Valerius Flaccus Argonautica 6

Other sections


At uigil isdem ardet furiis Gradiuus et acri

Corde tumet nec quas acies, quae castra sequatur

Inuenit; ire placet tandem praesensque tueri

Sternere si Minyas magnoque rependere luctu

5

Regis pacta queat Graiamque absumere pubem.

Impulit hinc currus monstrum irreuocabile belli

Concutiens Scythiaeque super tentoria sistit.

Protinus e castris fugit sopor: excita tela,

Turbati coiere duces; hos insuper ingens

10

Fama mouet, rate quae sacra uulgabat Achiuos

Aduenisse sui repetentes uellera Phrixi,

Quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra

Luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.

Ergo consiliis dum nox uacat alta mouendis

15

Legatos placet ire duces, mandataque Perses

Edocet, affari Minyas fraudemque tyranni

Vt moneant. quinam hinc animos auerterit error?

Se primum Haemoniis hortatum ea uellera terris

Reddere et exuuias pecudis dimittere sacrae:

20

Hinc odium et tanti uenisse exordia belli.

Quin potius dextramque suam suaque arma sequantur,

Aut remeent (neque enim Aeetae promissa fidemque

Esse loco); abstineant alienae sanguine pugnae.

Non illos ideo tanti uenisse labores

25

Per maris; ignotis quid opus concurrere nec quos

Oderis? haec medio Perses dum tempore mandat

Aureus effulsit campis rubor armaque et acres

Sponte sua strepuere tubae. Mars saeuus ab altis

"Hostis io" conclamat equis, "agite ite, propinquat"

30

Ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen.

Tum gens quaeque suis commisit proelia telis

Voxque dei pariter pugnas audita per omnes.

Hinc age Rhipaeo quos uideris orbe furores,

Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses

35

Concierit, quis fretus equis per bella uirisque.

Verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos

Mille uel ora mouens; neque enim plaga gentibus ulla

Ditior: aeterno quamquam Maeotia pubes

Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit

40

Quod geminas Arctos magnumque quod impleat Anguem.

Ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.

Miserat ardentes, mox ipse secutus, Alanos

Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis

Pacta quod Albano coniunx Medea tyranno,

45

Nescius heu quanti thalamos accedere monstri

Arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas,

Gratior ipse deis orbaque beatior aula.

Proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes,

Sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris

50

Progenuit uiridem Myracen Tibisenaque iuxta

Ostia, semifero (dignum si credere) captus

Corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues.

Cuncta phalanx insigne Iouis caelataque gestat

Tegmina dispersos trifidis ardoribus ignes;

55

Nec primus radios, miles Romane, corusci

Fulminis et rutilas scutis diffuderis alas.

Insuper auratos collo gerit ipse dracones,

Matris Horae specimen, linguisque aduersus utrimque

Congruit et tereti serpens dat uulnera gemmae.

60

Tertius unanimis ueniens cum milibus Auchus

Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim

Crinis inest, natale decus; dat longior aetas

Iam spatium; triplici percurrens tempora nodo

Demittit sacro geminas a uertice uittas.

65

Datin Achaemeniae grauior de uulnere pugnae

Misit in arma Daraps, acies quem Martia circum

Gangaridum potaque Gerus quos efferat unda

Quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur,

Non Radalo cum fratre Sydon, Acesinaque laeuo

70

Omine fatidicae *Phrixus* mouet agmina ceruae.

Ipsa comes, saetis fulgens et cornibus aureis,

Ante aciem celsi uehitur gestamine conti

Maesta nec in saeuae lucos reditura Dianae.

Mouit et Hylaea supplex cum gente Syenen

75

Impia germani praetentans uulnera Perses.

Densior haud usquam nec celsior extulit ullas

Silua trabes, fessaeque prius rediere sagittae

<>

Quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris

80

Ciris in arma uiros, plaustrisque ad proelia cunctas

Coelaletae traxere manus. ibi sutilis illis

Est domus et crudo residens sub uellere coniunx

Et puer e primo torquens temone cateias.

Linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons

85

Ambenus et gelidis pollens Ophiusa uenenis,

Degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno

Crimine nunc etiam metuentes uerbera turmas.

Hos super aeratam Phalces agit aequore nubem

Cum fremitu densique leuant uexilla Coralli,

90

Barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso

Forma suum truncaeque, Iouis simulacra, columnae,

Proelia nec rauco curant incendere cornu

Indigenas sed rite duces et prisca suorum

Facta canunt ueterumque, uiris hortamina, laudes.

95

Ast ubi Sidonicas *inter* pedes aequat habenas,

Illinc iuratos in se trahit Aea Batarnas

Quos, duce Teutagono, crudi mora corticis armat

Aequaque nec ferro breuior nec rumpia ligno.

Nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas

100

Hiberni qui terga Nouae gelidumque securi

Eruit et tota non audit Alazona ripa.

Quosque Taras niueumque ferax Euarchus olorum.

