Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,
Imperiis properata Iouis; nec castra Pelasgum
Aut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extra
Agmina et inmeritas ferro decrescere gentes.
5
Panditur inmenso deformis sanguine campus:
Illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,
Funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
Tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras
Secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma
10
Angustae populis, latae cepere reuersos.
Par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis
Quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
Ceu mare per tumidum uiduae moderantibus alni,
Quas deus et casus tempestatesque gubernant.
15
Inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro
Hostilem seruare fugam, ne forte Mycenas,
Contenti rediisse, petant: dat tessera signum
Excubiis, positaeque uices; dux noctis opertae
Sorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso
20
Arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes:
'Victores Danaum (neque enim lux crastina longe,
Nec quae pro timidis intercessere tenebrae
Semper erunt), augete animos et digna secundis
Pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae
25
Praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus
Tartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram,
Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,
Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.
In manibus merces, nusquam capita ardua belli
30
Monstrataeque ducum septena per agmina cristae;
Scilicet Adrasti senium fraterque iuuenta
Peior et insanis Capaneus metuendus in armis.
Ite age et obsessis uigilem circumdate flammam!
Nulli ex hoste metus: praedam adseruatis opesque
35
Iam uestras.' sic ille truces hortatibus implet
Labdacidas, iuuat exhaustos iterare labores:
Sicut erant (puluis sudorque cruorque per artus
Mixtus adhuc) uertere gradum; uix obuia passi
Conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum
40
Excussere umeris. tunc frontem auersaque terga
Partiti laterumque sinus, uallum undique cingunt
Ignibus infestis. rabidi sic agmine multo
Sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris
Nil non ausa fames longo tenuauit hiatu:
45
Iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces
Balatusque tremens pinguesque ab ouilibus aurae;
Quod superest, duris adfrangunt postibus ungues
Pectoraque, et siccos minuunt in limine dentes.
At procul Argolici supplex in margine templi
50
Coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras
Sceptriferae Iunonis opem reditumque suorum
Exposcunt, pictasque fores et frigida uultu
Saxa terunt paruosque docent procumbere natos.
Condiderant iam uota diem; nox addita curas
55
Iungit, et ingestis uigilant altaria flammis.
Peplum etiam dono, cuius mirabile textum
Nulla manu sterilis nec dissociata marito
Versarat, calathis castae uelamina diuae
Haud spernenda ferunt, uariis ubi plurima floret
60
Purpura picta modis mixtoque incenditur auro.
Ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis,
Expers conubii et timide positura sororem,
Lumine demisso pueri Iouis oscula libat
Simplex et nondum furtis offensa mariti.
65
Hoc tunc Argolicae sanctum uelamine matres
Induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant:
'Aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces,
Siderei regina poli, tumulumque rebellem
Disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen.'
70
Quid faciat? scit Fata suis contraria Grais
Auersumque Iouem, sed nec periisse precatus
Tantaque dona uelit; tempus tamen obuia magni
Fors dedit auxilii. uidet alto ex aethere clausa
Moenia et insomni uallum statione teneri:
75
Horruit irarum stimulis motaque uerendum
Turbauit diadema coma: non saeuius arsit
Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis
Secubitus uacuis indignaretur in astris.
Ergo intempesta somni dulcedine captos
80
Destinat Aonios leto praebere, suamque
Orbibus accingi solitis iubet Irin et omne
Mandat opus. paret iussis dea clara polumque
Linquit et in terras longo suspenditur arcu.
Stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis
85
Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro,
Lucus iners, subterque cauis graue rupibus antrum
It uacuum in montem, qua desidis atria Somni
Securumque larem segnis Natura locauit.
Limen opaca Quies et pigra Obliuio seruant
90
Et numquam uigili torpens Ignauia uultu.
Otia uestibulo pressisque Silentia pennis
Muta sedent abiguntque truces a culmine uentos
Et ramos errare uetant et murmura demunt
Alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament
95
Litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis
Vallibus effugiens speluncae proximus amnis
Saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum
Armenta omne solo recubat pecus, et noua marcent
Germina, terrarumque inclinat spiritus herbas.
100
Mille intus simulacra dei caelauerat ardens
Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas,
Hic comes in requiem uergens Labor, est ubi Baccho,
Est ubi Martigenae socium puluinar Amori
Obtinet. interius tecti in penetralibus altis
105
Et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago
Cernitur. hae species. ipse autem umentia subter
Antra soporifero stipatos flore tapetas
Incubat; exhalant uestes et corpore pigro
Strata calent, supraque torum niger efflat anhelo
110
Ore uapor; manus haec fusos a tempore laeuo
Sustentat crines, haec cornu oblita remisit.
Adsunt innumero circum uaga Somnia uultu,
Vera simul falsis permixtaque † flumina flammis†
Noctis opaca cohors, trabibusque ac postibus haerent,
115
Aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam,
Inualidusque nitor, primosque hortantia somnos
Languida succiduis expirant lumina flammis
Huc se caeruleo librauit ab aethere uirgo
Discolor: effulgent siluae, tenebrosaque tempe
120
Arrisere deae, et zonis lucentibus icta
Euigilat domus; ipse autem nec lampade clara
Nec sonitu nec uoce deae perculsus eodem
More iacet, donec radios Thaumantias omnes
Impulit inque oculos penitus descendit inertes.
125
Tunc sic orsa loqui nimborum fulua creatrix:
'Sidonios te Iuno duces, mitissime diuum
Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi,
Qui nunc euentu belli tumefactus Achaeum
Peruigil adseruat uallum et tua iura recusat.
