Valerius Flaccus Argonautica 4

Other sections


Atque ea non oculis diuum pater amplius aequis

Sustinuit, natique pios miseratus amores

Iunonem ardenti trepidam grauis increpat ira.

"Vt noua nunc tacito <te> pectore gaudia tollunt!

5

Haeret inops solisque furit Tirynthius oris,

At comite immemores Minyae facilesque relicto

Alta tenent. sic Iuno ducem fouet anxia curis

Aesonium, sic arma uiro sociosque ministrat.

Iam quibus incertam bellis Scythicaeque pauentem

10

Gentis opes, quanta trepidam formidine cernam!

Tum precibus, tum me lacrimis et supplice dextra

Attemptare ueto; rerum mihi firma potestas.

I, Furias Veneremque moue; dabit impia poenas

Virgo nec Aeetae gemitus patiemur inultos.

15

Dixit et arcano redolentem nectare rorem,

Quem penes alta quies liquidique potentia somni,

Detulit inque uagi libauit tempora nati.

Ille graues oculos et Hylan resonantia semper

Ora ferens, ut nulla deum superare potestas,

20

Procumbit. tandem fessis pax reddita siluis

Fluminaque et uacuis auditae montibus aurae.

Ecce puer summa se tollere uisus ab unda

Frondibus in croceis et iniquae munere nymphae,

Stansque super carum tales caput edere uoces:

25

"Quid, pater, in uanos absumis tempora questus?

Hoc nemus heu fatis mihi iam domus; improba quae me

Nympha rapit saeuae monitu Iunonis in amnes

Nunc Iouis accessus et iam mihi limina caeli

Conciliat iungitque <toros> et fontis honores.

30

O dolor, o dulces quas gessimus ante pharetrae!

Iam socii laetis rapuerunt uincula uentis

Hortator postquam furiis et uoce nefanda

Impulit Oenides. uerum cum gente domoque

Ista luet saeuaeque aderunt tua numina matri.

35

Surge age et in duris haud unquam defice; caelo

Mox aderis teque astra ferent: tu semper amoris

Sis memor et cari comitis ne abscedat imago."

Talibus orantem dictis uisuque fruentem

Ille ultro petit et uacuis amplexibus instat

40

Languentisque mouet frustra conamina dextrae:

Corpus hebet somno refugaque eluditur umbra.

Tum lacrimis, tum uoce sequi, tum rumpere questus,

Cum sopor et uano spes maesta resoluitur actu.

Fluctus ab undisoni ceu forte crepidine saxi

45

Cum rapit halcyonis miserae fetumque laremque,

It super aegra parens queriturque tumentibus undis

Certa sequi quocumque ferant, audetque pauetque,

Icta fatiscit aquis donec domus haustaque fluctu est;

Illa dolens uocem dedit et se sustulit alis:

50

Haud aliter somni maestus labor. exsilit amens

Effusisque genas lacrimis rigat. "ibimus" inquit

"Solus et hos montes desertaque lustra tenebis,

Care puer, nec res ultra mirabere nostras."

Haec fatus relegitque uias et uallibus exit

55

Incertus quid Iuno ferat, quas apparet iras.

Nec minus et socios cernit procul aequore ferri

Praecipites tacitumque pudet potuisse relinqui.

Iamque iter ad Teucros atque hospita moenia Troiae

Flexerat Iliaci repetens promissa tyranni,

60

Cum maesto Latona simul Dianaque uultu

Ante Iouem stetit et supplex sic fatur Apollo:

"In quem alium Alciden, in quae iam tempora differs

Caucaseum, rex magne, senem? nullumne malorum

Finem adeo poenaeque dabis? te cuncta precatur

65

Gens hominum atque ipsi iam te, pater <optime>, montes

Fessaque cum siluis orant iuga. sat tibi furtum

Ignis et aetheriae defensa silentia mensae."

Dixit ubi, e scopulis media inter pabula diri

Vulturis ipse etiam gemitu maestaque fatigat

70

Voce Iouem saeuis releuans ambusta pruinis

Lumina; congeminant amnes rupesque fragorem

Caucaseae; stupet ipse dei clamoribus ales.

Tunc etiam superas Acheronte auditus ad arces

Iapetus; grauis orantem procul arcet Erinys

75

Respiciens celsi legem Iouis. ille dearum

Fletibus et magno Phoebi commotus honore

Velocem roseis demittit nubibus Irin.

"I, Phrygas Alcides et Troiae differat arma;

Nunc" ait "eripiat dirae Titana uolucri."

80

Diua uolat defertque uiro celeranda parentis

Imperia atque alacrem laetis hortatibus implet.

Iam Minyae mediis clarae per sidera noctis

Fluctibus intulerant placido caua lintea cursu

Multaque deserto memores super Hercule uoluunt.