Te quoque uenturis, ingens Ariasmene, saeclis

Tradiderim, molem belli lateque ferentem

105

Vndique falcatos deserta per aequora currus.

Insequitur Drangea phalanx claustrisque profusi

Caspiadae, quis turba canum non segnius acres

Exsilit ad lituos pugnasque capessit eriles

(Inde etiam par mortis honos tumulisque recepti

110

Inter auos positusque uirum); nam pectora ferro

Terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro

Latratuque cohors quanto sonat horrida Ditis

Ianua uel superas Hecates comitatus in auras.

Ducit ab Hyrcanis uates sacer agmina lucis

115

Vanus; eum Scythiae iam tertia uiderat aetas

Magnanimos Minyas Argoaque uela canentem.

Illius et dites monitis spondentibus Indi

Et centumgeminae Lagea noualia Thebes

Totaque Rhipaeo Panchaia rapta triumpho.

120

Discolor hastatas effudit Hiberia turmas,

Quas Otaces, quas Latris agunt, et raptor amorum

Neurus et expertes canentis Iazyges aeui.

Namque ubi iam uiresque aliae notusque refutat

Arcus et inceptus iam lancea temnit eriles

125

Magnanimis mos dictus auis haud segnia mortis

Iura pati, dextra sed carae occumbere prolis

Ense dato, rumpuntque moras natusque parensque,

Ambo animis, ambo miri tam fortibus actis.

Hic et odorato spirantes crine *Mycael*

130

Cessaeaeque manus et qui tua iugera nondum

Eruis, ignotis insons Arimaspe metallis,

Doctus et Auchates patulo uaga uincula gyro

Spargere et extremas laqueis adducere turmas.

Non ego sanguineis gestantem tympana bellis

135

Thyrsageten cinctumque uagis post terga silebo

Pellibus et nexas uiridantem floribus hastas.

Fama ducem Iouis et Cadmi de sanguine Bacchum

Hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos,

Hac Arabas fudisse manu, mox, rumperet Hebri

140

Cum uada, Thyrsagetas gelida liquisse sub Arcto.

Illis omnis adhuc ueterum tenor et sacer aeris

Pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae.

Iungit opes Emeda suas: sua signa secuti

Exomatae Torynique et flaui crine Satarchae;

145

Mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen,

Exomatas uenatus alit, nec clarior ullis

Arctos equis; abeunt Hypanin fragilemque per undam

Tigridis aut saeuae profugi cum prole leaenae,

Maestaque suspectae mater stupet aggere ripae.

150

Impulit et dubios Phrixei uelleris ardor

Centoras et diros magico terrore Choatras.

Omnibus in superos saeuus sonor, omnibus artes

Monstrificae, nunc uere nouo compescere frondes,

Nunc subitam trepidis Maeotin soluere plaustris.

155

Maximus hos inter Stygia uenit arte Coastes;

Sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae

Virginis et paribus spirans Medea uenenis.

Gaudet Auerna palus, gaudet iam nocte quieta

Portitor et tuto ueniens Latonia caelo.

160

Ibant et geminis aequantes cornibus alas

Balloniti comitumque celer mutator equorum

Moesus et ingentis frenator Sarmata conti.

Nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic

Fratribus aduersa Boreas respondet ab unda,

165

Aut is apud fluuios uolucrum canor, aethera quantus

Tunc lituum concentus adit lymphataque miscet

Milia, quot foliis, quot floribus incipit annus.

Ipse rotis gemit ictus ager tremibundaque pulsu

Nutat humus, quatit ut saeuo cum fulmine Phlegram

170

Iuppiter atque imis Typhona reuerberat aruis.

Prima tenent illinc patriis Absyrtus in armis

Et gener ingentesque inter sua milia reges.

At circa Aesoniden Danaum manus ipsaque Pallas

Aegide terrifica, quam nec dea lassat habendo

175

Nec pater horrentem colubris uultuque tremendam

Gorgoneo; nec semineces ostendere crines

Tempus adhuc primasque sinit concurrere pugnas.

Impulit hos contra Mauors pater et mala leti

Gaudia Tisiphoneque caput per nubila tollens

180

Ad sonitum litui mediaque altissima pugna

Necdum clara quibus sese Fuga mentibus addat.

Illi ubi consertis iunxere frementia telis

Agmina uirque uirum galeis afflauit adactis

Continuo hinc obitus perfractaque caedibus arma

185

Corporaque, alternus cruor alternaeque ruinae.

Voluit ager galeas et thorax erigit imbres

Sanguineos; hinc barbarici glomerantur ouatus,

Hinc gemitus, mixtaeque uirum cum puluere uitae.

Caspius Aeaeum correpto crine Monesen

190

Abstulit; hinc pariter Colchi Graique sequuntur

Missilibus; rapit ille necem praedamque relinquit,

Nec sociis iam cura uiri. Dipsanta Caresus

Strymonaque obscura spargentem uulnera funda

Deicit; Albani cadit ipse Chremodonis hasta

195

Iamque latet currusque super turmaeque feruntur.

