Statius Thebais 7

Testo base di riferimento: D. E. Hill, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2010

Altre sezioni


Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli

Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,

Concussitque caput motu quo celsa laborant

Sidera proclamatque adici ceruicibus Atlans.

5

Tunc ita uelocem Tegees adfatus alumnum:

'I, medium rapido Borean inlabere saltu

Bistonias, puer, usque domos axemque niuosi

Sideris, Oceano uetitum qua Parrhasis ignem

Nubibus hibernis et nostro pascitur imbri.

10

Atque ibi seu posita respirat cuspide Mauors,

Quamquam inuisa quies, seu, quod reor, arma tubasque

Insatiatus habet caraeque in sanguine gentis

Luxuriat: propere monitus iramque parentis

Ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus

15

Inachias acies atque omne quod Isthmius umbo

Distinet et raucae circumtonat ira Maleae:

Illi, uix muros limenque egressa iuuentus,

Sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant

Plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.

20

Hicne tuus, Gradiue, furor? sonat orbe recusso

Discus et Oebalii coeunt in proelia caestus.

At si ipsi rabies ferrique insana uoluptas

Qua tumet, inmeritas cineri dabit impius urbes

Ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem

25

Sternet humi populos miserumque exhauriet orbem.

Nunc lenis belli nostraque remittitur ira.

Quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis

Ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris

(Nil equidem crudele minor), sit mite bonumque

30

Numen et effreni laxentur in otia mores,

Reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra

Ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo

Omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.'

Dixerat, et Thracum Cyllenius arua subibat;

35

Atque illum Arctoae labentem cardine portae

Tempestas aeterna plagae praetentaque caelo

Agmina nimborum primique Aquilonis hiatus

In diuersa ferunt: crepat aurea grandine multa

Palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.

40

Hic steriles delubra notat Mauortia siluas

(Horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi

Cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo.

Ferrea compago laterum, ferro arta teruntur

Limina, ferratis incumbunt tecta columnis.

45

Laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem

Lux timet, et durus contristat sidera fulgor.

Digna loco statio: primis salit Impetus amens

E foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes

Exanguesque Metus, occultisque ensibus astant

50

Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum.

Innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus

Stat medio, laetusque Furor uultuque cruento

Mors armata sedet; bellorum solus in aris

Sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis.

55

Terrarum exuuiae circum et fastigia templi

Captae insignibant gentes: caelataque ferro

Fragmina portarum bellatricesque carinae

Et uacui currus protritaque curribus ora,

Paene etiam gemitus: adeo uis omnis et omne

60

Vulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso

Cernere erat: talem diuina Mulciber arte

Ediderat; nondum radiis monstratus adulter

Foeda catenato luerat conubia lecto.

Quaerere templorum regem uix coeperat ales

65

Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis

Corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello

Vallem infestabat, trepidas spumare per herbas,

Signa aduentantis, clausaeque adamante perenni

Dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher

70

Ipse subit curru, diraque aspergine latos

Mutat agros, spolia a tergo flentesque cateruae.

Dant siluae nixque alta locum; regit atra iugales

Sanguinea Bellona manu longaque fatigat

Cuspide. deriguit uisu Cyllenia proles

75

Summisitque genas: ipsi reuerentia patri,

Si prope sit, dematque minas nec talia mandet.

'Quod Iouis imperium, magno quid ab aethere portas?'

Occupat Armipotens, 'neque enim hunc, germane, sub axem

Sponte uenis hiemesque meas, cui roscida iuxta

80

Maenala et aestiui clementior aura Lycaei.'

Ille refert consulta patris. nec longa moratus,

Sicut anhelabant, iuncto sudore uolantes

Mars impellit equos, resides in proelia Graios

Ipse etiam indignans. uidit pater altus et irae

85

Iam leuior tardo flectebat pondere uultum.

Vt si quando ruit debellatasque relinquit

Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem

Exanimis iam uoluit hiems: nondum arma carinis

Omnia, nec toto respirant pectore nautae.

90

Finierat pugnas honor exequialis inermes;

Necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros

Vina solo fundens cinerem placabat Adrastus

Archemori: 'da, parue, tuum trieteride multa

Instaurare diem, nec saucius Arcadas aras

95

Malit adire Pelops Eleaque pulset eburna

Templa manu, nec Castaliis altaribus anguis,

Nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo.

Nos te lugenti, puer, infitiamur Auerno,

Maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris,

100

Nunc festina cohors. at si Boeotia ferro

Vertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,

Tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes

Numina, captiuis etiam iurabere Thebis.'

Dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque uouebat.

105

Iam pronis Gradiuus equis Ephyraea premebat

Litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras

Tollit et alterna geminum mare protegit umbra.