130
Da precibus tantis; rara est hoc posse facultas
Placatumque Iouem dextra Iunone mereri.'
Dixit, et increpitans languentia pectora dextra,
Ne pereant uoces, iterumque iterumque monebat.
Ille deae iussis uultu, quo nutat, eodem
135
Adnuit; excedit grauior nigrantibus antris
Iris et obtusum multo iubar excitat imbri.
Ipse quoque et uolucrem gressum et uentosa citauit
Tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli
Impleuit chlamydem, tacitoque per aethera cursu
140
Fertur et Aoniis longe grauis inminet aruis.
Illius aura solo uolucres pecudesque ferasque
Explicat, et penitus, quemcumque superuolat orbem,
Languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent
Nubila, demittunt extrema cacumina siluae,
145
Pluraque laxato ceciderunt sidera caelo.
Primus adesse deum subita caligine sensit
Campus, et innumerae uoces fremitusque uirorum
Summisere sonum; cum uero umentibus alis
Incubuit piceaque haud umquam densior umbra
150
Castra subit, errare oculi resolutaque colla,
Et medio adfatu uerba imperfecta relinqui.
Mox et fulgentes clipeos et saeua remittunt
Pila manu, lassique cadunt in pectora uultus.
Et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant
155
Cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes.
At non et trepidis eadem Sopor otia Grais
Suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris
Noctiuagi uis blanda dei: stant undique in armis
Foedam indignantes noctem uigilesque superbos.
160
Ecce repens superis animum lymphantibus horror
Thiodamanta subit formidandoque tumultu
Pandere fata iubet, siue hanc Saturnia mentem,
Siue nouum comitem bonus instigabat Apollo.
Prosilit in medios, uisu audituque tremendus
165
Impatiensque dei, fragili quem mente receptum
Non capit: exundant stimuli, nudusque per ora
Stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit
Exhauritque genas; acies huc errat et illuc,
Sertaque mixta comis sparsa ceruice flagellat.
170
Sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum
Elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro
Scire uetat; quatit ille sacras in pectora pinus
Sanguineosque rotat crines et uulnera cursu
Exanimat: pauet omnis ager, respersaque cultrix
175
Arbor, et attoniti currum erexere leones.
Ventum ad consilii penetrale domumque uerendam
Signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger,
Rerum extrema mouens, frustra consultat Adrastus.
Stant circum subiti proceres, ut quisque perempto
180
Proximus, et magnis loca desolata tuentur
Regibus, haud laeti seque huc creuisse dolentes.
Non secus amisso medium cum praeside puppis
Fregit iter, subit ad uidui moderamina claui
Aut laterum custos aut quem penes obuia ponto
185
Prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur
Arma, nec accedit domino tutela minori.
Ergo alacer trepidos sic erigit augur Achiuos:
'Magna deum mandata, duces, monitusque uerendos
Aduehimus: non hae nostro de pectore uoces:
190
Ille canit, cui me famulari et sumere uittas
Vestra fides, ipso non discordante, subegit.
Nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi
Panditur augurio diuum; uocat obuia Virtus,
Et poscit Fortuna manus. stupet obruta somno
195
Aonidum legio: tempus nunc funera regum
Vlcisci miserumque diem; rapite arma morasque
Frangite portarum: sociis hoc subdere flammas,
Hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno,
Dum res infractae pulsique in terga redimus,
200
(Per tripodas iuro et rapti noua fata magistri)
Vidi, et me uolucres circum plausere secundae.
Sed nunc certa fides. modo me sub nocte silenti
Ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta,
Qualis erat (solos infecerat umbra iugales),
205
Amphiaraus adit: non uanae monstra quietis,
Nec somno comperta loquor. "tune," inquit, "inertes
Inachidas (redde haec Parnasia serta meosque
Redde deos) tantam patiere amittere noctem,
Degener? haec egomet caeli secreta uagosque
210
Edocui lapsus? uade heia, ulciscere ferro
Nos saltem!" dixit, meque haec ad limina uisus
Cuspide sublata totoque impellere curru.
Quare agite, utendum superis; non comminus hostes
Sternendi: bellum iacet, et saeuire potestas.
215
Ecqui aderunt, quos ingenti se attollere fama
Non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae
Noctis aues; sequor, et comitum licet agmina cessent,
Solus eo! atque adeo uenit ille et quassat habenas.'
Talia uociferans noctem exturbabat, euntque
220
Non secus accensi proceres quam si omnibus idem
Corde deus: flagrant comitari et iungere casus.
Ter denos numero, turmarum robora, iussus
Ipse legit; circa fremit indignata iuuentus
Cetera, cur maneant castris ignauaque seruent
225
Otia: pars sublime genus, pars facta suorum,
Pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt.
Gaudet in aduersis animoque adsurgit Adrastus.
Vertice sic Pholoes uolucrum nutritor equorum,
Cum fetura gregem pecoroso uere nouauit,
230
Laetatur cernens hos montis in ardua niti,
Hos innare uadis, certare parentibus illos;
Tunc uacuo sub corde mouet, qui molle domandi
Ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque
Natus, ad Eleas melior quis surgere palmas:
235
Talis erat turmae ductor longaeuus Achiuae.
Nec deest coeptis: 'unde haec tam sera repente
Numina? qui fractos superi rediistis ad Argos?
Estne hic infelix uirtus, gentique superstes
Sanguis, et in miseris animorum semina durant?
240
Laudo equidem, egregii iuuenes, pulchraque meorum
Seditione fruor; sed fraudem et operta paramus
Proelia, celandi motus: numquam apta latenti
Turba dolo. seruate animos, uenit ultor in hostes
Ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes.'
