti,

Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat,

Supplicibusque piis faciles aperiret Athenas.

295

Atque ubi per campos errore fatiscere uano

Inmeritam Argian supero respexit ab axe,

Indoluit uisu, et lunaribus obuia bigis

Aduertit uultum placidaque ita uoce locuta est:

'Da mihi poscenti munus breue, Cynthia, si quis

300

Est Iunonis honos; certe Iouis improba iussu

Ter noctem Herculeam - ueteres sed mitto querelas:

En locus officio. cultrix placitissima nostri

Inachis Argia cernis qua nocte uagetur

Nec reperire uirum densis queat aegra tenebris?

305

Et tibi nimbosum languet iubar: exere, quaeso,

Cornua, et adsueto propior premat orbita terras.

Hunc quoque, qui curru madidas tibi pronus habenas

Ducit, in Aonios uigiles demitte Soporem.'

Vix ea, cum scissis magnum dea nubibus orbem

310

Protulit; expauere umbrae, fulgorque recisus

Sideribus; uix ipsa tulit Saturnia flammas.

Primum per campos infuso lumine pallam

Coniugis ipsa suos noscit miseranda labores,

Quamquam texta latent suffusaque sanguine maeret

315

Purpura; dumque deos uocat et de funere caro

Hoc superesse putat, uidet ipsum in puluere paene

Calcatum. fugere animus uisusque sonusque,

Inclusitque dolor lacrimas; tum corpore toto

Sternitur in uultus animamque per oscula quaerit

320

Absentem, pressumque comis ac ueste cruorem

Seruatura legit. mox tandem uoce reuersa:

'Hunc ego te, coniunx, ad debita regna profectum

Ductorem belli generumque potentis Adrasti

Aspicio, talisque tuis occurro triumphis?

325

Huc attolle genas defectaque lumina: uenit

Ad Thebas Argia tuas; age, moenibus induc

Et patrios ostende lares et mutua redde

Hospitia. heu quid ago? proiectus caespite nudo

Hoc patriae telluris habes. quae iurgia? certe

330

Imperium non frater habet! nullasne tuorum

Mouisti lacrimas? ubi mater, ubi incluta fama

Antigone? mihi nempe iaces, mihi uictus es uni!

Dicebam: "quo tendis iter? quid sceptra negata

Poscis? habes Argos, soceri regnabis in aula;

335

Hic tibi longus honos, hic indiuisa potestas."

Quid queror? ipsa dedi bellum maestumque rogaui

Ipsa patrem ut talem nunc te complexa tenerem.

Sed bene habet, superi, gratum est, Fortuna; peracta

Spes longinqua uiae: totos inuenimus artus.

340

Ei mihi, sed quanto descendit uulnus hiatu!

Hoc frater? qua parte, precor, iacet ille nefandus

Praedator? uincam uolucres (sit adire potestas)

Excludamque feras; an habet funestus et ignes?

Sed nec te flammis inopem tua terra uidebit:

345

Ardebis lacrimasque feres quas ferre negatum

Regibus, aeternumque tuo famulata sepulcro

Durabit deserta fides, testisque dolorum

Natus erit, paruoque torum Polynice fouebo.'

Ecce alios gemitus aliamque ad busta ferebat

350

Antigone miseranda facem, uix nacta petitos

Moenibus egressus; illam nam tempore in omni

Attendunt uigiles et rex iubet ipse timeri,

Contractaeque uices et crebrior excubat ignis.

Ergo deis fratrique moras excusat et amens,

355

Vt paulum inmisso cessit statio horrida somno,

Erumpit muris: fremitu quo territat agros

Virginis ira leae, rabies cui libera tandem

Et primus sine matre furor. nec longa morata,

Quippe trucem campum et positus quo puluere frater

360

Nouerat. atque illam contra uidet ire Menoetes,

Cui uacat, et carae gemitus compescit alumnae.