Inde unum dira comitum de plebe Pauorem

Quadripedes anteire iubet: non alter anhelos

110

Insinuare metus animoque auertere uires

Aptior; innumerae monstro uocesque manusque

Et facies quamcumque uelit; bonus omnia credi

Auctor et horrificis lymphare incursibus urbes.

Si geminos soles ruituraque suadeat astra,

115

Aut nutare solum aut ueteres descendere siluas,

A! miseri uidisse putant. tunc acre nouabat

Ingenium: falso Nemeaeum puluere campum

Erigit; attoniti tenebrosam a uertice nubem

Respexere duces; falso clamore tumultum

120

Auget, et arma uirum pulsusque imitatur equorum,

Terribilemque uagas ululatum spargit in auras.

Exiluere animi, dubiumque in murmure uulgus

Pendet: 'ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde

Puluereo stant astra globo? num Ismenius ultro

125

Miles? ita est: ueniunt. tanta autem audacia Thebis?

An dubitent, age, dum inferias et busta colamus?'

Haec Pauor attonitis; uariosque per agmina uultus

Induitur: nunc Pisaeis e milibus unus,

Nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos

130

Adiurat turmasque metu consternat inani.

Nil falsum trepidis. ut uero amentibus ipse

Incidit et sacrae circum fastigia uallis

Turbine praeuectus rapido ter sustulit hastam,

Ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:

135

Arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo

More rapit, mutant galeas alienaque cogunt

Ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saeuit

Mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:

Praecipitant redimuntque moras. sic litora uento

140

Incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique

Vela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;

Iamque natant remi, natat omnis in aequore summo

Ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti

Respicitur tellus comitesque a puppe relicti.

145

Viderat Inachias rapidum glomerare cohortes

Bacchus iter; gemuit Tyriam conuersus ad urbem,

Altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,

Purpureum tristi turbatus pectore uultum:

Non crines, non serta loco, dextramque reliquit

150

Thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uuae.

Ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu

Ante Iouem (et tunc forte polum secretus habebat)

Constitit, haud umquam facie conspectus in illa

(Nec causae latuere patrem), supplexque profatur:

155

'Excindisne tuas, diuum sator optime, Thebas?

Saeua adeo coniunx? nec te telluris amatae

Deceptique laris miseret cinerumque meorum?

Esto, olim inuitum iaculatus nubibus ignem,

Credimus: en iterum atra refers incendia terris,

160

Nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus.

Quis modus? an nobis pater iratusque bonusque

Fulmen habes? sed non Danaeia limina talis

Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.

Scilicet e cunctis ego neglectissima natis

165

Progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti

Pondus eram, cui tu dignatus limina uitae

Praereptumque uterum et maternos reddere menses.

Adde quod imbellis rarisque exercita castris

Turba meas acies, mea tantum proelia norunt,

170

Nectere fronde comas et ad inspirata rotari

Buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum.

Vnde tubas Martemque pati, qui feruidus ecce

Quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma

Ducat et innocuis iubeat decernere peltis?

175

Quin etiam inuisos (sic hostis defuit?) Argos

Eligis! o ipsis, genitor, grauiora periclis

Iussa: nouercales ruimus ditare Mycenas!

Cedo equidem. quo sacra tamen ritusque peremptae

Gentis, et in tumulos si quid male feta reliquit

180

Mater, abire iubes? Thracen siluasque Lycurgi?

Anne triumphatos fugiam captiuus ad Indos?

Da sedem profugo. potuit Latonia frater

Saxa (nec inuideo) defigere Delon et imis

Commendare fretis; cara summouit ab arce

185

Hostiles Tritonis aquas; uidi ipse potentem

Gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas

Cyllene secreta tubas Minoaue curat

Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris?

Hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes

190

Herculeae placitusque uagae Nycteidos ardor,

Hic Tyrium genus et nostro felicior igne

Taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.'

Inuidiam risit pater, et iam poplite flexum

Sternentemque manus tranquillus ad oscula tollit

195

Inque uicem placida orsa refert: 'non coniugis ista

Consiliis, ut rere, puer, nec saeua roganti

Sic expostus ego: inmoto deducimur orbe

Fatorum; ueteres seraeque in proelia causae.

Nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus

200

Parcior humani? uidet axis et ista per aeuum

Mecum aeterna domus quotiens iam torta reponam

Fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.

Quin etiam inuitus magna ulciscendaque passis

Aut Lapithas Marti aut ueterem Calydona Dianae

205

Expugnare dedi: nimia est iactura pigetque

Tot mutare animas, tot reddere corpora uitae.

Labdacios uero Pelopisque a stirpe nepotes

Tardum abolere mihi; scis ipse (ut crimina mittam

Dorica) quam promptae superos incessere Thebae;

210

Te quoque - sed, quoniam uetus excidit ira, silebo.