245
His tandem uirtus iuuenum frenata quieuit:
Non aliter moto quam si pater Aeolus antro
Portam iterum saxo premat imperiosus et omne
Claudat iter, iam iam sperantibus aequora uentis.
Insuper Herculeum sibi iungit Agyllea uates
250
Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat
Non cessisse patri; comites tribus ordine deni,
Horrendum Aoniis et contra stantibus agmen.
Ipse noui gradiens furta ad Mauortia belli
Ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes,
255
Longaeuique ducis gremio commendat honorem
Frontis, et oblatam Polynicis munere grato
Loricam galeamque subit. ferus Actora magno
Ense grauat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem
Ire dolo superosque sequi. permutat Agylleus
260
Arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris
Arcus et Herculeae iuuissent bella sagittae?
Inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas,
Ne grauis exclamet portae mugitus aenae,
Praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens
265
Praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti
Ense iacent. 'ite, o socii, quacumque uoluptas
Caedis inexhaustae, superisque fauentibus, oro,
Sufficite!' hortatur clara iam uoce sacerdos,
'Cernitis expositas turpi marcore cohortes?
270
Pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas,
Hi seruare uiros?' sic fatus, et exuit ensem
Fulmineum rapidaque manu morientia transit
Agmina. quis numeret caedes, aut nomine turbam
Exanimem signare queat? subit ordine nullo
275
Tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit
Murmura permiscetque uagos in sanguine manes:
Hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis
Gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem,
Coetibus hos mediis uina inter et arma iacentes,
280
Adclines clipeis alios, ut quemque ligatum
Infelix tellure sopor supremaque nubes
Obruerat. nec numen abest, armataque Iuno
Lunarem quatiens exerta lampada dextra
Pandit iter firmatque animos et corpora monstrat.
285
Sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat
Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum
Et caligantes nimiis successibus irae.
Caspia non aliter magnorum in strage iuuencum
Tigris, ubi inmenso rabies placata cruore
290
Lassauitque genas et crasso sordida tabo
Confudit maculas, spectat sua facta doletque
Defecisse famem: uictus sic augur inerrat
Caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum
Centenasque in bella manus; iam taedet inanes
295
Exhaurire animas, hostemque adsurgere mallet.
Parte alia segnes magno satus Hercule uastat
Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento
Limite turba subit: stagnant nigrantia tabo
Gramina, sanguineis nutant tentoria riuis;
300
Fumat humus, somnique et mortis anhelitus una
Voluitur; haud quisquam uisus aut ora iacentum
Erexit: tali miseris deus aliger umbra
Incubat et tantum morientia lumina soluit.
Traxerat insomnis cithara ludoque suprema
305
Sidera iam nullos uisurus Ialmenus ortus,
Sidonium paeana canens; huic languida ceruix
In laeuum cogente deo, mediaque iacebant
Colla relicta lyra: ferrum per pectus Agylleus
Exigit aptatamque caua testudine dextram
310
Percutit et digitos inter sua fila trementes.
Proturbat mensas dirus liquor: undique manant
Sanguine permixti latices, et Bacchus in altos
Crateras paterasque redit. ferus occupat Actor
Implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echecli
315
Terga coronati, Danaus caput amputat Hebri:
Nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras
Vita fugit mortisque ferae lucrata dolores.
Stratus humo gelida subter iuga fida rotasque
Calpetus Aonios gramen gentile metentes
320
Proflatu terrebat equos: madida ora redundant
Accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis
Inachius uates iugulum fodit, expulit ingens
Vina cruor fractumque perit in sanguine murmur.
Fors illi praesaga quies, nigrasque grauatus
325
Per somnum Thebas et Thiodamanta uidebat.
Quarta soporiferae superabant tempora nocti,
Cum uacuae nubes et honor non omnibus astris,
Adflatusque fugit curru maiore Bootes.
Iamque ipsum defecit opus, cum prouidus Actor
330
Thiodamanta uocat: 'satis haec inopina Pelasgis
Gaudia: uix ullos tanto reor agmine saeuam
Effugisse necem, ni quos deformis in alto
Sanguine degeneres occultat uita; secundis
Pone modum; sunt et diris sua numina Thebis.
335
Forsitan et nobis modo quae fauere recedunt.'
Paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:
'Phoebe, tibi exuuias monstratae praemia noctis
Nondum ablutus aquis (tibi enim haec ego sacra litaui)
Trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos.
340
Si non dedecui tua iussa tulique prementem,
Saepe ueni, saepe hanc dignare inrumpere mentem.
Nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque uirorum:
At patrias si quando domos optataque, Paean,
Templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis
345
Postibus et totidem uoti memor exige tauros.'
Dixerat, et laetis socios reuocabat ab armis.
Venerat hos inter fato Calydonius Hopleus
Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo,
Regum ambo comites, quorum post funera maesti
350
Vitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus:
'Nullane post manes regis tibi cura perempti,
Care Dyma, teneant quem iam fortasse uolucres
Thebanique canes? patriae quid deinde feretis,
Arcades? en reduces contra uenit aspera mater:
355
Funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus
Saeuit inops tumuli, quamuis patientior artus
Ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis.
Ire tamen saeuumque libet nullo ordine passim
Scrutari campum, mediasue inrumpere Thebas.'
