Valerius Flaccus Argonautica 5

Other sections


Altera lux haud laeta uiris emersit Olympo:

Argolicus morbis fatisque rapacibus Idmon

Labitur extremi sibi tum non inscius aeui.

At memor Aesonides nimium iam uera locuti

5

Phineos hinc alios rapto pauet Idmone luctus.

Tum comiti pia iusta tulit caelataque multa

Arte Dolionii donat uelamina regis,

Hospes humum sedemque Lycus. flens arma reuellit

Idmonis e celsa Mopsus rate; robora caedunt

10

Pars siluis portantque arae, pars auguris alba

Fronde <caput> uittisque ligant, positumque feretro

Congemuere; dies simul et suus admonet omnes.

Ecce inter lacrimas interque extrema uirorum

Munera, quem cursus penes imperiumque carinae,

15

Tiphyn agit uiolenta lues, cunctique pauore

Attoniti fundunt maestas ad sidera uoces:

"Arquipotens aduerte, precor, nunc denique Apollo;

Hoc, pater, hoc nobis refoue caput, ulla laboris

Si nostri te cura mouet, qui cardine summo

20

Vertitur atque omnis manibus nunc pendet ab unis."

Dicta dabant uentis nec debita fata mouebant.

Qualem praecipiti grauidum iam sorte parentem

Natorum flet parua manus trepidique precantur

Duret ut inualidis et adhuc genitoris egenis,

25

Haud aliter socii supremo in tempore Tiphyn

Ante alios superesse uolunt. mors frigida contra

Vrget, et ille recens oculis interuolat Idmon.

Exanimum frustra Minyae clamore morantur

Auellique negant: uix membra rigentia tandem

30

Imposuere rogo lacrimasque et munera flammis

Vana ferunt; crescit donis feralis aceruus.

Vt uero amplexus fessi rupere supremos

Et rapidae sonuere faces, tunc ipsa cremari

Visa ratis medioque uiros deponere ponto.

35

Non tulit Aesonides geminis flagrantia cernens

Corpora cara rogis, sed pectore ductor ab imo

Talia uoce gemit: "quid tantum infensa repente

Numina? quas nostri poenas meruere labores?

Bina (nefas) tuto pariter mihi funera surgunt

40

Litore; magna adeo comitum numerosaque pubes?

Aut socios rapit atra dies, aut ipse relinquo

Sontibus impulsus Furiis. ubi Tiphys? ubi Idmon

Fata canens? ubi monstriferae par ille nouercae?

Te sine, Thespiade, nos ulla mouebimus ultra

45

Aequora? nec summa speculantem puppe uidebo

Pleiadumque globos et agentes noctibus Arctos?

Cui Minyas caramque ratem, cui sidera tradis?

Carpere securas quis iam iubet Aesona noctes?

Hoc labor, hoc dulci totiens fraudata sopore

50

Lumina et admotis nimium mens anxia Colchis

Profuit? heu quantum Phasis, quantum Aea recessit!

Nunc quoque, si tenui superant in imagine curae,

Adsis umbra, precor, uenturi praescia caeli

Rectoremque tuae moneas ratis." haec ubi fatus,

55

Sola uirum flammis uidit labentibus ossa.

"Quod tamen externis unum solamen in oris

Restat" ait, "caras humus haec non diuidat umbras

Ossaque nec tumulo nec separe contegat urna,

Sed simul, ut iunctis uenistis in aequora fatis."

60

Haud mora, reliquias socii defletaque miscent

Nomina; tum uiuo frondens e caespite tellus

Aggeritur, cineremque Lyco commendat Iason.

Maesti omnes dubiique, ratem fidissima cuius

Dextra regat. simul Ancaeus sollersque petebat

65

Nauplius. Erginum fato uocat ipsa monenti

Quercus, et ad tonsas uicti rediere magistri.

Ac uelut ille, gregis cessit cui regia, taurus

Fertur ouans; hunc omnis honos, hunc omnis in unum

Transit amor: primo laetus sic tempore rector

70

Ingreditur cursus; etenim dat candida certam

Nox Helicen. iam prora fretum commouerat et iam

Puppe sedens ** dimiserat ancora terras.

Inde premente Noto tristes Acherusidos oras

Praeterit et festa uulgatum nocte Lyaei

75

Callichoron; nec uana fides: his Bacchus in undis

Abluit eoo rorantes sanguine thyrsos.

Illum post acies Rubrique nouissima claustra

Aequoris hic resides thiasos, hic aera mouentem

Vdaque pampinea nectentem cornua uitta

80

Nunc etiam meministis, aquae, Boeotia qualem

Thyias et infelix cuperet uidisse Cithaeron.

Fama per extremos quin iam uolat improba manes

Interea et magnis natorum laudibus implet,

Addita iamque fretis repetens freta iamque patentes

85

Cyaneas. ardent auidos attollere uultus

Quos pietas uel tangit adhuc quos aemula uirtus.