Non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,

Aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres

Progenuisse reus, lacero tua lustra repleuit

Funere: ubi hi fletus, ubi tunc ars tanta precandi?

215

Ast ego non proprio diros impendo dolori

Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque

Et pietas et laesa fides naturaque et ipsi

Eumenidum mores. sed tu super urbe moueri

Parce tua: non hoc statui sub tempore rebus

220

Occasum Aoniis, ueniet suspectior aetas

Vltoresque alii: nunc regia Iuno queretur.'

His ille auditis mentemque habitumque recepit;

Vt, cum sole malo tristique rosaria pallent

Vsta Noto, si clara dies Zephyrique refecit

225

Aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent

Germina, et informes ornat sua gloria uirgas.

Nuntius attonitas iamdudum Eteoclis ad aures

Explorata ferens longo docet agmine Graios

Ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;

230

Quacumque ingressi tremere ac miserescere cunctos

Thebarum; qui stirpe refert, qui nomine et armis.

Ille metum condens audire exposcit et odit

Narrantem: hinc socios dictis stimulare suasque

Metiri decernit opes. exciuerat omnem

235

Aoniam Euboeamque et Phocidos arua propinquae

Mars, ita dulce Ioui. longe fugit ordine uelox

Tessera: propellunt acies, seseque sub armis

Ostentant; subeunt campo qui proximus urbi

Damnatus bellis patet expectatque furores.

240

Nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres

Conscendunt muros, inde arma nitentia natis

Et formidandos monstrant sub casside patres.

Turre procul sola nondum concessa uideri

Antigone populis teneras defenditur atra

245

Veste genas; iuxtaque comes quo Laius ibat

Armigero; tunc uirgo senem regina ueretur.

Quae sic orsa prior: 'spesne obstatura Pelasgis

Haec uexilla, pater? Pelopis descendere totas

Audimus gentes: dic, o precor, extera regum

250

Agmina; nam uideo quae noster signa Menoeceus,

Quae noster regat arma Creon, quam celsus aena

Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.'

Sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas:

'Mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae

255

Promouet ecce Dryas; hic, cui niuea arma tridentem

Atque auro rude fulmen habent, Orionis alti

Non falsus uirtute nepos: procul, oro, paternum

Omen et innuptae uetus excidat ira Dianae.

Iungunt se castris regisque in nomen adoptant

260

Ocalee Medeonque et confertissima lucis

Nisa Dionaeisque auibus circumsona Thisbe.

Proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni

Arma patris pinuque iubas imitatur equinas,

Terribilis siluis: reor et Mauorte cruento

265

Talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae,

Qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis,

Qui breue litus Hyles Atalantaeamque superbi

Schoenon habent notique colunt uestigia campi;

Fraxineas Macetum uibrant de more sarisas

270

Saeuaque difficiles excludere uulnera peltas.

Ecce autem clamore ruunt Neptunia proles

Onchesti, quos pinigeris Mycalesos in agris

Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit

Gargaphie, quorumque nouis Haliartos aristis

275

Inuidet et nimia sata laeta superuenit herba.

Tela rudes trunci, galeae uacua ora leonum,

Arborei dant scuta sinus. hos regis egenos

Amphion en noster agit (cognoscere pronum,

Virgo), lyra galeam tauroque insignis auito.

280

Macte animo iuuenis! medios parat ire per enses

Nudaque pro caris opponere pectora muris.

Vos etiam nostris, Heliconia turba, uenitis

Addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris

Et felix Olmie uadis, armastis alumnos

285

Bellorum resides. patriis concentibus audis

Exultare gregem, quales, cum pallida cedit

Bruma, renidentem deducunt Strymona cycni.

Ite alacres, numquam uestri morientur honores,

Bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.'

290

Dixerat, et paulum uirgo interfata loquenti:

'Illi autem, quanam iunguntur origine fratres?

Sic certe paria arma uiris, sic exit in auras

Cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!'

Cui senior ridens: 'non prima errore uidendi

295

Falleris, Antigone: multi hos (nam decipit aetas)

Dixerunt fratres. pater est natusque, sed aeui

Confudere modos: puerum Lapithaona nymphe

Dercetis expertem thalami crudumque maritis

Ignibus ante diem cupido uiolauit amore

300

Improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus

Editus, ac primae genitorem in flore iuuentae

Consequitur traxitque notas et miscuit annos.

Et nunc sic fratres mentito nomine gaudent,

Plus pater: hunc olim iuuat et uentura senectus.

305

Tercentum genitor totidemque in proelia natus

Exercent equites: hi deseruisse feruntur

Exilem Glisanta Coroniamque feracem,

Messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes.

Sed potius celsos umbrantem hunc aspice late

310

Hypsea quadriiugos; clipei septemplice tauro

Laeua, ter insuto seruantur pectora ferro,

Pectora: nam tergo numquam metus. hasta uetustum

Siluarum decus, emissae cui peruia semper

Armaque corporaque et numquam manus inrita uoti.