360
Excipit orsa Dymas: 'per ego haec uaga sidera iuro,
Per ducis errantes instar mihi numinis umbras,
Idem animus misero; comitem circumspicit olim
Mens humili luctu, sed nunc prior ibo' - uiamque
Incohat et maesto conuersus ad aethera uultu
365
Sic ait: 'arcanae moderatrix Cynthia noctis,
Si te tergeminis perhibent uariare figuris
Numen et in siluas alio descendere uultu,
Ille comes nuper nemorumque insignis alumnus,
Ille tuus, Diana, puer (nunc respice saltem)
370
Quaeritur.' intendit pronis dea curribus almum
Sidus et admoto monstrauit funera cornu.
Apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron:
Sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit
Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro
375
Astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis.
Accepit radios et eadem percitus Hopleus
Tydea luce uidet; longe dant signa per umbras
Mutua laetantes, et amicum pondus uterque,
Ceu reduces uitae saeuaque a morte remissos,
380
Subiecta ceruice leuant; nec uerba, nec ausi
Flere diu: prope saeua dies indexque minatur
Ortus. eunt taciti per maesta silentia magnis
Passibus exhaustasque dolent pallere tenebras.
Inuida fata piis et fors ingentibus ausis
385
Rara comes. iam castra uident animisque propinquant,
Et decrescit onus, subiti cum pulueris umbra
Et sonus a tergo. monitu ducis acer agebat
Amphion equites, noctem uigilataque castra
Explorare datus, primusque per auia campi
390
Vsque procul (necdum totas lux soluerat umbras)
Nescio quid uisu dubium incertumque moueri
Corporaque ire uidet; subitus mox fraude reperta
Exclamat, 'cohibete gradum quicumque!' sed hostes
Esse patet: miseri pergunt anteire timentque
395
Non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam
Expulit, ac uanos alte leuat eminus ictus,
Adfectans errare manum. stetit illa Dymantis
Ante oculos, qui forte prior, gressumque repressit.
At non magnanimus curauit perdere iactus
400
Aepytus, et fixo transuerberat Hoplea tergo
Pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos.
Labitur egregii nondum ducis inmemor Hopleus,
Expiratque tenens (felix, si corpus ademptum
Nesciat), et saeuas talis descendit ad umbras.
405
Viderat hoc retro conuersus et agmina sentit
Iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis
Instantes: arma ira dabat, fortuna precari
Non audere iubet; neutri fiducia coepto:
Distulit ira preces; ponit miserabile corpus
410
Ante pedes, tergoque graues quas forte gerebat
Tigridis exuuias in laeuam torquet et obstat
Exertum obiectans mucronem, inque omnia tela
Versus et ad caedem iuxta mortemque paratus:
Vt lea, quam saeuo fetam pressere cubili
415
Venantes Numidae, natos erecta superstat,
Mente sub incerta toruum ac miserabile frendens;
Illa quidem turbare globos et frangere morsu
Tela queat, sed prolis amor crudelia uincit
Pectora, et a media catulos circumspicit ira.
420
Et iam laeua uiro, quamuis saeuire uetaret
Amphion, erepta manus, puerique trahuntur
Ora supina comis. serus tunc denique supplex
Demisso mucrone rogat: 'moderatius, oro,
Ducite, fulminei per uos cunabula Bacchi
425
Inoamque fugam uestrique Palaemonis annos!
Si cui forte domi natorum gaudia, si quis
Hic pater, angusti puero date pulueris haustus
Exiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentis
Vultus: ego infandas potior satiare uolucres,
430
Me praebete feris, ego bella audere coegi.'
'Immo,' ait Amphion, 'regem si tanta cupido
Condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis,
Quid fracti exanguesque parent; cuncta ocius effer,
Et uita tumuloque ducis donatus abito.'
435
Horruit et toto praecordia protinus Arcas
Impleuit capulo. 'summumne hoc cladibus,' inquit,
'Deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos?
Nil emimus tanti, nec sic uelit ipse cremari.'
Sic ait, et magno proscissum uulnere pectus
440
Iniecit puero, supremaque murmura uoluens:
'Hoc tamen interea †et tu potiare sepulcro.'
Tales optatis regum in complexibus ambo,
Par insigne animis, Aetolus et inclutus Arcas,
Egregias efflant animas letoque fruuntur.
445
Vos quoque sacrati, quamuis mea carmina surgant
Inferiore lyra, memores superabitis annos.
Forsitan et comites non aspernabitur umbras
Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.
At ferus Amphion, regi qui facta reportent
450
Edoceantque dolum captiuaque corpora reddant,
Mittit ouans; clausis ipse insultare Pelasgis
Tendit et abscisos sociorum ostendere uultus.
Interea reducem murorum e culmine Grai
Thiodamanta uident nec iam erumpentia celant
455
Gaudia. ut exertos enses et caede recenti
Arma rubere notant, nouus adsilit aethera magnum
Clamor, et e summo pendent cupida agmina uallo
Noscere quisque suos. uolucrum sic turba recentum,
Cum reducem longo prospexit in aere matrem,
460
Ire cupit contra summique e margine nidi
Extat hians, iam iamque cadat, ni pectore toto
Obstet aperta parens et amantibus increpat alis.
Dumque opus arcanum et taciti compendia Martis
Enumerant laetisque suos complexibus implent
465
Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur:
Ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae
Venerat Amphion; non longum caede recenti
Laetatus uidet innumeris feruere cateruis
Tellurem atque una gentem expirare ruina.
470
Qui tremor inicitur caeli de lampade tactis,
Hic fixit iuuenem, pariterque horrore sub uno
Vox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem
Ipse ultro conuertit equus; fugit ala retorto
Puluere. nondum illi Thebarum claustra subibant,
475
Et iam Argiua cohors nocturno freta triumpho
Prosilit in campos; per et arma et membra iacentum
Taetraque congerie sola semianimumque cruorem
Cornipedes ipsique ruunt: grauis exterit artus
Vngula, sanguineus lauat imber et impedit axes.