Fata immota manent; unum, qui litore in illo

Conditus, ad carae mittunt spectacula turbae.

It Sthenelus. qualem Mauortia uidit Amazon

90

Cumque suis, comitem Alcides ut condidit, armis,

Talis ab aequorei consurgens aggere busti

Emicuit; fulsere undae, sol magnus ut orbem

Tolleret aut nubem quateret polus. atque ea uixdum

Visa uiris atra nox protinus abstulit umbra.

95

Ille dolens altum repetit chaos. omina Mopsus

Dum stupet, in prima tumulum procul aspicit acta

Obnubensque caput cineri dat uina uocato.

Carmina quin etiam uisos placantia manes

Odrysius dux rite mouet mixtoque sonantem

100

Percutit ore lyram nomenque relinquit harenis.

Acrius hinc uentos recipit ratis, ac fugit omne

Crobiali latus et fatis tibi, Tiphy, negatum

Parthenium, ante alios Triuiae qui creditur amnis

Fidus et Inopi materna gratior unda.

105

Mox etiam Cromnae iuga pallentemque Cytoron

Teque cita penitus condunt, Erythia, carina.

Iamque reducebat noctem polus: alta Carambis

Raditur et magnae pelago tremit umbra Sinopes.

Assyrios complexa sinus stat opima Sinope,

110

Nympha prius blandosque Iouis quae luserat ignes

Caelicolis immota procis: deceptus amatae

Fraude deae nec solus Halys nec solus Apollo.

Addidit hic casu comites fortuna benigno

Autolycum Phlogiumque et Deileonta, secutos

115

Herculis arma uiros; uagus hos ibi fixerat error.

Vt Graiam uidere manum puppemque Pelasgam

Prima ruunt celeres ad litora seque precantur

Accipiant socios. noua dux accedere gaudet

Nomina, desertos et iam sibi currere remos.

120

Transit Halys longisque fluens anfractibus Iris

Saeuaque Thermodon medio sale murmura uoluens,

Gradiuo sacer et spoliis ditissimus amnis,

Donat equos, donat uotas cui uirgo secures

Cum redit ingenti per Caspia claustra triumpho

125

Massageten Medumque trahens. est uera propago

Sanguinis, est ollis genitor deus. hinc magis alta

Haemonidae petere et monitus non temnere Phinei.

Ipse autem comitum conuersus ad ora nouorum

"Vos mihi nunc pugnas" ait "et uictricia" ductor

130

"Herculis arma mei uestrasque in litore Martis

Interea memorate manus." sic fatus, et aegro

Corde silens audit cursus bellique labores

Virginei, exciderit frenis quae prima remissis,

Semianimem patrius quam sanguine uexerit amnis,

135

Quae pelta latus atque umeros nudata pharetris

Fugerit, Herculeae mox uulnere prensa sagittae,

Vtque securigeras stimulauerit Ira cateruas

Fleturusque pater, quantus duce terror in ipsa,

Qui furor, insignis quo balteus arserit auro.

140

Nocte sub extrema clausis telluris ab antris

Peruigil auditur Chalybum labor: arma fatigant

Ruricolae, Gradiue, tui; sonat illa creatrix

Prima manus belli, terras crudelis in omnes.

Nam prius ignoti quam dura cubilia ferri

145

Eruerent ensesque darent, Odia aegra sine armis

Errabant Iraeque inopes et segnis Erinys

Inde Genetaei rupem Iouis, hinc Tibarenum

Dant uirides post terga lacus, ubi deside mitra

Feta ligat partuque uirum fouet ipsa soluto.

150

Vos quoque non notae mirati uela carinae,

Mossynoeci, et uos stabulis, Macrones, ab altis

Byzeresque uagi Philyraeque a nomine dicta

Litora, quae cornu pepulit Saturnus equino.

Vltimus inde sinus saeuumque cubile Promethei

155

Cernitur, in gelidas consurgens Caucasus Arctos.

Ille etiam Alciden Titania fata morantem

Attulerat tum forte dies, iamque aspera nisu

Vndique conuellens ueteris cum strage pruinae

Vincula prensa manu saxis abduxerat imis

160

Arduus et laeuo grauior pede; consonat ingens

Caucasus, et summo pariter cum monte secutae

Incubuere trabes, abductaque flumina ponto.

Fit fragor, aetherias ceu Iuppiter arduus arces

Impulerit, imas manus aut Neptunia terras.

165

Horruit immensum Ponti latus, horruit omnis

Armeniae praetentus Hiber, penitusque recusso

Aequore Cyaneas Minyae timuere relictas.

Tum gemitu propiore chalybs densusque reuulsis

Rupibus audiri montis labor et graue Titan

170

Vociferans, fixos scopulis dum uellitur artus.