85

Thracius at summa sociis e puppe sacerdos

Fata deum et miserae solans incommoda uitae

Securum numeris agit et medicabile carmen;

Quod simul adsumpta pulsum fide, luctus et irae

Et labor et dulces cedunt e pectore nati.

90

Interea magni iamiam subeuntibus astris

Oceani genitale caput Titania frenis

Antra sonant; Sol auricomis cingentibus Horis

Multifidum iubar et bisseno sidere textam

Loricam induitur; ligat hanc qui nubila contra

95

Balteus undantem uariat mortalibus arcum.

Inde super terras et eoi cornua montis

Emicuit traxitque diem candentibus undis

Et Minyas uiso liquerunt flamina Phoebo.

Proxima Bebrycii panduntur litora regni,

100

Pingue solum et duris regio non inuida tauris.

Rex Amycus; regis fatis et numine freti

Non muris cinxere domos, non foedera legum

Vlla colunt placidas aut iura tenentia mentes.

Quales Aetnaeis rabidi Cyclopes in antris

105

Nocte sub hiberna seruant freta, sicubi saeuis

Aduectet ratis acta Notis tibi pabula dira

Et miseras, Polypheme, dapes, sic undique in omnes

Prospiciunt cursantque uias qui corpora regi

Capta trahant. ea Neptuno trux ipse parenti

110

Sacrifici pro rupe iugi media aequora supra

Torquet agens. sin forma uiris praestantior adsit

Tum legere arma iubet sumptisque occurrere contra

Caestibus; haec miseris sors est aequissima leti.

Huc ubi deuectam Neptunus gurgite puppem

115

Sensit et extremum nati prospexit in oras

Et quondam laetos domini certamine campos,

Ingemit ac tales euoluit pectore questus:

"Infelix imas quondam mihi rapta sub undas

Nec potius magno Melie tum mixta Tonanti!

120

Vsque adeone meam quacumque ab origine prolem

Tristia fata manent? sic te olim pergere sensi,

Iuppiter, iniustae quando mihi uirginis armis

Concidit infelix et nunc chaos implet Orion.

Nec tibi nunc uirtus aut det fiducia nostri,

125

Nate, animos opibusque ultra ne crede paternis.

Iamiam aliae uires maioraque sanguine nostro

Vincunt fata Iouis, potior cui cura suorum est.

Atque ideo neque ego hanc tumidis auertere uentis

Temptaui tenuiue ratem nec iam mora morti

130

Hinc erit ulla tuae. reges preme, dure, secundos."

Abstulit inde oculos natumque et tristia linquens

Proelia sanguineo terras pater alluit aestu.

Principio fluuios gentemque et litora ductor

Explorare iubet, paulumque egressus Echion

135

Inuenit obscura gemitus in ualle trahentem

Clam iuuenem et caesi maerentem nomen amici.

Ille uirum ut contra uenientem umbrataque uidit

Tempora Parrhasio patris de more galero

Paciferaeque manu nequiquam insignia uirgae,

140

"Heu fuge" ait "certo, quicumque es, perdite, passu

Dum datur." obstipuit uisu Nonacria proles

Quid ferat admirans. postquam remeare monentem

Ocius et dictis perstantem cernit in isdem,

Abripit et sociis quae sint ea promere cogit.

145

Ille manum tendens "non haec" ait "hospita uobis

Terra, uiri, non hic ullos reuerentia ritus

Pectora; mors habitat saeuaeque hoc litore pugnae.

Iam ueniet diros Amycus qui tollere caestus

Imperet et uasto qui uertice nubila pulset.

150

Talis in aduectos Neptuni credita proles

Aeternum furit, atque aequae uirtutis egentes

Ceu superum segnes ad iniqua altaria tauros

Constituit, tandem ut misero lauet arma cerebro.

Consulite atque fugae medium ne temnite tempus.

155

Namque isti frustra quisquam concurrere monstro

Audeat, et quaenam talem uidisse uoluptas?"

Ductor ad haec "Bebryxne uenis diuersaque regi

Corda gerens (melior uulgi nam saepe uoluntas),

Hostis an externis fato delatus ab oris?

160

Et tua cur Amycus caestu nondum obruit ora?"

"Nomen" ait "praedulce mihi * nomenque secutus

Otreos unanimi. decus ille et laeta suorum

Gloria nec uestros comes aspernandus in actus

Hesionam et Phrygiae peteret cum gaudia nuptae

165

Hic Amycum contra iussus stetit, atque ego palmas

Implicui; sed prima procul uixdum ora leuantis

Fulminea frontem dextra disiectaque fudit

Lumina. me numquam leto dignatus et armis,

Sed lacrimis potius luctuque absumor inerti.

170

Spes tamen, his fando si nuntius exstitit oris

Et Mariandynum patrias penetrauit ad urbes,

Vnde genus fraterque uiro- sed et ille quierit

Oro nec uanis cladem Lycus augeat armis."