315

Asopos genuisse datur, dignusque uideri

Tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit

Pontibus, aut natae tumidus cum uirginis ultor

Flumina concussit generum indignata Tonantem.

Namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis

320

Amplexu latuisse Iouis: furit amnis et astris

Infensus bellare parat (nondum ista licebant

Nec superis); stetit audaces effusus in iras,

Conseruitque manum, nec quem imploraret habebat,

Donec uix tonitru summotus et igne trisulco

325

Cessit. adhuc ripis animosus gurges anhelis

Fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae

Gaudet et Aetnaeos in caelum efflare uapores.

Talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo,

Si modo placauit felix Aegina Tonantem.

330

Ducit Itonaeos et Alalcomenaea Mineruae

Agmina, quos Midea et quos uuida suggerit Arne,

Aulida qui Graeanque serunt uiridesque Plataeas,

Et sulco Peteona domant, refluumque meatu

Euripum, qua noster, habent teque, ultima tractu

335

Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus

Poscentes inrupit aquas, iam crine genisque

Caerulus, et mixtos expauit ab inguine pisces.

Glandibus et torta Zephyros incidere funda

Cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas.

340

Tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses

Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris

Trux puer; orbata florem, pater, adluis unda.

Quis tibi Phoebeas acies ueteremque reuoluat

Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson,

345

Et ualles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri

Subnixam scopulo, uel qui Parnason utrumque

Aut Cirrham tauris Anemorianque supinant

Coryciumque nemus propellentemque Lilaean

Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam

350

Ferre sitim Python amnemque auertere ponto:

Omnibus inmixtas cono super aspice laurus

Armaque uel Tityon uel Delon habentia, uel quas

Hic deus innumera laxauit caede pharetras.

Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus

355

Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai,

Hospes; adhuc currus securaque lora tenebam,

Cum tua subter equos iacuit conuulsa cruentis

Ictibus (o utinam nostro cum sanguine!) ceruix.'

Dicenti maduere genae, uultumque per omnem

360

Pallor iit, uocisque repens singultus apertum

Intercepit iter; refouet frigentis amicum

Pectus alumna senis; redit atque exile profatur:

'O mihi sollicitum decus ac suprema uoluptas,

Antigone! seras tibi demoror improbus umbras,

365

Fors eadem scelera et caedes uisurus auitas,

Donec te thalamis habilem integramque resignem:

Hoc satis, et fessum uita dimittite, Parcae.

Sed dum labor iners, quanti (nunc ecce reuiso)

Transabiere duces: Clonin atque in terga comantes

370

Non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste,

Non humiles Aegas altumque Capherea dixi.

Et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt,

Et tuus armatis iubet ecce silentia frater.'

Vix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit:

375

'Magnanimi reges, quibus haud parere recusem,

Ductor et ipse, meas miles defendere Thebas,

Non ego uos stimulare parem (nam liber in arma

Impetus, et meritas ultro iurastis in iras),

Nec laudare satis dignasque rependere grates

380

Sufficiam (referent superi uestraeque subacto

Hoste manus): urbem socia de gente subistis

Tutari, quam non aliis populator ab oris

Belliger externaue satus tellure, sed hostis

Indigena adsultat, cui castra aduersa regenti

385

Hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores,

Hic erat et frater. cerne en ubicumque nefandus

Excidium moliris auis: uenere uolentes

Aoniae populi, nec sum tibi, saeue, relictus.

Quid uelit ista cohors et te sentire decebat:

390

Reddere regna uetant.' sic fatus et omnia rite

Disponit, qui bella gerant, qui moenia seruent,

Quas in fronte manus, medio quas robore sistat.

Perspicuas sic luce fores et uirgea pastor

Claustra leuat, dum terra recens; iubet ordine primo

395

Ire duces, media stipantur plebe maritae;

Ipse leuat grauidas et humum tactura parentum

Vbera, succiduasque apportat matribus agnas.

Interea Danai noctemque diemque sub armis,

Noctem iterum rursusque diem (sic ira ferebat)

400

Ingeminant: contempta quies, uix aut sopor illis

Aut epulae fecere moram; properatur in hostem

More fugae. nec monstra tenent, quae plurima nectit

Prodigiale canens certi fors praeuia fati.

Quippe serunt diros monitus uolucresque feraeque

405

Sideraque auersique suis decursibus amnes,

Infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;

Terrificaeque adytis uoces clausaeque deorum

Sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber,

Et subiti manes flentumque occursus auorum.

410

Tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae,

Et non adsuetis pernox ululauit Eleusin

Mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis

Vidit Amyclaeos (facinus!) concurrere fratres.