Cum tamen erectas extremus uirginis aures

Accessit sonus, utque atra sub ueste comisque

Squalentem et crasso foedatam sanguine uultus

365

Astrorum radiis et utraque a lampade uidit,

'Cuius' ait 'manes, aut quae temeraria quaeris

Nocte mea?' nihil illa diu, sed in ora mariti

Deicit inque suos pariter uelamina uultus,

Capta metu subito paulumque oblita doloris.

370

Hoc magis increpitans suspecta silentia perstat

Antigone, comitemque premens ipsamque; sed ambo

Deficiunt fixique silent. tandem ora retexit

Argia, corpusque tamen complexa profatur:

'Si quid in hoc ueteri bellorum sanguine mecum

375

Quaesitura uenis, si tu quoque dura Creontis

Iussa times, possum tibi me confisa fateri.

Si misera es (certe lacrimas lamentaque cerno),

Iunge, age, iunge fidem: proles ego regis Adrasti

(Ei mihi! num quis adest?) cari Polynicis ad ignes,

380

Etsi regna uetant - ' stupuit Cadmeia uirgo

Intremuitque simul dicentemque occupat ultro:

'Mene igitur sociam (pro fors ignara!) malorum,

Mene times? mea membra tenes, mea funera plangis.

Cedo, tene, pudet heu! pietas ignaua sororis!

385

Haec prior - ' hic pariter lapsae iunctoque per ipsum

Amplexu miscent auidae lacrimasque comasque,

Partitaeque artus redeunt alterna gementes

Ad uultum et cara uicibus ceruice fruuntur.

Dumque modo haec fratrem memorat, nunc illa maritum,

390

Mutuaque exorsae Thebas Argosque renarrant,

Longius Argia miseros reminiscitur actus:

'Per tibi furtiui sacrum commune doloris,

Per socios manes et conscia sidera iuro:

Non hic amissos, quamquam uagus exul, honores,

395

Non gentile solum, carae non pectora matris,

Te cupiit unam noctesque diesque locutus

Antigonen; ego cura minor facilisque relinqui.

Tu tamen ex celsa sublimem forsitan arce

Ante nefas Grais dantem uexilla maniplis

400

Vidisti, teque ille acie respexit ab ipsa

Ense salutatam et nutantis uertice coni:

Nos procul. extremas sed quis deus egit in iras?

Nil uestrae ualuere preces? tibine iste negauit

Oranti?' causas ac tristia reddere fata

405

Coeperat Antigone; fidus comes admonet ambas:

'Heia agite inceptum potius! iam sidera pallent

Vicino turbata die, perferte laborem,

Tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne.'

Haud procul Ismeni monstrabant murmura ripas,

410

Qua turbatus adhuc et sanguine decolor ibat.

Huc laceros artus socio conamine portant

Inualidae, iungitque comes non fortior ulnas.

Sic Hyperionium trepido Phaethonta sorores

Fumantem lauere Pado; uixdum ille sepulcro

415

Conditus, et flentes stabant ad flumina siluae.

Vt sanies purgata uado membrisque reuersus

Mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt

Oscula; sed gelidae circum exanimesque fauillae

Putribus in foueis, atque omnia busta quiescunt.

420

Stabat adhuc, seu forte, rogus, seu numine diuum,

Cui torrere datum saeuos Eteocleos artus,

Siue locum monstris iterum Fortuna parabat,

Seu dissensuros seruauerat Eumenis ignes.

Hic tenuem nigris etiamnum aduiuere lucem

425

Roboribus pariter cupidae uidere, simulque

Flebile gauisae; nec adhuc quae busta repertum,

Sed placidus quicumque rogant mitisque supremi

Admittat cineris consortem et misceat umbras.

Ecce iterum fratres: primos ut contigit artus

430

Ignis edax, tremuere rogi et nouus aduena busto

Pellitur; exundant diuiso uertice flammae

Alternosque apices abrupta luce coruscant.

Pallidus Eumenidum ueluti commiserit ignes

Orcus, uterque minax globus et conatur uterque

435

Longius; ipsae etiam commoto pondere paulum

Secessere trabes. conclamat territa uirgo:

'Occidimus, functasque manu stimulauimus iras.