480
Dulce uiris hac ire uia, ceu tecta superbi
Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.
Hortatur Capaneus: 'satis occultata, Pelasgi,
Delituit uirtus: nunc, nunc mihi uincere pulchrum
Teste die; mecum clamore et puluere aperto
485
Ite palam, iuuenes: sunt et mihi prouida dextrae
Omina et horrendi stricto mucrone furores.'
Sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus
Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur.
Iamque premunt muros (et adhuc noua funera narrat
490
Amphion) miseramque intrarant protinus urbem,
Ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:
'Claude, uigil, subeunt hostes, claude undique portas!'
Est ubi dat uires nimius timor: ocius omnis
Porta coit; solas dum tardius artat Echion
495
Ogygias, audax animis Spartana iuuentus
Inrupit, caesique ruunt in limine primo
Incola Taygeti Panopeus rigidique natator
Oebalus Eurotae; tuque, o spectate palaestris
Omnibus et nuper Nemeaeo in puluere felix,
500
Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat
Tyndarides, nitidi moriens conuexa magistri
Respicis: auerso pariter deus occidit astro.
Te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae
Virginis et falso gurges cantatus olori
505
Flebit, Amyclaeis Triuiae lugebere Nymphis,
Et quae te leges praeceptaque fortia belli
Erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
Talis Echionio Mauors in limine saeuit.
Tandem umeris obnixus Acron et pectore toto
510
Pronus Ialmenides aeratae robora portae
Torserunt: quanta pariter ceruice gementes
Profringunt inarata diu Pangaea iuuenci.
Par operis iactura lucro, quippe hoste retento
Exclusere suos; cadit intra moenia Graius
515
Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas
Fundentisque preces penitus ceruice remissa
Verba solo uultusque cadunt, colloque decorus
Torquis in hostiles cecidit per uulnus harenas.
Soluitur interea uallum, primaeque recusant
520
Stare morae; iam se peditum iunxere cateruae
Moenibus: at patulas saltu transmittere fossas
Horror equis: haerent trepidi atque inmane pauentes
Abruptum mirantur agi; nunc impetus ire
Margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt.
525
Hi praefixa solo uellunt munimina, at illi
Portarum obiectus minuunt et ferrea sudant
Claustra remoliri, trabibusque artata sonoro
Pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas
Exultant haesisse faces, pars ima lacessunt
530
Scrutanturque cauas caeca testudine turres.
At Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant
Murorum, nigrasque sudes et lucida ferro
Spicula et arsuras caeli per inania glandes
Saxaque in aduersos ipsis auulsa rotabant
535
Moenibus: exundant saeuo fastigia nimbo,
Armataeque uomunt stridentia tela fenestrae.
Qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra
Cessantes in nube sedent nigrisque leguntur
Collibus et subitae saliunt in uela procellae:
540
Talis Agenoreis Argiuum exercitus armis
Obruitur; non ora uirum, non pectora flectit
Imber atrox, rectosque tenent in moenia uultus
Inmemores leti et tantum sua tela uidentes.
Anthea falcato lustrantem moenia curru
545
Desuper Ogygiae pepulit grauis impetus hastae;
Lora excussa manu, retroque in terga uolutus
Semianimos artus ocreis retinentibus haeret;
Mirandum uisu belli scelus: arma trahuntur,
Fumantesque rotae tellurem et tertius hastae
550
Sulcus arat; longo sequitur uaga puluere ceruix,
Et resupinarum patet orbita lata comarum.
At tuba luctificis pulsat clangoribus urbem
Obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro.
Diuisere aditus, omnique in limine saeuus
555
Signifer; ante omnes sua damna et gaudia portas.
Dira intus facies, uix Mauors ipse uidendo
Gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem
Scindunt dissensu uario Luctusque Furorque
Et Pauor et caecis Fuga circumfusa tenebris.
560
Bellum intrasse putes: feruent discursibus arces,
Miscentur clamore uiae, ferrum undique et ignes
Mente uident, saeuas mente accepere catenas.
Consumpsit uentura timor: iam tecta replerant
Templaque, et ingratae uallantur planctibus arae.
565
Vna omnes eademque subit formido per annos:
Poscunt fata senes, ardet palletque iuuentus,
Atria femineis trepidant ululata querelis.
Flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas
Attoniti et tantum matrum lamenta trementes.
570
Illas cogit amor, nec habent extrema pudorem:
Ipsae tela uiris, ipsae iram animosque ministrant,
Hortanturque unaque ruunt, nec auita gementes
Limina nec paruos cessant ostendere natos.
Sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro
575
Armatas erexit apes, fremit aspera nubes,
Inque uicem sese stridore hortantur et omnes
Hostis in ora uolant, mox deficientibus alis
Amplexae flauamque domum captiuaque plangunt
Mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
580
Nec non ancipitis pugnat sententia uulgi
Discordesque serit motus: hi reddere fratrem
(Nec mussant, sed uoce palam claroque tumultu),
Reddere regna iubent; periit reuerentia regis
Sollicitis: 'ueniat pactumque hic computet annum,
585
Cadmeosque lares exul patriasque salutet
Infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes
Et periura luam regalis crimina noxae?'
Inde alii: 'sera ista fides, iam uincere mauult.'
Tiresian alii lacrimis et supplice coetu
590
Orant, quodque unum rebus solamen in artis,
Nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitque
Fata deum: 'quiane ante duci bene credita nostro
Consilia et monitus, cum perfida bella uetarem?