Contra autem ignari (quis enim nunc credat in illis

Montibus Alciden dimissaue uota retemptet?)

Pergere iter socii; tantum mirantur ab alto

Litora discussa sterni niue ruptaque saxa

175

Et simul ingentem moribundae desuper umbram

Alitis atque atris rorantes imbribus auras.

Sol propius flammabat aquas extremaque fessis

Coeperat optatos iam lux ostendere Colchos,

Magnus ubi aduersum spumanti Phasis in aequor

180

Ore ruit. cuncti pariter loca debita noscunt

Signaque commemorant emensasque ordine gentes

Dantque ratem fluuio. simul aethere plena corusco

Pallas et alipedum Iuno iuga sistit equorum.

Ac dum prima graui ductor subit ostia pulsu

185

Populeos flexus tumulumque uirentia supra

Flumina cognati medio uidet aggere Phrixi,

Quem comes infelix Pario de marmore iuxta

Stat soror, hinc saeuae formidine maesta nouercae,

Inde maris, pecudique timens imponere palmas.

190

Sistere tum socios iubet atque hinc prima ligari

Vincula, ceu Pagasas patriumque intrauerit amnem.

Ipse graui patera sacri libamina Bacchi

Rite ferens umbram uocat et sic fatur ad aras:

"Per genus atque pares tecum mihi, Phrixe, labores,

195

Tu precor orsa regas meque his tuteris in oris

Tot freta, tot *durae properanti* sidera passum.

Phrixe, faue et patrias ** reminiscere terras.

Tu quoque nunc, tumulo nequiquam condita inani

Adnue diua maris, numeroque accede tuorum.

200

Quando egomet rursus per te uehar? aurea quando

Seston et infaustos agnoscent uellera fluctus?

Vos etiam, siluae, uos, Colchidos hospitis orae,

Pandite diues ubi pellis micet arbore sacra.

Tunc tibi, fecundi proles Iouis, orte niuali

205

Arcados axe deae, fluuio modo, Phasi, quieto

Palladiam patiare ratem, nec dona nec arae

Defuerint tellure mea, reuerenda fluentis

Effigies te, Phasi, manet, quam magnus Enipeus

Et pater aurato quantus iacet Inachus antro."

210

Dixerat, atque illi dextra sine uersa magistri

Protinus in proram rediit ratis omine certo

Fluminis os pontumque tuens. "promittis ut ecce

Vtque uocas, reuehemur" ait. sic deinde precatus

Arma iubet celsa socios depromere puppe.

215

Dona dehinc Bacchi casusque ut firmet in omnes

Rapta Ceres, uiridesque premunt longo ordine ripas.

Incipe nunc cantus alios, dea, uisaque uobis

Thessalici da bella ducis. non mens mihi, non haec

Ora satis. uentum ad furias infandaque natae

220

Foedera et horrenda trepidam sub uirgine puppem;

Impia monstriferis surgunt iam proelia campis.

Ante dolos, ante infidi tamen exsequar astus

Soligenae falli meriti meritique relinqui,

Inde canens: Scythica senior iam Solis in urbe

225

Fata laborati Phrixus compleuerat aeui.

Illius extremo sub funere mira repente

Flamma poli magnoque aries apparuit astro

Aequora cuncta mouens. at uellera Martis in umbra

Ipse sui Phrixus monumentum insigne pericli

230

Liquerat ardenti quercum complexa metallo.

Quondam etiam tacitae uisus per tempora noctis

Effigie uasta, socerumque exterruit ingens

Prodita uox: "<o> qui patria tellure fugatum

Quaerentemque domos his me considere passus

235

Sedibus, oblata generum mox prole petisti,

Tunc tibi regnorum labes luctusque supersunt

Rapta soporato fuerint cum uellera luco.

Praeterea infernae quae nunc sacrata Dianae

Fert castos Medea choros, quicumque procorum

240

Pacta petat, maneat regnis ne uirgo paternis."

Dixit et admota pariter fatalia uisus

Tradere terga manu: tum falso fusus ab auro

Currere per summi fulgor laquearia tecti.

Membra toris rapit ille tremens patriumque precatur

245

Numen et eoo surgentes litore currus:

"Est tibi fatorum, genitor, tutela meorum,

Omnituens: tua nunc terris, tua lumina toto

Sparge mari; seu nostra dolos molitur opertos

Siue externa manus, primus mihi nuntius esto.

250

Tu quoque, sacrata rutilant cui uellera quercu,

Excubias, Gradiue, tene; praesentia luco

Arma tubaeque sonent, uox et tua noctibus exstet."

Vix ea, Caucaseis cum lapsus montibus anguis

Haud sine mente dei spiris nemus omne refusis

255

Implicuit Graiumque procul respexit ad orbem.

Ergo omnes prohibere minas praedictaque Phrixi

Inuigilat, plena necdum Medea iuuenta

Adnuitur thalamis Albani uirgo tyranni.