Frater erat; quis enim accessus ferus hospitis umbrae

Pelleret? en clipei fragmen semustaque nosco

440

Cingula, frater erat! cernisne ut flamma recedat

Concurratque tamen? uiuunt odia improba, uiuunt.

Nil actum bello; miseri, sic dum arma mouetis

Vicit nempe Creon! nusquam iam regna: quis ardor?

Cui furitis? sedate minas; tuque exul ubique,

445

Semper inops aequi, iam cede (hoc nupta precatur,

Hoc soror), aut saeuos mediae ueniemus in ignes.'

Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta

Impulit adiuuitque rogi discordis hiatus,

Et uigilum turbata quies, quibus ipse malorum

450

Fingebat simulacra Sopor: ruit ilicet omnem

Prospectum lustrans armata indagine miles.

Illos instantes senior timet unus; at ipsae

Ante rogum saeuique palam spreuisse Creontis

Imperia et furtum claro plangore fatentur

455

Securae, quippe omne uident fluxisse cadauer.

Ambitur saeua de morte animosaque leti

Spes furit: haec fratris rapuisse, haec coniugis artus

Contendunt uicibusque probant: 'ego corpus', 'ego ignes',

'Me pietas', 'me duxit amor'. deposcere saeua

460

Supplicia et dextras iuuat insertare catenis.

Nusquam illa alternis modo quae reuerentia uerbis,

Iram odiumque putes; tantus discordat utrimque

Clamor, et ad regem qui deprendere trahuntur.

At procul Actaeis dextra iam Pallade muris

465

Iuno Phoroneas inducit praeuia matres

Attonitas, non ipsa minus, coetumque gementem

Conciliat populis et fletibus addit honorem.

Ipsa manu ramosque oleae uittasque precantes

Tradit, et obtenta summittere lumina palla

470

Et praeferre docet uacuas sine manibus urnas.

Omnis Erectheis effusa penatibus aetas

Tecta uiasque replent: unde hoc examen et una

Tot miserae? necdum causas nouere malorum,

Iamque gemunt. dea conciliis se miscet utrisque

475

Cuncta docens, qua gente satae, quae funera plangant

Quidue petant; uariis nec non adfatibus ipsae

Ogygias leges inmansuetumque Creonta

Multum et ubique fremunt. Geticae non plura queruntur

Hospitibus tectis trunco sermone uolucres,

480

Cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant.

Vrbe fuit media nulli concessa potentum

Ara deum, mitis posuit Clementia sedem,

Et miseri fecere sacram; sine supplice numquam

Illa nouo, nulla damnauit uota repulsa.

485

Auditi quicumque rogant, noctesque diesque

Ire datum et solis numen placare querelis.

Parca superstitio: non turea flamma nec altus

Accipitur sanguis: lacrimis altaria sudant,

Maestarumque super libamina secta comarum

490

Pendent et uestes mutata sorte relictae.

Mite nemus circa cultuque insigne uerendo,

Vittatae laurus et supplicis arbor oliuae.

Nulla autem effigies, nulli commissa metallo

Forma dei: mentes habitare et pectora gaudet.

495

Semper habet trepidos, semper locus horret egenis

Coetibus, ignotae tantum felicibus arae.

Fama est defensos acie post busta paterni

Numinis Herculeos sedem fundasse nepotes.

Fama minor factis: ipsos nam credere dignum

500

Caelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae,

Ceu leges hominemque nouum ritusque sacrorum

Seminaque in uacuas hinc descendentia terras,

Sic sacrasse loco commune animantibus aegris

Confugium, unde procul starent iraeque minaeque

505

Regnaque, et a iustis Fortuna recederet aris.

Iam tunc innumerae norant altaria gentes:

Huc uicti bellis patriaque a sede fugati

Regnorumque inopes scelerumque errore nocentes

Conueniunt pacemque rogant; mox hospita sedes

510

Vicit et Oedipodae Furias et funus † olynthi

Texit et a misero matrem summouit Oreste.