Te tamen, infelix,' inquit, 'perituraque Thebe,
595
Si taceam, nequeo miser exaudire cadentem
Argolicumque oculis haurire uacantibus ignem.
Vincamur, Pietas; pone heia altaria, uirgo,
Quaeramus superos.' facit illa, acieque sagaci
Sanguineos flammarum apices geminumque per aras
600
Ignem et clara tamen mediae fastigia lucis
Orta docet; tunc in speciem serpentis inanem
Ancipiti gyro uolui frangique rubore
Demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras.
Ille coronatos iamdudum amplectitur ignes,
605
Fatidicum sorbens uultu flagrante uaporem.
Stant tristes horrore comae, uittasque trementes
Caesaries insana leuat: diducta putares
Lumina consumptumque genis rediisse nitorem.
Tandem exundanti permisit uerba furori:
610
'Audite, o sontes, extrema litamina diuum,
Labdacidae: uenit alma salus, sed limite duro.
Martius inferias et saeua efflagitat anguis
Sacra: cadat generis quicumque nouissimus extat
Viperei, datur hoc tantum uictoria pacto.
615
Felix qui tanta lucem mercede relinquet.'
Stabat fatidici prope saeua altaria uatis
Maestus, adhuc patriae tantum communia lugens
Fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum,
Non secus ac torta traiectus cuspide pectus,
620
Accipit exanimis sentitque Menoecea posci.
Monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto
Corda metu glaciante pater: Trinacria qualis
Ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu.
Mox plenum Phoebo uatem et celerare iubentem,
625
Nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis,
Nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratam
Vocem amplexa uolat, clamantque oracula Thebae.
Nunc age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis
Addiderit iuueni (neque enim haec absentibus umquam
630
Mens homini transmissa deis), memor incipe Clio,
Saecula te quoniam penes et digesta uetustas.
Diua Iouis solio iuxta comes, unde per orbem
Rara dari terrisque solet contingere, Virtus,
Seu pater omnipotens tribuit, siue ipsa capaces
635
Elegit penetrare uiros, caelestibus ut tunc
Desiluit gauisa plagis! dant clara meanti
Astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes.
Iamque premit terras, nec uultus ab aethere longe;
Sed placuit mutare genas, fit prouida Manto,
640
Responsis ut plana fides, et fraude priores
Exuitur uultus. abiit horrorque uigorque
Ex oculis, paulum decoris permansit honosque
Mollior, et posito uatum gestamina ferro
Subdita; descendunt uestes, toruisque ligatur
645
Vitta comis (nam laurus erat); tamen aspera produnt
Ora deam nimiique gradus. sic Lydia coniunx
Amphitryoniaden exutum horrentia terga
Perdere Sidonios umeris ridebat amictus
Et turbare colus et tympana rumpere dextra.
650
Sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi
Talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,
Inuenit; inmensae reserato limine portae
Sternebas Danaos, pariter Mauortius Haemon.
Sed consanguinei quamuis atque omnia fratres,
655
Tu prior: exanimes circum cumulantur acerui;
Omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus
(Necdum aderat Virtus); non mens, non dextra quiescit,
Non auida arma uacant, ipsa insanire uidetur
Sphinx galeae custos, uisoque animata cruore
660
Emicat effigies et sparsa orichalca renident:
Cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:
'Magnanime o iuuenis, quo non agnouerit ullum
Certius armifero Cadmi de semine Mauors,
Linque humiles pugnas, non haec tibi debita uirtus:
665
Astra uocant, caeloque animam, plus concipe, mittes.
Iamdudum hoc hilares genitor bacchatur ad aras,
Hoc ignes fibraeque uolunt, hoc urguet Apollo:
Terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt.
Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes
670
Certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum.
I, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon.'
Sic ait, et magna cunctantis pectora dextra
Permulsit tacite seseque in corde reliquit.
Fulminis haud citius radiis adflata cupressus
675
Combibit infestas et stirpe et uertice flammas,
Quam iuuenis multo possessus numine pectus
Erexit sensus letique inuasit amorem.
Vt uero auersae gressumque habitumque notauit
Et subitam a terris in nubila crescere Manto,
680
Obstipuit. 'sequimur, diuum quaecumque uocasti,
Nec tarde paremus,' ait; iam iamque recedens
Instantem uallo Pylium tamen Agrea fixit.
Armigeri fessum excipiunt; tum uulgus euntem
Auctorem pacis seruatoremque deumque
685
Conclamat gaudens atque ignibus implet honestis.
Iamque iter ad muros cursu festinus anhelo
Obtinet et miseros gaudet uitasse parentes,
Cum genitor - steterunt ambo et uox haesit utrique,
Deiectaeque genae. tandem pater ante profatus:
690
'Quis nouus inceptis rapuit te casus ab armis?
Quae bello grauiora paras? dic, nate, precanti,
Cur tibi torua acies? cur hic truculentus in ore
Pallor, et ad patrios non stant tua lumina uultus?
Audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,
695
Nate, meosque annos miseraeque per ubera matris,
Ne uati, ne crede, puer! superine profanum
Dignantur stimulare senem, cui uultus inanis
Extinctique orbes et poena simillima diro
Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa
700
Rex agit, extrema cui nostra in sorte timori
Nobilitas tuaque ante duces notissima uirtus?
Illius haec forsan, remur quae uerba deorum;
Ille monet! ne frena animo permitte calenti,
Da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat
705
Impetus; hoc, oro, munus concede parenti.
Sic tua maturis signentur tempora canis,
Et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem
Peruenias: ne perge meos orbare penates.