Interea auguriis monstrisque minacibus urbem

260

Territat ante monens semper deus et data seri

Signa mali; reddi iubet exitiale sacerdos

Vellus et Haemoniis infaustum mittere terris.

Contra Sole satus Phrixi praecepta uolutans

Aegro corde negat, nec uulgi cura tyranno

265

Dum sua sit modo tuta salus. tunc ordine regi

Proximus et frater materno sanguine Perses

Increpitare uirum; sequitur duce turba reperto.

Ille furens ira solio se proripit alto

Praecipitatque patres; ipsum quin talibus ausis

270

Spem sibi iam rerum uulgi leuitate serentem

Ense petit. rapit inde fugam crudelia Perses

Signa gerens omnemque quatit rumoribus Arcton.

Iamque aderat magnis regum cum milibus urbi

Primaque in aduersos frustratus proelia muros

275

Constiterat. datus et sociis utrimque cremandis

Ille dies alterque dies, cum Marte remisso

Debitus Aeaeis dux Thessalus appulit oris.

Nox hominum genus et duros miserata labores

Rettulerat fessis optata silentia terris.

280

At Iuno et summi uirgo Iouis intima secum

Consilia et uarias sociabant pectore curas.

Virgo prior "magna pariter quos mole petamus?

Cernis" ait "Colchos habeant quae proelia, quique

Nunc status. hinc Perses, illinc non uiribus aequis

285

Apparat Aeetes aciem. quibus addimur armis?"

Cui Iuno "dimitte metus, ne proelia forte

Hinc tibi grata negem; ** manet aegida sudor

Et nostros iam sudor equos. stat pectore fixum

Aeetae sociare manus. scio perfida regis

290

Corda quidem; nullos Minyis exsoluet honores.

Verum alios tunc ipsa dolos, alia orsa mouebo."

"Sint precor haec; tua namque mihi comitanda potestas"

Pallas ait, "liceat Grais ut reddere terris

Aesonium caput et puppem, quam struximus ipsae,

295

Iactatam tandem nostro componere caelo."

Talia tunc hominum superi pro laude mouebant.

Tristior at numquam tantoue pauentibus ulla

Nox Minyis egesta metu; nil quippe reperto

Phaside, nil domitis actum Symplegados undis,

300

Cunctaque adhuc, magni ueniant dum regis ad urbem,

Ambigua et dubia rerum pendentia summa.

Praecipue Aesoniden uarios incerta per aestus

Mens rapit undantem curis ac multa nouantem.

Qualiter ex alta cum Iuppiter arce coruscat

305

Pliadas ille mouens mixtumque sonoribus imbrem

Horriferamue niuem, canis ubi tollitur omnis

Campus aquis, aut sanguinei magna ostia belli

[Aut altos duris fatorum gentibus ortus],

Sic tum diuersis hinc atque hinc motibus anceps

310

Pectora dux crebro gemitu quatit, optat et almum

Iam iubar et certi tandem discriminis horas.

Tunc defixa solo coetuque intenta silenti

Versus ad ora uirum "quod primum ingentibus ausis

Optauistis" ait, "ueterumque quod horruit aetas,

315

Adsumus en tantumque fretis enauimus orbem.

Nec pelagi nos mille uiae nec fama fefellit

Soligenam Aeeten media regnare sub Arcto.

Ergo ubi lux altum sparget mare, tecta petenda

Vrbis et ignoti mens experienda tyranni.

320

Adnuet ipse, reor, neque inexorabile certe

Quod petimus. sin uero preces et dicta superbus

Respuerit, iam nunc animos firmate repulsae

Quaque uia patriis referamus uellera terris

Stet potius: rebus semper pudor absit in artis."

325

Dixerat, et Scythicam qui se comitentur ad urbem

Sorte petit, numeroque nouam ducuntur ab omni.

Inde uiam, qua Circaei plaga proxima campi,

Corripiunt regemque petunt iam luce reducta.

Forte deum uariis per noctem territa monstris

330

Senserat ut pulsas tandem Medea tenebras

Rapta toris primi iubar ad placabile Phoebi

Ibat et horrendas lustrantia flumina noctes.

Namque soporatos tacitis in sedibus artus

Dum premit alta quies nullaeque in uirgine curae,

335

Visa pauens castis Hecates excedere lucis;

Dumque pii petit ora patris, stetit arduus inter

Pontus, et ingenti circum stupefacta profundo,

Fratre tamen conante sequi. mox stare pauentes

Viderat intenta pueros nece seque trementum

340

Spargere caede manus et lumina rumpere fletu.

His turbata minis fluuios ripamque petebat

Phasidis aequali Scythidum, comitante caterua.