Huc uulgo monstrante locum manus anxia Lernae

Deueniunt, cedunt miserorum turba priorum.

Vix ibi, sedatis requierunt pectora curis:

515

Ceu patrio super alta grues Aquilone fugatae

Cum uidere Pharon; tunc aethera latius implent,

Tunc hilari clangore sonant; iuuat orbe sereno

Contempsisse niues et frigora soluere Nilo.

Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis

520

Proelia laurigero subeuntem Thesea curru

Laetifici plausus missusque ad sidera uulgi

Clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis.

Ante ducem spolia et, duri Mauortis imago,

Virginei currus cumulataque fercula cristis

525

Et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes,

Quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,

Gorytique leues portantur et ignea gemmis

Cingula et informes dominarum sanguine peltae.

Ipsae autem nondum trepidae sexumue fatentur,

530

Nec uulgare gemunt, aspernanturque precari,

Et tantum innuptae quaerunt delubra Mineruae.

Primus amor niueis uictorem cernere uectum

Quadriiugis; nec non populos in semet agebat

Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti

535

Foederis. hanc patriae ritus fregisse seueros

Atthides oblique secum mirantur operto

Murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla

Tota latent, magnis quod barbara semet Athenis

Misceat atque hosti ueniat paritura marito.

540

Paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris

Promouere gradum seriemque et dona triumphi

Mirantur, uictique animo rediere mariti.

Atque ubi tardauit currus et ab axe superbo

Explorat causas uictor poscitque benigna

545

Aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx:

'Belliger Aegide, subitae cui maxima laudis

Semina de nostris aperit Fortuna ruinis,

Non externa genus, dirae nec conscia noxae

Turba sumus: domus Argos erat regesque mariti,

550

Non utinam et fortes! quid enim septena mouere

Castra et Agenoreos opus emendare penates?

Nec querimur caesos: haec bellica iura uicesque

Armorum; sed non Siculis exorta sub antris

Monstra nec Ossaei bello cecidere bimembres.

555

Mitto genus clarosque patres: hominum, inclute Theseu,

Sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdem

Sortitus animarum alimentaque uestra creati,

Quos uetat igne Creon Stygiaeque a limine portae,

Ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis,

560

Summouet ac dubio caelique Erebique sub axe

Detinet. heu princeps Natura! ubi numina, ubi illest

Fulminis iniusti iaculator? ubi estis, Athenae?

Septima iam surgens trepidis Aurora iacentes

Auersatur equis; radios declinat et horret

565

Stelligeri iubar omne poli; iam comminus ipsae

Pabula dira ferae campumque odere uolucres

Spirantem tabo et caelum uentosque grauantem.

Quantum etenim superesse rear? nuda ossa putremque

Verrere permittat saniem. properate, uerendi

570

Cecropidae; uos ista decet uindicta, priusquam

Emathii Thracesque dolent, quaeque extat ubique

Gens arsura rogis manesque habitura supremos.

Nam quis erit saeuire modus? bellauimus, esto;

Sed cecidere odia et tristes mors obruit iras.

575

Tu quoque, ut egregios fama cognouimus actus,

Non trucibus monstris Sinin infandumque dedisti

Cercyona, et saeuum uelles Scirona crematum.

Credo et Amazoniis Tanain fumasse sepulcris,

Vnde haec arma refers; sed et hunc dignare triumphum.

580

Da terris unum caeloque Ereboque laborem,

Si patrium Marathona metu, si tecta leuasti

Cresia, nec fudit uanos anus hospita fletus.

Sic tibi non ullae socia sine Pallade pugnae,

Nec sacer inuideat paribus Tirynthius actis,

585

Semper et in curru, semper te mater ouantem

Cernat, et inuictae nil tale precentur Athenae.'

Dixerat; excipiunt cunctae tenduntque precantes

Cum clamore manus; rubuit Neptunius heros

Permotus lacrimis; iusta mox concitus ira

590

Exclamat: 'quaenam ista nouos induxit Erinys

Regnorum mores? non haec ego pectora liqui

Graiorum abscedens, Scythiam Pontumque niualem

Cum peterem; nouus unde furor? uictumne putasti

Thesea, dire Creon? adsum, nec sanguine fessum

595

Crede; sitit meritos etiamnum haec hasta cruores.