Externi te nempe patres alienaque tangunt
710
Pignora? si pudor est, primum miserere tuorum.
Haec pietas, hic uerus honos; ibi gloria tantum
Ventosumque decus titulique in morte latentes.
Nec timidus te flecto parens: i, proelia misce,
I Danaas acies mediosque per obuius enses:
715
Non teneo; liceat misero tremibunda lauare
Vulnera et undantem lacrimis siccare cruorem,
Teque iterum saeuis iterumque remittere bellis.
Hoc malunt Thebae.' sic colla manusque tenebat
Implicitus; sed nec lacrimae nec uerba mouebant
720
Dis uotum iuuenem; quin et monstrantibus illis
Fraude patrem tacita subit auertitque timorem:
'Falleris heu uerosque metus, pater optime, nescis.
Non me ulli monitus, nec uatum exorsa furentum
Sollicitant uanisque mouent (sibi callidus ista
725
Tiresias nataeque canat) non si ipse reclusis
Comminus ex adytis in me insaniret Apollo.
Sed grauis unanimi casus me fratris ad urbem
Sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon
Cuspide; uix illum medio de puluere belli
730
Inter utrasque acies, iam iamque tenentibus Argis -
Sed moror. i, refoue dubium turbaeque ferenti
Dic, parcant leuiterque uehant; ego uulnera doctum
Iungere supremique fugam reuocare cruoris
Aetiona petam.' sic imperfecta locutus
735
Effugit; illi atra mersum caligine pectus
Confudit sensus; pietas incerta uagatur
Discordantque metus, impellunt credere Parcae.
Turbidus interea ruptis uenientia portis
Agmina belligeri Capaneus agit aequore campi,
740
Cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres,
Et proculcantes moderantum funera currus;
Idem altas turres saxis et turbine crebro
Laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat.
Nunc spargit torquens uolucri noua uulnera plumbo,
745
Nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto,
Nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non
Deferat hasta uirum perfusaque caede recurrat.
Nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos
Aut uatem Pelopea Phalanx aut Arcada credunt;
750
Quin socium coiisse animas et corpore in uno
Stare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas,
Non cultus, non forma mouet; pugnantibus idem
Supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra,
Non belli temptare uices: procul arma furentis
755
Terribilesque iubas et frontem cassidis horrent.
At pius electa murorum in parte Menoeceus
Iam sacer aspectu solitoque augustior ore,
Ceu subito in terras supero demissus ab axe,
Constitit, exempta manifestus casside nosci,
760
Despexitque acies hominum et clamore profundo
Conuertit campum iussitque silentia bello.
'Armorum superi, tuque o qui funere tanto
Indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis
Quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi.
765
Ferte retro bellum captaeque impingite Lernae
Reliquias turpes, confixaque terga fouentes
Inachus indecores pater auersetur alumnos.
At Tyriis templa, arua, domos, conubia, natos
Reddite morte mea: si uos placita hostia iuui,
770
Si non attonitis uatis consulta recepi
Auribus et Thebis nondum credentibus hausi,
Haec Amphioniis pro me persoluite terris
Ac mihi deceptum, precor, exorate parentem.'
Sic ait, insignemque animam mucrone corusco
775
Dedignantem artus pridem maestamque teneri
Arripit atque uno quaesitam uulnere rumpit.
Sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat,
Seque super medias acies, nondum ense remisso,
Iecit et in saeuos cadere est conatus Achiuos.
780
Ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebant
Leniter ad terras corpus; nam spiritus olim
Ante Iouem et summis apicem sibi poscit in astris.
Iamque intra muros nullo sudore receptum
Gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro
785
Tantalidum uenerata cohors; subit agmine longo
Colla inter iuuenum, laetisque fauoribus omni
Concinitur uulgo Cadmum atque Amphiona supra
Conditor; hi sertis, hi ueris honore soluto
Accumulant artus patriaque in sede reponunt
790
Corpus adoratum. repetunt mox bella peractis
Laudibus; hic uicta genitor lacrimabilis ira
Congemit, et tandem matri data flere potestas:
'Lustralemne feris ego te, puer inclute, Thebis
Deuotumque caput uilis ceu mater alebam?
795
Quod molita nefas? cui tantum inuisa deorum?
Non ego monstrifero coitu reuoluta notaui
Pignora, nec nato peperi funesta nepotes.
Quid refert? habet ecce suos Iocasta ducesque
Regnantesque uidet: nos saeua piacula bello
800
Demus, ut alterni (placet hoc tibi, fulminis auctor?)
Oedipodionii mutent diademata fratres?
Quid superos hominesue queror? tu, saeue Menoeceu,
Tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem.
Vnde hic mortis amor? quae sacra insania menti?
805
Quosue ego conceptus aut quae male pignora fudi
Tam diuersa mihi? nimirum Martius anguis,
Quaeque nouis proauum tellus effloruit armis -
Hinc animi tristes nimiusque in pectore Mauors,
Et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus
810
Inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras.
Ast egomet Danaos Capaneaque tela uerebar:
Haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amens
Ipsa dedi. uiden ut iugulo consumpserit ensem?
Altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.'
815
Diceret infelix etiamnum et cuncta repleret
Questibus: abducunt comites famulaeque perosam
Solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo
Vngue genas; non illa diem, non uerba precantum
Respicit aut uisus flectit tellure relictos,
820
Iam uocis, iam mentis inops. sic aspera tigris
Fetibus abreptis Scythico deserta sub antro
Accubat et tepidi lambit uestigia saxi;
Nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque
Oris, eunt praeter secura armenta gregesque:
825
Aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascat
Aut quos ingenti premat expectata rapina?