Florea per uerni qualis iuga duxit Hymetti

Aut Sicula sub rupe choros hinc gressibus haerens

345

Pallados, hinc carae Proserpina iuncta Dianae,

Altior ac nulla comitum certante, priusquam

Palluit et uiso pulsus decor omnis Auerno;

Talis et in uittis geminae cum lumine taedae

Colchis erat nondum miseros exosa parentes.

350

Vt procul extremi gelidis a fluminis undis

Prima uiros tacito uidit procedere passu

Substitit ac maesto nutricem affata timore est:

"Quae manus haec, certo ceu me petat agmine, mater,

Aduenit haud armis, haud unquam cognita cultu?

355

Quaere fugam, precor, et tutos circumspice saltus."

Audit uirginei custos grandaeua pudoris

Henioche, cultus primi cui creditus aeui;

Tum trepidam dictis firmans hortatur alumnam.

"Non tibi ab hoste minae nec uis" ait "ulla propinquat

360

Nec metus: externo iam flammea murice cerno

Tegmina, iam uittas frondemque imbellis oliuae.

Graius adest, Graio sic cuncta simillima Phrixo."

Sic ait. at Iuno, pulchrum longissima quando

Robur cura ducis magnique edere labores,

365

Mole noua et roseae perfudit luce iuuentae.

Iam Talaum iamque Ampyciden astroque comantes

Tyndaridas ipse egregio supereminet ore.

Non secus, autumno quam cum magis asperat ignes

Sirius et saeuo cum nox accenditur auro

370

Luciferas crinita faces, hebet Arcas et ingens

Iuppiter; ast illum tanto non gliscere caelo

Vellet ager, uellent calidis iam fontibus amnes.

Regina, attonito quamquam pauor ore silentem

Exanimet, mirata tamen paulumque reductis

375

Passibus in solo stupuit duce. nec minus inter

Ille tot ignoti socias gregis haeret in una

Defixus sentitque ducem dominamque cateruae.

"Si dea, si magni decus huc ades" inquit "Olympi,

Has ego credo faces, haec uirginis ora Dianae,

380

Teque renodatam pharetris ac pace fruentem

Ad sua Caucaseae producunt flumina nymphae.

Si domus in terris atque hinc tibi gentis origo,

Felix prole parens, olimque beatior ille

Qui tulerit longis et te sibi iunxerit annis.

385

Sed fer opem, regina, uiris. nos hospita pubes

Aduehimur, Graium proceres tua tecta petentes.

Duc, precor, ad uestri, quicumque est, ora tyranni

Ac tu prima doce fandi tempusque modumque.

Nam mihi sollicito deus ignaroque locorum

390

Te dedit; in te animos atque omnia nostra repono."

Dixit et opperiens trepidam stetit. illa parumper

Virgineo cunctata metu sic orsa uicissim:

"Quem petis Aeeten genitor meus, ipsaque iuxta

Moenia, si biuios possis discernere calles.

395

Hac adeo duce ferte gradus; ingentia namque

Castra alios aditus atque impius obsidet hostis."

Dixerat haec patriumque uiam detorquet ad amnem

Sacraque terrificae supplex mouet irrita Nocti.

Ille autem inceptum famula duce protinus urget

400

Aere saeptus iter, patitur nec regia cerni

Iuno uirum, prior Aeetae ne nuntius adsit.

Iamque inerat populo mediaeque incognitus urbi

Cum comes orsa loqui. "Phoebi genitoris ad aras

Ventum" ait. "huc adytis iam se de more paternis

405

Rex feret; hic proceres audit populosque precantes

Alloquiis facilis: praesens pater admonet aequi."

Limina, non aliter quam si radiantis adirent

Ora dei uerasque aeterni luminis arces;

Tale iubar <per> tecta micat. stat ferreus Atlans

410

Oceano, genibusque tumens infringitur unda;

At medii per terga senis rapit ipse nitentes

Altus equos curuoque diem subtexit Olympo;

Pone rota breuiore soror densaeque sequuntur

Pliades et madidis rorantes crinibus imbres.

415

Nec minus hinc uaria dux laetus imagine templi

Ad geminas fert ora fores, cunabula gentis

Colchidos hic ortusque tuens, ut prima Sesostris

Intulerit rex bella Getis, ut clade suorum

Territus hos Thebas patriumque reducat ad amnem,

420

Phasidis hos imponat agris Colchosque uocari

Imperet. Arsinoen illi tepidaeque requirunt

Otia laeta Phari pinguemque sine imbribus annum

Et iam Sarmaticis permutant carbasa bracis.

Barbarus in patriis sectatur montibus Aean

425

Phasis amore furens: pauidas iacit illa pharetras

Dixerat, ast illi propere monstrata capessunt

Virgineo turbata metu, discursibus et iam

Deficit, ac uolucri uictam deus alligat unda.

Flebant populeae iuuenem Phaethonta sorores

430

Ater et Eridani trepidum globus ibat in amnem;

At iuga uix Tethys sparsumque recolligit axem

Et formidantem patrios Pyroenta dolores.