Processere Melas et Idasmenus; incipit hasta

Ante Melas, leuis ast abies elusit utrumque.

Ensibus inde ruunt; prior occupat aere citato

Cassidis ima Melas; infracta est uulnere ceruix.

200

Mixta perit uirtus: nescit qui debeat Ocheus

Aut cui fata Tyres. dum sibila respicit Iron

Cuspidis Argiuae, Pyliam latere accipit hastam.

Viderat Hyrcanos paribus discurrere fratres

Castor equis, pater armento quos diues ab omni

205

Nutrierat fatisque uiam monstrarat iniquis.

Tum magis atque magis peditem candore notato

Tyndariden incendit amor; simul obuius hastam

Pectus in aduersum *gleacit* alipedemque

Constitit excusso uictor duce; risit ab alta

210

Nube pater prensisque equitem cognouit habenis.

At pariter luctuque furens uisuque Medores

Tyndariden petit et superos sic uoce precatur:

"Hunc, age, uel caeso comitem me reddite fratri

Primus at hic nostra sonipes cadet impius hasta

215

Credita qui misero non rettulit arma parenti

Meque uenit contra captiuaque terga ministrat."

Dixerat: Actaei sed eum prior hasta Phaleri

Deicit; ad socias sonipes citus effugit alas.

Quis tibi fatales unquam metuisset Amyclas

220

Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter

Diuiso totidemque fretis? cadit impiger una

Inguine transfosso clari Taulantis alumnus

Semidea genetrice Tages, cui plurima siluis

Peruigilat materna soror cultusque laborat.

225

Tenuia non illum candentis carbasa lini,

Non auro depicta chlamys, non flaua galeri

Caesaries pictoque iuuant subtegmine bracae.

Vadit eques densa spargens hastilia dextra

Fulmineumque uiris *profundis* ingerit ensem

230

Huc alternus et huc, cum saeuior ecce iuuentus

Sarmaticae coiere manus fremitusque uirorum

Semiferi. riget his molli lorica catena;

Id quoque tegmen equis; at equi porrecta per armos

Et caput ingentem campis hostilibus umbram

235

Fert abies obnixa genu uaditque uirum ui,

Vadit equum, docilis relegi docilisque relinqui

Atque iterum medios non altior ire per hostes.

Orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor

Anfractu leuioris equi deludit anhelos

240

Immemoresque modi; sed non isdem artibus aeque

Concurrunt, ultroque ruunt in funera Colchi.

Campesus impacta latus inter et ilia quercu

Tollitur ac mediam moriens descendit in hastam.

Oebasus infestum summisso poplite Phalcen

245

Euasisse ratus laeuum per luminis orbem

Iamque nouus mediae stupefacta per agmina pugnae

Transigitur; tenerae tinguuntur uulnere malae.

Contra autem geminis fidens thoracibus ictum

Sustinet et gladio Sibotes ferit ultima teli

250

Nequiquam; iam cuspis inest, nec fragmina curat

Ambenus et trunco medium subit Ocrea ligno.

Seminecem Taxes Hypanin uehit atque remissum

Pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam,

Dumque recollectam rursus locat irruit ultro

255

Turbatumque Lacon et adhuc inuadit inermem.

Impulit aduerso praeceps equus Onchea conto

Nequiquam totis reuocantem uiribus armos.

In latus accedit sonipes, accedit et ipse

Frigidus; arma cadunt, rorat procul ultima cuspis:

260

Qualem populeae fidentem nexibus umbrae

Siquis auem summi deducat ab aere rami

Ante manu tacita cui plurima creuit harundo;

Illa dolis uiscoque super correpta sequaci

Implorat ramos atque irrita concitat alas.

265

Parte alia infestis (nam fors ita iunxit) in armis

Styrus adest, laetusque uirum cognoscit Anausis

Et prior "en cuius thalamis Aeetia uirgo

Dicta manet nostrosque feret qui uictor amores.

Non" ait, "inuitoque gener mutabere patri."

270

Tum simul aduersas collatis cursibus hastas

Coniciunt; fugit adductis Albanus habenis

Saucius atque datum leto non sperat Anausin

Nec uidet. ille autem telo moribundus adacto

"Ad soceros pactaeque sinus en coniugis" inquit,

275

"Styre, fugis uulnus referens quod carmine nullo

Sustineat nullisque leuet Medea uenenis."

Dixerat, extremus cum lumina corripit error

Voxque repressa gelu percussaque uertice tellus.

Hinc animos acies auget magnoque doloris

280

Turbine Gesandrum Mauors rapit; ille morantes

Increpat et stricto sic urget Iazygas ense:

"Nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus

Ante pater. quae uos subito tam foeda senectus

Corripuit fregitque animos atque abstulit iras?

285

Aut mecum mediam, iuuenes, agite ite per urbis

Argolicamque manum aut caris occumbite natis."