Nulla mora est; uerte hunc adeo, fidissime Phegeu,

Cornipedem, et Tyrias inuectus protinus arces

Aut Danais edice rogos aut proelia Thebis.'

Sic ait oblitus bellique uiaeque laborum,

600

Hortaturque suos uiresque instaurat anhelas:

Vt modo conubiis taurus saltuque recepto

Cum posuit pugnas, alio si forte remugit

Bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento

Imbre madent, nouus arma parat campumque lacessens

605

Dissimulat gemitus et uulnera puluere celat.

Ipsa metus Libycos seruatricemque Medusam

Pectoris incussa mouit Tritonia parma.

Protinus erecti toto simul agmine Thebas

Respexere angues; necdum Atticus ire parabat

610

Miles, et infelix expauit classica Dirce.

Continuo in pugnas haud solum accensa iuuentus

Qui modo Caucasei comites rediere triumphi:

Omnis ad arma rudes ager extimulauit alumnos.

Conueniunt ultroque ducis uexilla sequuntur,

615

Qui gelidum Braurona uiri, qui rura lacessunt

Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis

Et nondum Eoo clarum Marathona triumpho.

Mittit in arma manus gentilibus hospita diuis

Icarii Celeique domus uiridesque Melaenae,

620

Diues et Aegaleos nemorum Parnesque benignus

Vitibus et pingui melior Lycabessos oliuae.

Venit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti,

Quaeque rudes thyrsos hederis uestistis, Acharnae.

Linquitur Eois longe speculabile proris

625

Sunion, unde uagi casurum in nomina ponti

Cresia decepit falso ratis Aegea uelo.

Hos Salamis populos, illos Cerealis Eleusin

Horrida suspensis ad proelia misit aratris,

Et quos Callirhoe nouies errantibus undis

630

Implicat, et raptae qui conscius Orithyiae

Celauit ripis Geticos Ilissos amores.

Ipse quoque in pugnas uacuatur collis, ubi ingens

Lis superum, dubiis donec noua surgeret arbor

Rupibus et longa refugum mare frangeret umbra.

635

Isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens

Hippolyte turmas: retinet iam certa tumentis

Spes uteri, coniunxque rogat dimittere curas

Martis et emeritas thalamo sacrare pharetras.

Hos ubi uelle acies et dulci gliscere ferro

640

Dux uidet, utque piis raptim dent oscula natis

Amplexusque breues, curru sic fatur ab alto:

'Terrarum leges et mundi foedera mecum

Defensura cohors, dignas insumite mentes

Coeptibus: hac omnem diuumque hominumque fauorem

645

Naturamque ducem coetusque silentis Auerni

Stare palam est; illic Poenarum exercita Thebis

Agmina et anguicomae ducent uexilla sorores.

Ite alacres tantaeque, precor, confidite causae.'

Dixit, et emissa praeceps iter incohat hasta:

650

Qualis Hyperboreos ubi nubilus institit axes

Iuppiter et prima tremefecit sidera bruma,

Rumpitur Aeolia et longam indignata quietem

Tollit hiems animos uentosaque sibilat Arctos;

Tunc montes undaeque fremunt, tunc proelia caecis

655

Nubibus et tonitrus insanaque fulmina gaudent.

Icta gemit tellus, uirides grauis ungula campos

Mutat, et innumeris peditumque equitumque cateruis

Expirat protritus ager, nec puluere crasso

Armorum lux uicta perit, sed in aethera longum

660

Frangitur, et mediis ardent in nubibus hastae.

Noctem adeo placidasque operi iunxere tenebras,

Certamenque inmane uiris quo concita tendunt

Agmina: quis uisas proclamet ab aggere Thebas,

Cuius in Ogygio stet princeps lancea muro.