Aurea quin etiam praesaga Mulciber arte

Vellera uenturosque olim caelarat Achiuos.

435

Texitur Argea pinus Pagasaea securi;

Iamque eadem remos, eadem dea flectit habenas.

Ipsa subit nudaque uocat dux agmina dextra,

Exoritur Notus et toto ratis una profundo

Cernitur; Odrysio gaudebant carmine phocae.

440

Apparent trepidi <per> Phasidis ostia Colchi

Clamantemque procul linquens regina parentem.

Vrbs erat hinc contra gemino circumflua ponto

Ludus ubi et cantus taedaeque in nocte iugales

Regalique toro laetus gener; ille priorem

445

Deserit: ultrices spectant a culmine Dirae.

Deficit in thalamis turbataque paelice coniunx

Pallam et gemmiferae donum exitiale coronae

Apparat ante omnes secum dequesta labores;

Munere quo patrias paelex ornatur ad aras

450

Infelix, et iam rutilis correpta uenenis

Implicat igne domos. haec tum miracula Colchis

Struxerat Ignipotens nondum noscentibus, ille

Quis labor, aligeris aut quae secet anguibus auras

Caede madens; odere tamen uisusque reflectunt.

455

Quin idem Minyas operum defixerat horror

Cum se Sole satus patriis penetralibus infert.

Filius hunc iuxta primis Absyrtus in annis,

Dignus auo quemque insontem meliora manerent.

Tum gener Albanis Styrus qui aduenerat oris,

460

Distulerant sed bella toros; tum Phrontis et Argus

Aeolidae fraterque Melas, quos aduena Phrixus

Progenuit, pariterque leui Cytisorus in hasta.

Post alii, quos praecipuo Titania tellus

Legit honore patres, motique ad proelia reges.

465

Admonet hic socios nebulamque erumpit Iason

Sideris ora ferens; noua lux effusa Cytaeis.

Conueniunt *rogitantque* uiros rogitantque quid ausi

Quidue ferant. postquam primis inhiantia dictis

Agmina suppressumque uidet iam murmur Iason

470

Talia miranti propius tulit orsa tyranno:

"Rex Hyperionide, quem per freta tanta petendum

Caelicolae et prima dignum statuere carina,

Siquando hic aliquam nostro satus orbe solebat

Thessaliam, siquos Phrixus memorare Pelasgos,

475

Hi tibi tot casus, horrenda tot auia mensi

Cernimur. ipse egomet proprio de sanguine Phrixi;

Namque idem Cretheus ambobus et Aeolus auctor

Cum Ioue Neptunoque et cum Salmonide nympha.

Me neque nunc enses araeque egere paternae

480

Nec tua Thessalicis quamquam inclita nomina terris

Sponte sequor. cui non iusso tot adire uoluptas

Monstra maris, cui Cyaneos intrare fragores?

Sceptra tui toto Pelias sub lumine Phoebi

Maxima sorte tenens, totque illa *cremantia diuos*

485

Oppida, tot uigili pulcherrima flumina cornu,

Ille meum imperiis urget caput, ille labores

Dat uarios, suus ut magnum rex spargit ab Argis

Alciden, Sthenelo ipse satus. tamen aspera regum

Perpetimur iuga, nec melior parere recuso.

490

Hic sibi me auratae pecudis quiscumque periclis

Exuuias perferre iubet. tibi gratia nostri

Sit precor haec meritique locus, quod iussa recepi

Teque alium quam quem Pelias speratque cupitque

Promisi et meliora tuae mihi foedera dextrae.

495

Si petere hoc saeui statuissem sanguine belli

Ossa dabat Pindusque rates quotque ante secuti

Inde nec audacem Bacchum nec Persea reges.

Sed me nuda fides sanctique potentia iusti

Huc tulit ac medii sociatrix gratia Phrixi;

500

Namque tibi nostra geniti de stirpe nepotes.

Nec tamen aut Phrygios reges aut arua furentis

Bebryciae spernendus adi; seu fraude petiuit

Seu quis honore meos, sua reddita dona deumque

Nos genus atque ratem magnae sensere Mineruae.

505

Vix tandem longis quaesitam Colchida uotis

Contigimus, qualemque dabat te fama uidemus.

Tu modo ne claros Minyis incideris actus.

Non aliena peto terrisue indebita nostris

(Siquis et in precibus uero locus), atque ea Phrixo

510

Crede dari, Phrixum ad patrios ea ferre penates.

Munera tu contra uictum mihi uecta per aequor

Accipe, Taenarii chlamydem de sanguine aeni

Frenaque et accinctum gemmis fulgentibus ensem;

Hoc patrium decus, haec materni texta laboris,

515

His Lapithes adsuerat eques. da iungere dona,

Da Scythicas sociare domos. sciat effera regis

Ira mei quem te horrifero sortitus in axe

Caucasus atque tuis quantum mitescat habenis."