Arcades insanas latrare Lycaonis umbras

415

Nocte ferunt tacita, saeuo decurrere campo

Oenomaum sua Pisa refert; Acheloon utroque

Deformem cornu uagus infamabat Acarnan.

Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae

Confusum Iunonis ebur; mugire potentem

420

Inachon agricolae, gemini maris incola narrat

Thebanum toto planxisse Palaemona ponto.

Haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor

Consiliis obstat diuum prohibetque timeri.

Iam ripas, Asope, tuas Boeotaque uentum

425

Flumina. non ausae transmittere protinus alae

Hostilem fluuium; forte et trepidantibus ingens

Descendebat agris, animos siue imbrifer arcus,

Seu montana dedit nubes, seu fluminis illa

Mens fuit obiectusque uado pater arma uetabat.

430

Tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae

Cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis

Gurgite de medio frenis suspensus et armis,

'Ite uiri,' clamat, 'sic uos in moenia primus

Ducere, sic clausas uoueo perfringere Thebas.'

435

Praecipitant cuncti fluuio puduitque secutos.

Ac uelut ignotum si quando armenta per amnem

Pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus

Omnibus et late medius timor: ast ubi ductor

Taurus init fecitque uadum, tunc mollior unda,

440

Tunc faciles saltus, uisaeque accedere ripae.

Haud procul inde iugum tutisque accommoda castris

Arua notant, unde urbem etiam turresque uidere

Sidonias; placuit sedes fidique receptus

Colle per excelsum patulo quem subter aperto

445

Arua sinu, nullique aliis a montibus instant

Despectus; nec longa labor munimina durus

Addidit: ipsa loco mirum natura fauebat.

In uallum elatae rupes deuexaque fossis

Aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;

450

Cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis

Erepsit rebusque dedit sopor otia fessis.

Quis queat attonitas dictis ostendere Thebas?

Vrbem in conspectu belli suprema parantis

Territat insomnem nox atra diemque minatur.

455

Discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo,

Nil fidum satis, inualidaeque Amphionis arces.

Rumor ubique alius plures adnuntiat hostes,

Maioresque timor; spectant tentoria contra

Inachia externosque suis in montibus ignes.

460

Hi precibus questuque deos, hi Martia tela

Belligerosque hortantur equos, hi pignora fletu

Cara premunt miserique rogos et crastina mandant

Funera. si tenuis demisit lumina somnus,

Bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia uitae

465

Attonitis; lucemque timent lucemque precantur.

It geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque

Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi,

Aut utrique patrem: procul ille penatibus imis

Excitus implorat Furias oculosque reposcit.

470

Iam gelidam Phoeben et caligantia primus

Hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro

Oceanus lateque nouo Titane reclusum

Aequor anhelantum radiis subsidit equorum:

Ecce truces oculos sordentibus obsita canis

475

Exangues Iocasta genas et bracchia planctu

Nigra ferens ramumque oleae cum uelleris atri

Nexibus, Eumenidum uelut antiquissima, portis

Egreditur magna cum maiestate malorum.

Hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles

480

Praecipitantem artus et plus quam possit euntem

Sustentant. uenit ante hostes, et pectore nudo

Claustra aduersa ferit tremulisque ululatibus orat

Admitti: 'reserate uiam! rogat impia belli

Mater; in his aliquod ius execrabile castris

485

Huic utero est.' trepidi uisam expauere manipli

Auditamque magis; remeat iam missus Adrasto

Nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses

Dant iter. illa duces ut primum aspexit Achiuos

Clamorem horrendum luctu furiata resoluit:

490

'Argolici proceres, ecquis monstrauerit hostem

Quem peperi? quanam inueniam, mihi dicite, natum

Sub galea?' uenit attonitae Cadmeius heros

Obuius, et raptam lacrimis gaudentibus implet

Solaturque tenens, atque inter singula, 'matrem,

495

Matrem' iterat, nunc ipsam urguens, nunc cara sororum

Pectora, cum mixta fletus anus asperat ira:

'Quid molles lacrimas uenerandaque nomina fingis,

Rex Argiue, mihi? quid colla amplexibus ambis

Inuisamque teris ferrato pectore matrem?

500

Tune ille exilio uagus et miserabilis hospes?

Quem non permoueas? longae tua iussa cohortes

Expectant, multoque latus praefulgurat ense.

A miserae matres! hunc te noctesque diesque

Deflebam? si uerba tamen monitusque tuorum

505

Dignaris, dum castra silent suspensaque bellum

Horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:

I mecum patriosque deos arsuraque saltem

Tecta uide, fratremque (quid aufers lumina?) fratrem

Adloquere et regnum iam me sub iudice posce:

510

Aut dabit, aut ferrum causa meliore resumes.

Anne times ne forte doli, et te conscia mater

Decipiam? non sic miseros fas omne penates

Effugit: uix Oedipode ducente timeres.

Nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales

515

(A dolor) et uestros etiamnum excuso furores.

Quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeue, triumphum

Detulimus: religa captas in terga sorores,

Inice uincla mihi: grauis huc utcumque feretur

Et pater. ad uestrum gemitus nunc uerto pudorem,

520

Inachidae, liquistis enim paruosque senesque

Et lacrimas has quisque domi: sua credite matri

Viscera! si uobis hic paruo in tempore carus

(Sitque precor), quid me, oro, decet quidue ista, Pelasgi,

Vbera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisue tulissem

525

Regibus, et si qui nostros uicere furores.

Adnuite, aut natum complexa superstite bello

Hic moriar.' tumidas frangebant dicta cohortes,

Nutantesque uirum galeas et sparsa uideres

Fletibus arma piis. quales ubi tela uirosque

530

Pectoris impulsu rabidi strauere leones,

Protinus ira minor, gaudentque in corpore capto

Securam differre famem: sic flexa Pelasgum

Corda labant, ferrique auidus mansueuerat ardor.

Ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula uersus,

535

Nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis

Antigones, uariaque animum turbante procella

Exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus

Non uetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae:

'Me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper

540

Expertus, nec frater eram, me opponite regi,

Cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto

Pectore in hoc. ubi tunc fidei pacisque sequestra

Mater eras, pulchris cum me nox uestra morata est

Hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum?

545

Duc illum in campum, uestro qui sanguine pinguis

Spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris,

Heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum?

Scilicet infestae cum te circum undique dextrae

Nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?

550

Tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum

Possessumque odiis Argiua in castra remittet?

Ante haec excusso frondescet lancea ferro,

Inachus ante retro nosterque Achelous abibit.

Sed mite adloquium et saeuis pax quaeritur armis:

555

Haec quoque castra patent, necdum meruere timeri.

An suspectus ego? abscedo et mea uulnera dono.

Intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores.

Finge autem pactis euictum excedere regnis,

Nempe iterum reddes?' rursus mutata trahuntur

560

Agmina consiliis: subito ceu turbine caeli

Obuius aduersum Boreae Notus abstulit aequor.

Arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys

Arripit et primae molitur semina pugnae.

Errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,

565

Mite iugum, belli quondam uastator Eoi

Currus, Erythraeis sed nuper uictor ab oris

Liber in Aonios meritas dimiserat agros.

Illas turba dei seniorque ex more sacerdos

Sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes

570

Palmite maturo uariisque ornare corymbis

Curat et alterno maculas interligat ostro.

Iamque ipsi colles, ipsa has (quis credat?) amabant

Armenta, atque ausae circum mugire iuuencae;

Quippe nihil grassata fames: manus obuia pascit,

575

Exceptantque cibos fusoque horrenda supinant

Ora mero, uaga rure quies; si quando benigno

Vrbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris

Templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.

Has ubi uipereo tactas ter utramque flagello

580

Eumenis in furias animumque redire priorem

Impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.

Ceu duo diuerso pariter si fulmina caelo

Rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:

Non aliter cursu rapidae atque inmane frementes

585

Transiliunt campos aurigamque impete uasto,

Amphiarae, tuum (nec defuit omen, eriles

Forte is primus equos stagna ad uicina trahebat)

Corripiunt; mox Taenarium (qui proximus) Idan

Aetolumque Acamanta premunt: fuga torua per agros

590

Cornipedum, uisa donec flammatus Aconteus

Strage uirum, cui sueta feras prosternere uirtus

(Arcas erat), densis iam fida ad moenia uersas

Insequitur telis, multumque hastile resumens

Ter, quater adducto per terga, per ilia telo

595

Transigit. illae autem longo cum limite fusi

Sanguinis ad portas utrimque extantia ducunt

Spicula semianimes, gemituque imitante querelas

Saucia dilectis adclinant pectora muris.

Templa putes urbemque rapi facibusque nefandis

600

Sidonios ardere lares, sic clamor apertis

Exoritur muris; mallent cunabula magni

Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse

Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus

Iam uacuum telis geminoque in sanguine ouantem

605

Comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuuentus

Auxilio tardi: iam supra sacra ferarum

Corpora maerenti iuuenis iacet ultio Baccho.

Rumpitur et Graium subito per castra tumultu

Concilium; fugit exertos Iocasta per hostes

610

Iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt

Qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus

Vtitur: 'ite age, nunc pacem sperate fidemque!

Num saltem differre nefas potuitue morari,

Dum genetrix dimissa redit?' sic fatus aperto

615

Ense uocat socios. saeuus iam clamor et irae

Hinc atque inde calent; nullo uenit ordine bellum,

Confusique duces uulgo, et neglecta regentum

Imperia; una equites mixti peditumque cateruae

Et rapidi currus; premit indigesta ruentes

620

Copia, nec sese uacat ostentare nec hostem

Noscere. sic subitis Thebana Argiuaque pubes

Conflixere globis; retro uexilla tubaeque

Post tergum et litui bellum inuenere secuti.