Irruit et patrias coeptis ferus aduocat umbras:

"Sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato

Suggere nunc animamque parem, si fata peroso

290

Tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi

Paruimus paruique eadem didicere nepotes."

Haec ait auditusque Erebo. tunc corripit ensem

Turbidus et furiis ardens quatit arma paternis.

Indigenis sacratus aquis magnique sacerdos

295

Phasidis Arctois Aquites errabat in armis

(Populeus cui frondis honor conspectaque glauco

Tempora nectuntur ramo), te, Cyrne, parentis

Immemorem durae cupiens abducere pugnae;

Iamque omnes impune globos diuersaque lustrans

300

Agmina non usquam uidet, utque iterum intrat ***

Vociferans, iterum belli diuersa peragrat,

Lancea caeruleas circum strepit incita uittas.

Opprimit admissis ferus hinc Gesander habenis.

Ille manum trepidans atque irrita sacra tetendit

305

"Te"que "per hanc, genitor" inquit "tibi si manet, oro

Canitiem, compesce minas et sicubi nato

Parce meo." dixit. contra sic uictor adacto

Ense refert: "genitor, turpi durare senecta

Quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra

310

Maluit atque ultro segnes abrumpere metas.

Et tibi si pietas nati, si dextra fuisset,

Haud medii precibus tereres nunc tempora belli,

Praeda future canum. iuueni sors pulchrior omnis;

Et certasse manu decet et caruisse sepulchro."

315

Dixerat; ille deos moriens caelumque precatur

Dextera ne misero talis foret obuia nato.

Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo

Fleuit ab inuita rapientem tela carina.

Iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem

320

Contigeras, nec longa dies ut capta uideres

Vellera et Euboicis patrios de montibus ignes.

Illum ubi congressu subiit Gesander iniquo

Territat his: "tu qui faciles hominumque putasti

Has, Argiue, domos, alium hic miser aspicis annum

325

Altricemque niuem festinaque taedia uitae.

Non nos aut leuibus componere bracchia remis

Nouimus aut uentos opus exspectare ferentes:

Imus equis qua uel medio riget aequore pontus

Vel tumida fremit Hister aqua. nec moenia nobis

330

Vestra placent: feror Arctois nunc liber in aruis

Cuncta tenens; mecum omnis amor iacturaque plaustri

Sola, nec hac longum uictor potiere rapina;

Ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum.

Mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis

335

Ne trepident; numquam has hiemes, haec saxa relinquam,

Martis agros, ubi tam saeuo durauimus amne

Progeniem natosque rudes, ubi copia leti

Tanta uiris. sic in patriis bellare pruinis

Praedarique iuuat, talemque hanc accipe dextram."

340

Dixit et Edonis nutritum missile uentis

Concitat; it medium per pectus et horrida nexu

Letifer aera chalybs. trepidus super aduolat Idas

Ac simul Oenides pariterque Menoetius et qui

Bebrycio *propius* remeauit ab hospite uictor.

345

At uero ingentem Telamon procul extulit orbem

Exanimem te, Canthe, tegens; ceu saeptus in arto

Dat catulos post terga leo, sic comminus hastam

Aeacides gressumque tenet contraque ruentem

Septeno ualidam circumfert tegmine molem.

350

Nec minus hinc urget Scythiae manus, armaque Canthi

Quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens.

Arduus inde labos, medioque in corpore pugna

Conseritur. magno ueluti cum turbine sese

Ipsius Aeoliae frangunt in limine uenti,

355

Quem pelagi rabies, quem nubila, quemque sequatur

Ille dies; obnixa uirum sic comminus haeret

Pugna nec arrepto pelli de corpore possunt.

Vt bouis exuuias multo qui frangit oliuo

Dat famulis, tendunt illi tractuque uicissim

360

Taurea terga domant, pingui fluit unguine tellus;

Talis utrimque labos, raptataque limite in arto

Membra uiri miseranda meant; hi tendere contra,

Hi contra, alternaeque uirum non cedere dextrae.

Hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens

365

Colla uiri et molles galeae Gesander habenas,

Insonuit quae lapsa solo dextramque fefellit.

Ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem

Arietat et Canthum sequitur Canthumque reposcit,

Quem manus a tergo socium rapit atque receptum

370

Virginis Euryales curru locat. aduolat ipsa

Ac simul Haemonidae, Gesandrumque omnis in unum

It manus. ille nouas acies et uirginis arma

Vt uidet "has etiam contra bellabimus?" inquit;

"Heu pudor!" inde Lycen ferit ad confine papillae,

375

Inde Thoen qua pelta uacat, iamque ibat in Harpen

Vixdum prima leui ducentem cornua neruo

Et labentis equi tendentem frena Menippen;

Cum regina grauem nodis auroque securem

Congeminans partem capitis galeaeque ferinae

380

Dissipat. hic pariter telorum immanis in unum

It globus; ille diu coniectis sufficit hastis

(Quin [etiam] grauior nutuque carens exterruit Idan)

Tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri

Quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis

385

Procubuit tandem atque ingentem protulit urbem.

Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci

Proelia falcatos infert Ariasmenus axes

Saeuaque diffundit socium iuga protinus omnes

Graiugenas, omnes rapturus ab agmine Colchos.

390

Qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus

Iuppiter atque omnes fluuium si fundat habenas

Ardua Parnasi lateant iuga, cesserit Othrys

Piniger et mersis decrescant rupibus Alpes;

Diluuio tali paribusque Ariasmenus urget

395

Excidiis nullo rapiens discrimine currus.

Aegida tum primum uirgo spiramque Medusae

Ter centum saeuis squalentem sustulit hydris,

Quam soli uidistis, equi. pauor occupat ingens

Excussis in terga uiris, diramque retorquent

400

In socios non sponte luem. tunc ensibus uncis

Implicat et trepidos lacerat discordia currus.

Romanas ueluti saeuissima cum legiones

Tisiphone regesque mouet, quorum agmina pilis,

Quorum aquilis utrimque micant, eademque parentes

405

Rura colunt, idem lectos ex omnibus agris

Miserat infelix non haec ad proelia Thybris;

Sic modo concordes externaque fata petentes

Palladii rapuere metus, sic in sua uersi

Funera concurrunt dominis reuocantibus axes.

410

Non tam foeda uirum Laurentibus agmina terris

Eiecere Noti, Libyco nec talis imago

Litore cum fractas inuoluunt aequora puppes.

Hinc biiuges, illinc artus tenduntur eriles

Quos radii, quos frena secant, trahiturque trahitque

415

Currus caede madens, atroque in puluere regum

Viscera nunc aliis, aliis nunc curribus haerent.

Haud usquam Colchorum animi neque *****

Tela, sed implicitos miseraque in peste reuinctos

Confodiunt, ac forma necis non altera. surgit

420

Quam ceruos ubi non Vmbro uenator edaci,

Non penna petit, haerentes sed cornibus altis

Inuenit et caeca constrictos excipit ira.

Ipse recollectis audax Ariasmenus armis

Desilit; illum acies curuae secat undique falcis

425

Partiturque rotis, atque inde furentia raptus

In iuga Circaeos tetigit non amplius agros.

Talia Certatim Minyae sparsique Cytaei

Funera miscebant campis Scythiamque premebant,

Cum Iuno Aesonidae non hanc ad uellera cernens

430

Esse uiam nec sic reditus regina parandos

Extremam molitur opem, funesta priusquam

Consilia ac saeuas aperit rex perfidus iras,

Increpat et seris Vulcanum maesta querellis,

Cuius flammiferos uidet inter regia tauros

435

Pascua Tartaream proflantes pectore noctem.

Haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto

Monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri

Ante diem, timet et uarias circumspicit artes.

Sola animo Medea subit, mens omnis in una

440

Virgine, nocturnis qua nulla potentior aris.

Illius afflatus sparsosque per auia sucos

Sidera fixa pauent et aui stupet orbita Solis.

Mutat agros fluuiumque uias, suus alligat urgens

Cuncta sopor, recolit fessos aetate parentes

445

Datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe

Terrificis mirata modis, hanc aduena Phrixus

Quamuis Atracio lunam spumare ueneno

Sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras.

Ergo opibus magicis et uirginitate tremendam

450

Iuno duci sociam coniungere quaerit Achiuo.

Non aliam tauris uidet et nascentibus armis

Quippe parem nec quae medio stet in agmine flammae:

Nullum mente nefas, nullos horrescere uisus;

Quid si caecus amor saeuusque accesserit ignis?

455

Hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis

Tecta petit. uisa iamdudum prosilit altis

Diua toris uolucrumque exercitus omnis Amorum.

Ac prior hanc placidis supplex Saturnia dictis

Aggreditur ueros metuens aperire timores.

460

"In manibus spes nostra tuis omnisque potestas

Nunc" ait; "hoc etiam magis adnue uera fatenti.

Durus ut Argolicis Tirynthius exsulat oris

Mens mihi non eadem Iouis atque auersa uoluntas

Nullus honor thalamis flammaeue in nocte priores.

465

Da, precor, artificis blanda aspiramina formae

Ornatusque tuos terra caeloque potentes."

Sensit diua dolos iampridem sponte requirens

Colchida et inuisi genus omne exscindere Phoebi.

Tum uero optatis potitur nec passa precari

470

Vlterius dedit acre decus fecundaque monstris

Cingula, non pietas quibus aut custodia famae,

Non pudor, at contra leuis et festina cupido

Affatusque mali dulcisque labantibus error

Et metus et demens alieni cura pericli.

475

"Omne" ait "imperium natorumque arma meorum

Cuncta dedi; quascumque libet nunc concute mentes."

Cingitur arcanis Saturnia laeta uenenis

Atque hinc uirgineae uenit ad penetralia sedis

Chalciopen imitata sono formaque sororem.

480

Fulsit ab inuita numen procul, et pauor artus

Protinus atque ingens Aectida perculit horror.

"Ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus" inquit

"Aduenisse, soror, nec nostro sola parenti

Scis socias iunxisse manus? at cetera muros

485

Turba tenet fruiturque uirum caelestibus armis.

Tu thalamis ignaua sedes, tu sola paterna

Fixa domo; tales quando tibi cernere reges?"

Illa nihil contra, neque erim dea passa manumque

Implicat et rapidis mirantem passibus aufert.

490

Ducitur infelix ad moenia summa futuri

Nescia uirgo mali et falsae commissa sorori,

Lilia per uernos lucent uelut alba colores

Praecipue quis uita breuis totusque parumper

Floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis.

495

Hanc residens altis Hecate Perseia lucis

Flebat et has imo referebat pectore uoces:

"Deseris heu nostrum nemus aequalesque cateruas,

A misera, ut Graias haud sponte uageris ad urbes,

Non inuisa tamen; neque te, mea cura, relinquam.

500

Magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam

Mendaci captiua uiro, meque ille magistram

Sentiet et raptu famulae doluisse pudendo."

Dixerat. ast illae murorum extrema capessunt

Defixaeque uirum lituumque fragoribus horrent,

505

Quales instanti nimborum frigore maestae

Succedunt ramis haerentque pauore uolucres.

Iamque Getae iamque omnis Hiber Drangiaque densa

Strage cadit legio et latis prosternitur aruis.

Semineces duplicesque inter sua tela suosque

510

Inter equos saeuam misero luctamine uersant

Congeriem et longis campos singultibus implent.

Victores patrium contra paeana Geloni

Congeminant; eadem redeunt mox gaudia uictis

Qua deus et melior belli respexit imago.

515

Quis tales obitus dederit, quis talia facta

Dic age tuque feri reminiscere, Musa, furoris.

Absyrtus clipei radiis curruque coruscus

Solis aui (cuius uibrantem comminus hastam

Cernere nec galeam gentes potuere minantem,

520

Sed trepidae redeunt et uerso uulnera tergo

Accipiunt magnisque fugam clamoribus augent)

Proterit impulsu grauis agmina corporaque atris

Sternit equis gemitusque premit spirantis acerui.

Nec leuior comitatur Aron, horrentia cuius

525

Discolor arma super squalentesque aere lacertos

Barbarica chlamys ardet acu tremefactaque uento

Implet equum, qualis roseis it Lucifer alis,

Quem Venus illustri gaudet producere caelo.

At non inde procul Rambelus et acer Otaxes

530

Dispulerant Colchos pariterque inglorius Armis,

Frauda noua stabula et furtis adsuetus inultis

Depopulare greges frontem cum cornibus auxit

Hispidus inque dei latuit terrore Lycaei;

Hac tunc attonitos facie defixerat hostes.

535

Quem simul ac nota formidine bella mouentem

Vidit Aron, "pauidos te" inquit "nunc rere magistros

Et stolidum petiisse pecus? non pascua nec bos

Hic tibi: nocturnis mitte haec simulacra rapinis

Neue deum mihi finge; deus quoque consere dextram."

540

Sic ait intentaque adiutum missile planta

Derigit, et lapsis patuerunt uulnera uillis.

Nec minus Aeolii proles Acetia Phrixi

Fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis

Agminibus, modo cognatis ostentat Achiuis.

545

Atque hos in medio duri discrimine belli

Laudibus inque ipsis gaudens ubi uidit Iason

"Macte" ait "o nostrum genus et iam certa propago

Aeoliae nec opina domus; sat magna laborum

Dona fero, satis hoc uisu quaecumque rependo."

550

Dixit et in Sueten magnique in fata Ceramni

Emicuit clipeumque rotans hunc poplite caeso

Deicit, illum aperit lato per pectus hiatu.

Argus utrumque ab equis ingenti porrigit aruo

Et Zacorum et Phalcen, peditem pedes haurit Amastrin.

555

Sanguinis ille globos effusaque uiscera gestat

Barbarus et cassa stridens sublabitur ira.

Dat Calais Barisanta neci semperque propinquas

Riphea uenali comitantem sanguine pugnas.

Centum lecta boum bellator corpora, centum

560

Pactus equos (his ille animam lucemque rependit),

Crudelis; tandem dulces iam cassus in auras

Respicit ac nulla caelum reparabile gaza.

Labitur intortos per tempora caerula crines

Tum quoque materna uelatus harundine Peucon.

565

At genetrix imis pariter Maeotis ab antris

Impleuit plangore lacus natumque uocauit

Iam non per ripas, iam non per curua uolantem

Stagna nec in medio truncantem marmore ceruos.

Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae

570

Immoritur primaeuus Helix, nec reddita caro

Nutrimenta patri, breuibus<que> ereptus in annis.

At Latagum Zetemque Daraps, illum exigit hasta,

Hunc fugat, ingentem subiti cum sanguinis undam

Vidit et extremo lucentia pectora ferro.