Talibus orantem uultu grauis ille minaci

520

Iamdudum premit et furiis ignescit opertis.

Ceu tumet atque imo sub gurgite concipit Austros

Vnda silens, trahit ex alto sic barbarus iras,

Et nunc ausa uiri, nunc heu sua prodita Grais

Regna fremit, quin et facili sibi mente receptum

525

Iam Phrixum dolet et Scythiae periisse timores;

Nunc quassat caput ac iuuenis spes ridet inanes,

Quid uesanus agat quod uellera poscat ab angue.

Vrit et antiquae memorem uox praescia sortis,

Cum semel aut Persen illinc sibi mouerit aut hinc

530

Thessalicam fortuna ratem, num debitus ista

Finis agat saeuaeque petant iam uellera Parcae.

Interea quoniam belli pugnaeque propinquae

Cura prior, fingit placidis fera pectora dictis

Reddit et haec: "cuperem haud tali uos tempore tectis

535

Aduenisse meis, quo me grauis adsidet hostis.

Frater enim (sceptri sic omnibus una cupido)

Excidium parat et castris me ingentibus urget.

Quare age cognatas primum defendite sedes

Nec decus oblati dimiseris aduena belli;

540

Namque uirum trahit ipse chalybs. tum uellera uictor

Tam meritis, nec sola, dabo." contra inscius astus

"Ergo nec hic nostris derat labor arduus actis"

Excipit Aesonides "et ceu nihil aequore passis

Additus iste dies? ueniant super haec quoque fato

545

Bella meo? non hunc parua mihi caede dolorem

Quasque dedit luet ille moras." tum Castora mittit

Qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.

Acribus ast illos curis mora saeua trahebat,

Ac simul ut medio uiderunt Castora campo

550

Crebrior incussit mentem pauor. "o Iouis alma

Progenies, fare an patriam spes ulla uidendi,

Fare" omnes. ille in mediis sic orsus Achiuis:

"Nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobis

Terga negat, bello interea sed pressus iniquo

555

Auxilium petit: armatos dux protinus omnes

Accelerare iubet; longo nam tuta recessu

Puppis et apposita fluuius defenditur urbe."

Haud mora, prosiliunt quos nec Rhipaea iuuentus,

Quos nec Hiber aut tota suis Aurora pharetris

560

Sustineat. stetit explicito prius agmine pubes

Expertique simul si tela artusque sequantur;

Nec quisquam freta nec patrias iam respicit urbes,

Sed magis ad praesens itur decus. incita cristas

Aura quatit, uariis floret uia discolor armis,

565

Qualis ab Oceano nitidum chorus aethera uestit,

Qualibus adsurgens nox aurea cingitur astris.

Illos Sole satus tacita maestissimus ira

Miratur temere adsumptos, nec talia mallet

Robora quam medios hostem subiisse penates.

570

Interea laeto patitur conuiuia uultu

Et iuxta Aesoniden magno cratere lacessit

Nunc sibi monstrantem natos Iouis oraque iuxta

Aeacidum, nunc ingentes Calydonis alumnos;

Audit et Alciden infando errore relictum

575

Defletosque duces terraeque marisque labores.

Ipse autem tantis concita furoribus arma

Expetit Aesonides et amicos ordine reges.

"Quis procul ille uirum nobis, quem balteus asper

Subligat et stricto stat proximus armiger arcu

580

Ceu pugnam paret et positas confundere mensas?"

Contra flammigeri proles Perseia Solis

"Quem rogitas, Carmeius" ait; "mos comminus arma

Semper habere uiro, semper meminisse pharetrae."

Quid Latagum, quid si amnigenam mirere Choaspen?

585

Bellatoris equi potantem cerne cruores;

Nec tamen immissis hic segnior ibit habenis.

"Illum" ait Aesonides "pariter refer, horrida signis

Cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura."

Respicit Aeetes atque hunc quoque nomine reddit.

590

"Diues Aron; croceos sic illius omnis odores

Iactat eques, cunctis sic est coma culta maniplis:

Sed ne sperne uirum et comptis diffide capillis.

Campesus hic spoliis in tigridis. ille profundo

Incumbens Odrussa mero; uide lata comantem

595

Pectora et ingenti turbantem pocula barba."

Hic et Iaxarten dictis stupet hospes acerbis

Immodicum linguaque grauem, cui multa minanti

Non superum, non praesentis reuerentia *belli.*

Contra autem Aeetes "non frustra magna superbo

600

Dicta uolant" ait, "et uocem paria arma sequuntur,

Nec requies quin Marte diem noctemque fatiget;

Atque ubi Rhipaea stupuerunt flumina bruma

Iam pauidi cum prole Getae, iam peruigil illum

Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.

605

Hos autem quae quemque manus, <quae> signa sequantur

Si memorem, prius umentem lux soluerit umbram.