Hactenus arma, tubae, ferrumque et uulnera: sed nunc
Comminus astrigeros Capaneus tollendus in axes.
Non mihi iam solito uatum de more canendum;
830
Maior ab Aoniis poscenda amentia lucis:
Mecum omnes audete deae! siue ille profunda
Missus nocte furor, Capaneaque signa secutae
Arma Iouem contra Stygiae rapuere sorores,
Seu uirtus egressa modum, seu gloria praeceps,
835
Seu magnae data fama neci, seu laeta malorum
Principia et blandae superum mortalibus irae.
Iam sordent terrena uiro taedetque profundae
Caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque
Missilibus lassa respexit in aethera dextra.
840
Ardua mox toruo metitur culmina uisu,
Innumerosque gradus gemina latus arbore clausos
Aerium sibi portat iter, longeque timendus
Multifidam quercum flagranti lumine uibrat;
Arma rubent una clipeoque incenditur ignis.
845
'Hac' ait 'in Thebas, hac me iubet ardua uirtus
Ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris.
Experiar quid sacra iuuent, an falsus Apollo.'
Dicit, et alterno captiua in moenia gressu
Surgit ouans: quales mediis in nubibus aether
850
Vidit Aloidas, cum cresceret impia tellus
Despectura deos nec adhuc inmane ueniret
Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.
Tunc uero attoniti fatorum in cardine summo,
Ceu suprema lues urbi facibusque cruentis
855
Aequatura solo turres Bellona subiret,
Omnibus e tectis certatim ingentia saxa
Roboraque et ualidas fundae Balearis habenas,
Nam iaculis caeloque uagis spes unde sagittis? -
Verum auidi et tormenta rotant et molibus urguent.
860
Ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam
Detrahitur telis, uacuoque sub aere pendens
Plana uelut terra certus uestigia figat,
Tendit et ingenti subit occurrente ruina:
Amnis ut incumbens longaeui robora pontis
865
Adsiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscunt
Emotaeque trabes: tanto uiolentior ille
(Sentit enim) maiore salo quassatque trahitque
Molem aegram, nexus donec celer alueus omnes
Abscidit et cursu uictor respirat aperto.
870
Vtque petita diu celsus fastigia supra
Eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem
Vidit et ingenti Thebas exterruit umbra,
Increpat attonitos: †'humilesne Amphionis arces,
Pro pudor, hi faciles, carmenque imbelle secuti,
875
Hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?†
Et quid tam egregium prosternere moenia molli
Structa lyra?' simul insultans gressuque manuque
Molibus obstantes cuneos tabulataque saeuus
Restruit: absiliunt pontes, tectique trementis
880
Saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus
Vtitur et truncas rupes in templa domosque
Praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.
Iamque Iouem circa studiis diuersa fremebant
Argolici Tyriique dei; pater, aequus utrisque,
885
Aspicit ingentes ardentum comminus iras
Seque obstare uidet. gemit inseruante nouerca
Liber et obliquo respectans lumine patrem:
'Nunc ubi saeua manus, meaque heu cunabula flammae?
Fulmen, io ubi fulmen?' ait. gemit auctor Apollo
890
Quas dedit ipse domos; Lernam Thebasque rependit
Maestus et intento dubitat Tirynthius arcu;
Maternos plangit uolucer Danaeius Argos;
Flet Venus Harmoniae populos metuensque mariti
Stat procul et tacita Gradiuum respicit ira.
895
Increpat Aonios audax Tritonia diuos,
Iunonem tacitam furibunda silentia torquent.
Non tamen haec turbant pacem Iouis, ecce quierant
Iurgia cum mediis Capaneus auditus in astris,
'Nullane pro trepidis,' clamabat, 'numina Thebis
900
Statis? ubi infandae segnes telluris alumni,
Bacchus et Alcides? piget instigare minores:
Tu potius uenias (quis enim concurrere nobis
Dignior?); en cineres Semelaeaque busta tenentur!
Nunc age, nunc totis in me conitere flammis,
905
Iuppiter! an pauidas tonitru turbare puellas
Fortior et soceri turres excindere Cadmi?'
Ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem
Risit et incussa sanctarum mole comarum,
'Quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae?
910
Tune etiam feriendus?' ait. premit undique lentum
Turba deum frendens et tela ultricia poscit,
Nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx.
Ipsa dato nondum caelestis regia signo
Sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes
915
Accurruntque imbres: Stygias rupisse catenas
Iapetum aut uictam supera ad conuexa leuari
Inarimen Aetnamue putes. pudet ista timere
Caelicolas; sed cum in media uertigine mundi
Stare uirum insanasque uident deposcere pugnas,
920
Mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent.
Coeperat Ogygiae supra fastigia turris
Arcanum mugire polus caelumque tenebris
Auferri: tenet ille tamen, quas non uidet, arces,
Fulguraque attritis quotiens micuere procellis,
925
'His' ait 'in Thebas, his iam decet ignibus uti,
Hinc renouare faces lassamque accendere quercum.'
Talia dicentem toto Ioue fulmen adactum
Corripuit: primae fugere in nubila cristae,
Et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent
930
Membra uiri. cedunt acies, et terror utrimque,
Quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas.
[Intra se stridere facem galeamque comasque
Quaerit, et urentem thoraca repellere dextra
Conatus ferri cinerem sub pectore tractat.]
935
Stat tamen, extremumque in sidera uersus anhelat,
Pectoraque inuisis obicit fumantia muris;
Nec caderet, sed membra uirum terrena relinquunt,
Exuiturque animus; paulum si tardius artus
Cessissent, potuit fulmen sperare secundum.