575

Ecce autem muris residens Medea paternis,

Singula dum magni lustrat certamina belli

Atque hos ipsa procul densa in caligine reges

Agnoscit quaeritque alios Iunone magistra,

Conspicit Aesonium longe caput, ac simul acres

580

Huc oculos sensusque refert animumque fauentem,

Nunc quo se raperet, nunc quo diuersus abiret

Ante uidens, quotque unus equos, quot funderet arma,

Errantesque uiros quam densis sisteret hastis.

Quaque iterum tacito sparsit uaga lumina uultu

585

Aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma

Saeuus ibi miserae solusque occurrit Iason.

Tunc his germanam aggreditur ceu nescia dictis:

"Quis precor hic toto iamdudum feruere campo

Quem tueor quemque ipsa uides? nam te quoque tali

590

Attonitam uirtute reor." contra aspera Iuno

Reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget.

"Ipsum" ait "Aesoniden cernis, soror, aequore tanto

Debita cognati repetit qui uellera Phrixi,

Nec nunc laude prior generis nec sanguine quisquam.

595

Aspicis ut Minyas inter proceresque Cytaeos

Emicet effulgens quantisque insultet aceruis?

Et iam uela dabit, iam litora nostra relinquet

Thessaliae felicis opes dilectaque Phrixo

Rura petens; eat atque utinam superetque labores."

600

Tantum effata magis campis intendere suadet

Dum datur ardentesque uiri percurrere pugnas,

Ac simul hanc dictis, illum dea Marte secundo

Impulit atque nouas egit sub pectora uires.

Ora sub excelso iamdudum uertice coni

605

Saeua micant cursuque ardescit, nec tibi, Perse,

Nec tibi, uirgo, iubae laetabile sidus Achiuae,

Acer ut autumni canis iratoque uocati

Ab Ioue fatales ad regna iniusta cometae.

Nec sua Crethiden latuit dea, uimque recentem

610

Sentit agi membris ac se super agmina tollit,

Quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre

Caucasus et summas abiit hibernus in Arctos.

Tunc uero, stabulis qualis leo saeuit opimis

Luxurians spargitque famem mutatque cruores,

615

Sic neque parte ferox nec caede moratur in una

Turbidus inque omnes pariter furit ac modo saeuo

Ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae.

Tunc et terrificis undantem crinibus Hebrum

Et Geticum Priona ferit; caput eripit Auchi

620

*bracchiaque* et uastis uoluendum mittit harenis.

At genitus Ioue complerat sua fata Colaxes,

Iamque pater maesto contristat sidera uultu

Talibus aegra mouens nequiquam pectora curis:

"Ei mihi, si durae natum subducere sorti

625

Moliar atque meis ausim confidere regnis,

Frater adhuc Amyci maeret nece cunctaque diuum

Turba fremunt quorum nati cecidere cadentque.

Quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo

Quae mihi." supremos misero sic fatus honores

630

Congerit atque animis moriturum ingentibus implet.

Ille uolat campis immensaque funera miscet

Per cuneos, uelut hiberno proruptus ab arcu

Imber agens scopulos nemorumque operumque ruinas

Donec ab ingenti bacchatus uertice montis

635

Frangitur inque nouum paulatim deficit amnem.

Talis in extremo proles Iouis emicat aeuo

Et nunc magnanimos Hypetaona Gessithoumque.

Nunc Arinen Olbumque rotat; iam saucius Aprem

Et desertus equo Thydrum pedes excipit hasta

640

Phasiaden, pecoris custos de more paterni

Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas;

Hinc puero cognomen erat famulumque ferebant

Phasidis intonso nequiquam crine parentes.

Iamque aliis instabat atrox cum diua supremas

645

Rumpit iniqua colus uictorque aduenit Iason.

Excipit hunc saeua sic fatus uoce Colaxes:

"Vos Scythiae saturare canes Scythiaeque uolucres

Huc miseri uenistis?" ait saxumque prehensum,

Illius et dextrae gestamen et illius aeui

650

Concussa molitur humo, quod regia Iuno

Flexit ad ignotum caput infletumque Monesi.

Praeceps ille ruit; nato non depulit ictus

Iuppiter, Aesoniae uulnus fatale sed hastae

Per clipeum, per pectus abit, lapsoque cruentus

655

Aduolat Aesonides mortemque cadentis acerbat.

Spargitur hinc miserisque uenit iam notus Alanis.

At regina uirum (neque enim deus amouet ignem)

Persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret.

Et iam laeta minus praesentis imagine pugnae

660

Castigatque metus et quas alit inscia curas

Respiciens an uera soror; nec credere falsos

Audet atrox uultus eademque in gaudia rursus

Labitur et saeuae trahitur dulcedine flammae.

Ac uelut ante comas ac summa cacumina siluae

665

Lenibus alludit flabris leuis Auster, at illum

Protinus immanem miserae <sensere> carinae

Talis ad extremos agitur Medea furores.