Cras acies atque illa ducum cras regna uidebis

Dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,

Quae iaculo gens apta leui, quae picta pharetris

610

Venerit. ingentes animo iam prospice campos

Atque hanc alipedi pulsantem corpora curru

Euryalen, quibus exsultet Mauortia turmis

Et quantum elata ualeat peltata securi,

Cara mihi et ueras inter non ultima natas."

615

Fatur et occiduo libat cratera parenti.

Quisque suis tum uota deis et pocula fundit,

Dent aciem, dent belligeros superare labores.

Ecce autem Geticis ueniens Gradiuus ab antris

Ingentemque trahens Arctoa per aequora nubem

620

Aspicit Aeaea Minyas stupefactus in urbe

Ambitumque senem promissaque uellera puppi

Thessalicae. citus ad summi stellantia patris

Tecta ruit questuque Iouem testatur acerbo.

"Quae studiis, rex magne, quies? iam mutua diui

625

Exitia in solos hominum molimur honores

Teque ea cuncta iuuant, rabidam qui Pallada caelo

Non abigis neque femineis ius obicis ausis.

Non queror exstructa quod uexerit ipsa carina

Vellera sacra meis sperantem auertere lucis

630

Quodque palam tutata uiros (sic cetera pergat

Si ualet); insidiis quid nunc fallacibus ambit

Nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?

Non opus auxilio Colchis nec foedere uestro;

Et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.

635

Quin age (quid tantae coeunt in proelia gentes,

Quid tuus Aesonides?) imus nos, protinus imus

In nemus auriferum et sumptis decernimus armis?

Vel tu sola polo tacitis inopina tenebris

Labere; quantus ibi deus experiere nec illas

640

Astiteris impune trabes. an Martia templa

Intemeranda minus, tantum mihi lucus et agger

Quod rudis et sola colimur sic gentibus umbra?

Est amor et rerum cunctis tutela suarum.

Et tibi, magne pater, terris donaria certant;

645

Est honor his etiam siluis. ego cara Mycenes

Culmina, uirgineas praeder si Cecropis arces,

Iam coniunx, iam te gemitu lacrimisque tenebit

Nata querens. metuant ergo nec talia possint."

Non tulit haec animis quin longa silentia Pallas

650

Rumperet irridens strepitumque minasque Gradiui.

"Non tibi Aloidae quibus haec fera murmura iactes,

Non Lapithae, sed Pallas" ait; "neque ego aegide digna

Nec uocer ulterius proles Iouis, excidat iste

Ni tibi corde tumor: lituos miser armaque faxo

655

Oderis et primis adimam tua nomina bellis.

Quin simili matrem demens grauitate secutus;

Digna quidem, monstrum superis quae tale creauit.

Quod tamen aggressae scelus aut quo crimine sontes

Si iuuenem, qui iussa sui tam dira tyranni

660

Impauidus maria et nondum qui nota subibat,

Iuuimus et magnis aliquam spem mouimus ausis?

An nullas praeferre preces nec foedera regis

Vlla sequi, caeca sed cuncta impellere pugna

Debuimus? sic Thraces agunt, sic turbidus iste

665

Siqua petit. cuperem haec etiamnum bella remitti

Nec socias armare manus. da uellera, rector,

Et medio nos cerne mari. quod sin ea Mauors

Abnegat et solus nostris sudoribus obstat,

Ibimus indecores frustraque tot aequora uectae?

670

Mas aliqua et nequeat, si femina." coeperat ardens

Hic iterum alternis Mauors insurgere dictis.

Excipit hinc contra pater et sic uoce coercet:

"Quid, uesane, fremis? cum uos iam paenitet acti

Peccatumque satis, tunc ad mea iura uenitis.

675

Quolibet ista modo, quacumque impellite pugna,

Quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.

Te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:

Sit Persen pepulisse satis, nec uana retentet

Spes Minyas finem<ue> uelint imponere bello.

680

Illum etenim talis rerum manet, accipite, ordo:

Victa retro nunc castra dabit bellumque remittet

Territus aduentu ducis et uirtute Pelasgi;

Mox ubi Thessalicis referent hos flamina terris,

Tunc aderit uictorque domos et sceptra tenebit,

685

Donec et Aeeten inopis post longa senectae

Exilia, heu magnis quantum licet, impia, fatis,

Nata iuuet Graiusque nepos in regna reponat.

Hic labor amborum<que> haec sunt discrimina fratrum.

Vadite et aduersis, ut quis uolet, irruat armis."

690

Dixerat. instaurat mensas pacemque reducit

Et iam sideream noctem demittit Olympo.

Tunc adsuetus adest Phlegraeas reddere pugnas

Musarum chorus et citharae pulsator Apollo

Fertque grauem Phrygius circum cratera minister.

695

Surgitur in somnos seque ad sua limina flectunt.