665

At procul ingenti Neptunius agmina Theseus

Angustat clipeo, propriaeque exordia laudis

Centum urbes umbone gerit centenaque Cretae

Moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri

Hispida torquentem luctantis colla iuuenci

670

Alternasque manus circum et nodosa ligantem

Bracchia et abducto uitantem cornua uultu.

Terror habet populos, cum saeptus imagine torua

Ingreditur pugnas, bis Thesea bisque cruentas

Caede uidere manus: ueteres reminiscitur actus

675

Ipse tuens sociumque gregem metuendaque quondam

Limina et absumpto pallentem Cnosida filo.

Saeuus at interea ferro post terga reuinctas

Antigonen uiduamque Creon Adrastida leto

Admouet; ambae hilares et mortis amore superbae

680

Ensibus intentant iugulos regemque cruentum

Destituunt, cum dicta ferens Theseia Phegeus

Astitit. ille quidem ramis insontis oliuae

Pacificus, sed bella ciet bellumque minatur,

Grande fremens, nimiumque memor mandantis, et ipsum

685

Iam prope, iam medios operire cohortibus agros

Ingeminans. stetit ambiguo Thebanus in aestu

Curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.

Tunc firmat sese, fictumque ac triste renidens,

'Paruane prostratis,' inquit, 'documenta Mycenis

690

Sanximus? en iterum qui moenia nostra lacessant.

Accipimus, ueniant; sed ne post bella querantur:

Lex eadem uictis.' dicit, sed puluere crasso

Caligare diem et Tyrios iuga perdere montes

Aspicit; armari populos tamen armaque ferri

695

Ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae

Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit

Turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.

Quis fuit ille dies, tanto cum sanguine Thebis

Pax inuenta perit! patriis modo fixa reuellunt

700

Arma deis, clipeisque obducunt pectora fractis,

Et galeas humiles et adhuc sordentia tabo

Spicula: non pharetris quisquam, non ense decorus,

Non spectandus equo; cessat fiducia ualli,

Murorum patet omne latus, munimina portae

705

Exposcunt: prior hostis habet; fastigia desunt:

Deiecit Capaneus; exanguis et aegra iuuentus

Iam nec coniugibus suprema nec oscula natis

Iungit, et attoniti nil optauere parentes.

Atticus at contra, iubar ut clarescere ruptis

710

Nubibus et solem primis aspexit in armis,

Desilit in campum, qui subter moenia nudos

Adseruat manes, dirisque uaporibus aegrum

Aera puluerea penitus sub casside ducens

Ingemit et iustas belli flammatur in iras.

715

Hunc saltem miseris ductor Thebanus honorem

Largitur Danais, quod non super ipsa iacentum

Corpora belligeras acies Martemque secundum

Miscuit, aut lacera ne quid de strage nefandus

Perderet, eligitur saeuos potura cruores

720

Terra rudis. iamque alternas in proelia gentes

Dissimilis Bellona ciet; non clamor utrimque,

Non utrimque tubae: stat debilis altera pubes

Summissos enses nequiquam ammentaque dextris

Laxa tenens; cedunt tellure, armisque reductis

725

Ostentant ueteres etiamnum in sanguine plagas.

Iam nec Cecropiis idem ductoribus ardor,

Languescuntque minae et uirtus secura residit:

Ventorum uelut ira minor, nisi silua furentes

Impedit, insanique tacent sine litore fluctus.

730

Vt uero aequoreus quercum Marathonida Theseus

Extulit, erectae cuius crudelis in hostes

Vmbra cadit campumque trucem lux cuspidis implet,

Ceu pater Edonios Haemi de uertice Mauors

Impulerit currus, rapido mortemque fugamque

735

Axe uehens, sic exanimes in terga reducit

Pallor Agenoridas; taedet fugientibus uti

Thesea, nec facilem dignatur dextra cruorem.

Cetera plebeio desaeuit sanguine uirtus:

Sic iuuat exanimis proiectaque praeda canesque

740

Degeneresque lupos, magnos alit ira leones.

Attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra

Promentem, hunc saeui tollentem pondera saxi

Deicit, et triplici confisos robore gentis

Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis

745

Continuat; ferrum consumpsit pectore Phyleus,

Ore momordit Helops, umero transmisit Iapyx.

Iamque et quadriiugo celsum petit Haemona curru,

Horrendumque manu telum rotat: ille pauentes

Obliquauit equos; longo perlata tenore

750

Transiit hasta duos, sitiebat uulnera nec non

Tertia, sed medio cuspis temone retenta est.

Sed solum uotis, solum clamore tremendo

Omnibus in turmis optat uocitatque Creonta.

Atque hunc diuersa bellorum in fronte maniplos

755

Hortantem dictis frustraque extrema minantem

Conspicit; abscedunt comites: sed Thesea iussi

Linquebant fretique deis atque ipsius armis,

Ille tenet reuocatque suos; utque aequa notauit

Hinc atque hinc odia, extrema se colligit ira,

760

Iam letale furens, atque audax morte futura,

'Non cum peltiferis' ait 'haec tibi pugna puellis,

Virgineas ne crede manus: hic cruda uirorum

Proelia, nos magnum qui Tydea quique furentem

Hippomedonta neci Capaneaque misimus umbris

765

Pectora. quae bellum praeceps amentia suasit,

Improbe? nonne uides, quos ulciscare, iacentes?'

Sic ait, et frustra periturum missile summo

Adflixit clipeo. risit uocesque manumque

Horridus Aegides, ferrataque arbore magnos

770

Molitur iactus, nec non prius ore superbo

Intonat: 'Argolici, quibus haec datur hostia, manes,

Pandite Tartareum chaos ultricesque parate

Eumenidas, uenit ecce Creon!' sic fatus, et auras

Dissipat hasta tremens; tunc, qua subtemine duro

775

Multiplicem tenues iterant thoraca catenae,

Incidit: emicuit per mille foramina sanguis

Impius; ille oculis extremo errore solutis

Labitur. adsistit Theseus grauis armaque tollens,

'Iamne dare extinctis iustos' ait 'hostibus ignes,

780

Iam uictos operire placet? uade atra dature

Supplicia, extremique tamen secure sepulcri.'

Accedunt utrimque pio uexilla tumultu

Permiscentque manus; medio iam foedera bello,

Iamque hospes Theseus; orant succedere muris

785

Dignarique domos. nec tecta hostilia uictor

Aspernatus init; gaudent matresque nurusque

Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus

Mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges.

Ecce per aduersas Dircaei uerticis umbras

790

Femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae

Decurrunt: quales Bacchea ad bella uocatae

Thyiades amentes, magnum quas poscere credas

Aut fecisse nefas; gaudent lamenta nouaeque

Exultant lacrimae; rapit huc, rapit impetus illuc,

795

Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta,

Anne suos: uidui ducunt ad corpora luctus.

Non ego, centena si quis mea pectora laxet

Voce deus, tot busta simul uulgique ducumque,

Tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:

800

Turbine quo sese caris instrauerit audax

Ignibus Euadne fulmenque in pectore magno

Quaesierit; quo more iacens super oscula saeui

Corporis infelix excuset Tydea coniunx;

Vt saeuos narret uigiles Argia sorori;

805

Arcada quo planctu genetrix Erymanthia clamet,

Arcada, consumpto seruantem sanguine uultus,

Arcada, quem geminae pariter fleuere cohortes.

Vix nouus ista furor ueniensque implesset Apollo,

Et mea iam longo meruit ratis aequore portum.

810

Durabisne procul dominoque legere superstes,

O mihi bissenos multum uigilata per annos

Thebai? iam certe praesens tibi Fama benignum

Strauit iter coepitque nouam monstrare futuris.

Iam te magnanimus dignatur noscere Caesar,

815

Itala iam studio discit memoratque iuuentus.

Viue, precor; nec tu diuinam Aeneida tempta,

Sed longe sequere et uestigia semper adora.

Mox, tibi si quis adhuc praetendit nubila liuor,

Occidet, et meriti post me referentur honores.

3

trepidas P δ O K

tepidas ω