Interdum blandae derepta monilia diuae

Contrectat miseroque aptat flagrantia collo,

670

Quaque dedit teneros aurum furiale per artus

Deficit; ac sua uirgo deae gestamina reddit

Non gemmis, non illa leui turbata metallo,

Sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto

Iam tenet; extremus roseo pudor errat in ore.

675

Ac prior his: "credisne patrem promissa daturum,

O soror, Argolicus cui dis melioribus hospes

Contigit? aut belli quantum iam restat acerbi?

Heu quibus ignota sese pro gente periclis

Obicit!" haec fantem medio in sermone reliquit

680

Incepti iam Iuno potens securaque fraudis.

Imminet e celsis audentius improba muris

Virgo nec ablatam sequitur quaeritue sororem.

At quotiens uis dura ducum densique repente

Aesoniden pressere uiri cumque omnis in unum

685

Imber iit, totiens saxis pulsatur et hastis:

Primaque ad infesti Lexanoris horruit arcus,

Alta sed Aesonium supra caput exit harundo

Teque, Caice, petit; coniunx miseranda Caico

Linquitur et primo domus imperfecta cubili.

690

Regius Eois Myraces interpres ab oris

Venerat ut Colchos procul atque Aeetia Parthis

Foedera donato non irrita iungeret auro.

Tum iuuenem terris Parcae tenuere Cytaeis

Ac subiti Mauortis amor: simul armiger ibat

695

Semiuir impubemque gerens sterilemque iuuentam.

Ipse pharetratis residens ad frena tapetis

Nunc leuis infesto procurrit in agmina curru,

Nunc fuga conuersas spargit mentita sagittas.

At uiridem gemmis et eoae stamine siluae

700

Subligat extrema patrium ceruice tiaram

Insignis manicis, insignis acinace dextro;

Improba barbaricae procurrunt tegmina plantae.

Nec latuere diu saeuum spolia illa Syenen,

Perque leuem et multo maculatam murice tigrin

705

Concita cuspis abit; subitos ex ore cruores

Saucia tigris agit uitamque effundit erilem;

Ipse puer fracto pronum caput implicat arcu.

Sanguine tunc atro chlamys ignea, sanguine uultus

Et grauidae maduere comae, quas flore Sabaeo

710

Nutrierat liquidoque parens signauerat auro.

Qualem siquis aquis et fertilis ubere terrae

Educat ac uentis oleam felicibus implet,

Nec labor adsiduus nec spes sua fallit alentem,

Iamque uidet primam tenero de uertice frondem

715

Cum subito immissis praeceps Aquilonia nimbis

Venit hiems nigraque euulsam tendit harena:

Haud secus ante urbem Myraces atque ipsius ante

Virginis ora cadit; sed non magis illa mouetur,

Vnius aegra metu, quam te, Meleagre, furentem,

720

Quam Talaum uidet aut pugnas miratur Acasti.

At satis hos ipsae gentes campique uidebant

Tempestate pari uersis incumbere turmis.

Ante oculos fuga foeda ducum largusque cadentum

Est cruor et currus dominis ingentibus orbi.

725

Non tulit hos Perses gemitus clademque suorum

Tergaque uersa tuens his caelum questibus implet:

"Quid me iam patriis eiectum sedibus istas

Vt struerem pugnas Scythiamque in bella mouerem

Vos, superi, uos augurio iussistis inani?

730

Quid fratris meritas tum, Iuppiter, omnia poenas

Promisere mihi? nobis Argoa parabas

Scilicet auxilia et tantas coniungere uires.

Saeua quidem lucis miseris mora; dent tamen oro

Vnum illum mihi fata diem qui fallat Achiuos

735

Sic meritos quoque hunc uideam uirtute superbum

Aesoniden tantos flentem sine honore labores."

Dixerat haec pectusque suis euerberat armis

Et galeam fletu, galeam singultibus implet;

Ibat et in medii praeceps incendia belli

740

Ni prior aduersis Pallas uidisset ab armis

Et secum "ruit ecce ferox in funera Perses

Quem genitor Colchis solioque imponere fratris

Iam statuit. nostra uereor ne fraude peremptum

Increpet et culpam hanc magno terrore rependat."

745

Haec dicens atro nebulam diffundit amictu

Stridentesque uiri circum caput amouet hastas.

Ille super socias clementi turbine gentes

Erigitur paulumque leui raptatus in aethra

Iam tandem extremas pugnae defertur in oras

750

Forte ubi serus Hiber Issedoniaeque phalanges

Marte carent solisque iuuant clamoribus agmen.

Nox simul astriferas profert optabilis umbras

Et cadit extemplo belli fragor aegraque muris

Digreditur longum uirgo perpessa timorem.

755

Vt fera Nyctelii paulum per sacra resistunt,

Mox rapuere deum iamiam <in> quodcumque paratae

Thyiades, haud alio remeat Medea tumultu

Atque inter Graiumque acies patriasque phalangas

Semper inexpletis agnoscit Iasona curis

760

Armaque quique caua superest de casside uultus.