Tantus ab exiguo crudescit sanguine Mauors!

625

Ventus uti primas struit intra nubila uires,

Lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat,

Mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.

Nunc age, Pieriae, non uos longinqua, sorores,

Consulimus, uestras acies uestramque referte

630

Aoniam; uidistis enim, dum Marte propinquo

Horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus.

Sidonium Pterelan sonipes male fidus in armis

Rumpentem frenos diuersa per agmina raptat

Iam liber, sic fessa manus. uenit hasta per ambos

635

Tydeos: et laeuum iuueni transuerberat inguen

Labentemque adfigit equo. fugit ille perempto

Consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem

Portat adhuc: ceu nondum anima defectus utraque

Cum sua Centaurus moriens in terga recumbit.

640

Certat opus ferri: sternunt alterna furentes

Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus,

Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento,

Cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.

Caeneos Inachii ferro Mauortius Haemon

645

Colla rapit, cui diuiduum trans corpus hiantes

Truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis

Iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiua

Dimisit moriens clipeum hostilemque suumque.

Quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus,

650

Quis lucos, uetitus quibus emansisse sacerdos,

Suasit et adsuetum Bromio mutare furorem?

Quem terrere queas? clipei penetrabile textum

Pallentes hederae Nysaeaque serta coronant,

Candida pampineo subnectitur instita pilo,

655

Crine latent umeri, crescunt lanugine malae,

Et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax,

Bracchiaque in manicis et pictae uincula plantae

Carbaseique sinus, et fibula rasilis auro

Taenariam fulua mordebat iaspide pallam,

660

Quam super a tergo uelox gorytos et arcus

Pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.

It lymphante deo media inter milia longum

Vociferans: 'prohibete manus, haec omine dextro

Moenia Cirrhaea monstrauit Apollo iuuenca;

665

Parcite, in haec ultro scopuli uenere uolentes.

Gens sacrata sumus: gener huic est Iuppiter urbi

Gradiuusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum

Et magnum Alciden.' iactanti talia frustra

Turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta.

670

Qualis ubi primam leo mane cubilibus atris

Erexit rabiem et saeuo speculatur ab antro

Aut ceruum aut nondum bellantem fronte iuuencum,

It fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant

Venantum, praedam uidet et sua uulnera nescit:

675

Sic tum congressu Capaneus gauisus iniquo

Librabat magna uenturam mole cupressum.

Ante tamen, 'quid femineis ululatibus,' inquit,

'Terrificas, moriture, uiros? utinam ipse ueniret

Cui furis! haec Tyriis cane matribus!' et simul hastam

680

Expulit; illa uolans, ceu uis non ulla moretur

Obuia, uix sonuit clipeo et iam terga reliquit.

Arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum,

Eruptusque sinus uicit cruor. occidis audax,

Occidis Aonii puer altera cura Lyaei.

685

Marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis,

Te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos

Et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.

Nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae,

Parcior ad ciues Polynicis inhorruit ensis.

690

Eminet ante alios iam formidantibus arua

Amphiaraus equis ac multo puluere uertit

Campum indignantem: famulo decus addit inane

Maestus et extremos obitus inlustrat Apollo.

Ille etiam clipeum galeamque incendit honoro

695

Sidere; nec tarde fratri, Gradiue, dedisti

Ne qua manus uatem, ne quid mortalia bello

Laedere tela queant: sanctum et uenerabile Diti

Funus eat. talis medios aufertur in hostes

Certus et ipse necis, uires fiducia leti

700

Suggerit; inde uiro maioraque membra diesque

Laetior et numquam tanta experientia caeli,

Si uacet: auertit morti contermina Virtus.

Ardet inexpleto saeui Mauortis amore

Et fruitur dextra atque anima flagrante superbit.

705

Hicne hominum casus lenire et demere Fatis

Iura frequens? quantum subito diuersus ab illo

Qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni

Nube salutato uolucrem cognoscere Phoebo!

Innumeram ferro plebem, ceu letifer annus

710

Aut iubar aduersi graue sideris, immolat umbris

Ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum

Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru

Comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum,

Cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque

715

Intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo

(Inuitus: iam fraxineum demiserat hastae

Robur, et excussis apparuit infula cristis),

Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti

Et domus et coniunx et amantes litora nati.

720

Vixerat ille diu pauper scrutator aquarum,

Decepit tellus, moriens hiemesque Notosque

Laudat et experti meliora pericula ponti.

Aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus

Palantum strages ardetque auertere pugnam,

725

Quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens

Robora; sed uiso praesens minor augure sanguis:

Illum armis animisque cupit. prohibebat iniquo

Agmine consertum cunei latus; inde superbus

Exeruit patriis electum missile ripis,

730

Ac prius: 'Aonidum diues largitor aquarum,

Clare Giganteis etiamnum, Asope, fauillis,

Da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique

Quercus alumna uadi; fas et me spernere Phoebum,

Si tibi conlatus diuum sator. omnia mergam

735

Fontibus arma tuis tristesque sine augure uittas.'

Audierat genitor: uetat indulgere uolentem

Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.

Ille ruit: deus ipse uagis succedit habenis,

Lernaeum falso simulans Haliacmona uultu.

740

Tunc uero ardenti non ulla obsistere temptant

Signa, ruunt solo terrore, et uulnere citra

Mors trepidis ignaua uenit, dubiumque tuenti

Presserit infestos onus impuleritne iugales.

Sic ubi nubiferum montis latus aut noua uentis

745

Soluit hiems, aut uicta situ non pertulit aetas,

Desilit horrendus campo timor, arua uirosque

Limite non uno longaeuaque robora secum

Praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso

Aut uallem cauat aut medios intercipit amnes.

750

Non secus ingentique uiro magnoque grauatus

Temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine feruet.

Ipse sedens telis pariterque ministrat habenis

Delius, ipse docet iactus aduersaque flectit

Spicula fortunamque hastis uenientibus aufert.

755

Sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto

Nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha

Aetion, caesoque infamis fratre Polites,

Conatusque toris uittatam attingere Manto

Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas.

760

Et iam cornipedes trepidi ad moribunda reflantes

Corpora rimantur terras, omnisque per artus

Sulcus et incisis altum rubet orbita membris.

Hos iam ignorantes terit impius axis, at illi

Vulnere semineces (nec deuitare facultas)

765

Venturum super ora uident; iam lubrica tabo

Frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque

Sanguine difficiles, et tardior ungula fossis

Visceribus: tunc ipse furens in morte relicta

Spicula et e mediis extantes ossibus hastas

770

Auellit, strident animae currumque sequuntur.

Tandem se famulo summum confessus Apollo

'Vtere luce tua longamque' ait 'indue famam,

Dum tibi me iunctum Mors inreuocata ueretur.

Vincimur: inmites scis nulla reuoluere Parcas

775

Stamina; uade diu populis promissa uoluptas

Elysiis, certe non perpessure Creontis

Imperia aut uetito nudus iaciture sepulcro.'

Ille refert contra, et paulum respirat ab armis:

'Olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem

780

Ad iuga (quis tantus miseris honor?) axe trementi

Sensimus; instantes quonam usque morabere manes?

Audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis

Flumina tergeminosque mali custodis hiatus.

Accipe commissum capiti decus, accipe laurus,

785

Quas Erebo deferre nefas. nunc uoce suprema,

Si qua recessuro debetur gratia uati,

Deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae

Coniugis et pulchrum nati commendo furorem.'

Desiluit maerens lacrimasque auertit Apollo:

790

Tunc uero ingemuit currusque orbique iugales.

Non aliter caeco nocturni turbine Cauri

Scit peritura ratis, cum iam damnata sororis

Igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres.

Iamque recessurae paulatim horrescere terrae

795

Summaque terga quati grauiorque efferuere puluis

Coeperat; inferno mugit iam murmure campus.

Bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem

Hortanturque gradus; alius tremor arma uirosque

Mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant

800

Culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis

Effugit; exciderunt irae, nutantia figunt

Tela solo, dubiasque uagi nituntur in hastas

Comminus inque uicem uiso pallore recedunt.

Sic ubi nauales miscet super aequora pugnas

805

Contempto Bellona mari, si forte benigna

Tempestas, sibi quisque cauent, ensesque recondit

Mors alia, et socii pacem fecere timores.

Talis erat campo belli fluitantis imago.

Siue laborantes concepto flamine terrae

810

Ventorum rabiem et clausum eiecere furorem,

Exedit seu putre solum carpsitque terendo

Vnda latens, siue hac uoluentis machina caeli

Incubuit, siue omne fretum Neptunia mouit

Cuspis et extremas grauius mare torsit in oras,

815

Seu uati datus ille fragor, seu terra minata est

Fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo

Dissilit, inque uicem timuerunt sidera et umbrae.

Illum ingens haurit specus et transire parentes

Mergit equos; non arma manu, non frena remisit:

820

Sicut erat, rectos defert in Tartara currus,

Respexitque cadens caelum, campumque coire

Ingemuit, donec leuior distantia rursus

Miscuit arua tremor lucemque exclusit Auerno.

4

Atlans P Q μ K

atlas ω Garrod