Haec ubi non ulla iuuenes formidine moti

175

Accipiunt, dolet et dura sic pergere mente

Terga sequi properosque iubet coniungere gressus.

Litore in extremo spelunca apparuit ingens

Arboribus super et dorso contecta minanti,

Non quae dona die, non quae trahat aetheris ignem,

180

Infelix domus et sonitu fremibunda profundi.

At uarii pro rupe metus: hinc trunca rotatis

Bracchia rapta uiris strictoque immortua caestu

Ossaque taetra situ <et> capitum maestissimus ordo

Per piceas, quibus aduerso sub uulnere nulla

185

Iam facies nec nomen erat; media ipsius arma

Sacra metu magnique aris imposta parentis.

Hospitis hic primum monitus rediere Dymantis

Et pauor et monstri subiit absentis imago

Atque oculos cuncti inter se tenuere silentes

190

Donec sidereo Pollux interritus ore

"Te tamen, hac quicumque es" ait "formidine, faxo

Iam tua silua ferat, modo sint tibi sanguis et artus."

Omnibus idem animus forti decernere pugna

Exoptantque uirum contraque occurrere poscunt.

195

Qualiter ignotis spumantem funditus amnem

<>

Pandit iter, mox omne pecus formidine pulsa

Pone subit iamque et mediis procedit ab undis.

At procul e siluis sese gregibusque ferebat

200

Saeuus in antra gigans, quem nec sua turba tuendo

It taciti secura metus. mortalia nusquam

Signa manent; instar scopuli, qui montibus altis

Summus abit longeque iugo stat solus ab omni.

Deuolat inde furens, nec quo uia curue profecti

205

Nec genus ante rogat, sed tali protonat ira:

"Incipite, o iuuenes. etenim fiducia, credo,

Huc tulit auditas et sponte lacessitis oras;

Sin errore uiae, necdum mens gnara locorum,

Hic mihi lex caestus aduersaque tollere contra

210

Bracchia; sic ingens Asiae plaga quique per Arcton

Dexter et in laeuum pontus iacet haec mea uisit

Hospitia, hoc functi remeant certamine reges.

Neptuni domus, atque egomet Neptunia proles.

Iam pridem caestus resides et frigida raris

215

Dentibus aret humus. quis mecum foedera iunget?

Prima manu cui dona fero? mox omnibus idem

Ibit honos. fuga sub terras, fuga nulla per auras.

Nec lacrimae (ne ferte preces) superiue uocati

Pectora nostra mouent; aliis rex Iuppiter oris.

220

Faxo Bebrycium nequeat transcendere puppis

Vlla fretum et ponto uolitet Symplegas inani."

Talia dicta dabat, cum protinus asper Iason

Et simul Aeacidae simul et Calydonis alumni

Nelidesque Idasque prior, quae maxima, surgunt,

225

Nomina; sed nudo steterat iam pectore Pollux.

Tum pauor et gelidus defixit Castora sanguis.

Nam nec ad Elei pugnam uidet ora parentis

Nec sonat Oebalius caueae fauor aut iuga nota

Taygeti, lauitur patrios ubi uictor ad amnes,

230

Nec pretium sonipes aut sacrae taurus harenae,

Praemia sed manes reclusaque ianua leti.

Illum Amucus nec fronte trucem nec mole tremendum,

Vixdum etiam primae spargentem signa iuuentae,

Ore renidenti lustrans obit et fremit ausum

235

Sanguineosque rotat furiis ardentibus orbes.

Non aliter iam regna poli, iam capta Typhoeus

Astra ferens Bacchum ante acies primamque deorum

Pallada et oppositos doluit sibi uirginis angues.

Sic adeo insequitur rabidoque ita murmure terret:

240

"Quisquis es, infelix celeras puer; haud tibi pulchrae

Manserit hoc ultra frontis decus oraue matri

Nota feres. tune a sociis electus iniquis?

Tune Amyci moriere manu?" nec plura moratus

Ingentes umeros spatiosaque pectoris ossa

245

Protulit horrendosque toris informibus artus.

Deficiunt uisu Minyae, miratur et ipse

Tyndarides; redit Alcidae iam sera cupido

Et uacuos maesto lustrarunt lumine montes.

At satus aequoreo fatur tunc talia rege:

250

"Aspice et haec crudis durata uolumina tauris;

Nec peto sortis opem, sed quos potes indue caestus."

Dixit et urgentis per sera piacula fati

Nescius extremum hoc armis innectere palmas

Dat famulis, dat et inde Lacon. odia aspera surgunt

255

Ignotis prius atque incensa mente feruntur

In medium sanguis Iouis et Neptunia proles.

Hinc illinc dubiis intenta silentia uotis,

Et pater orantes caesorum Tartarus umbras

Nube caua tandem ad meritae spectacula poenae

260

Emittit; summi nigrescunt culmina montis.

Continuo Bebryx, Maleae uelut arce fragosa

Turbo rapax, uix ora uirum, uix tollere passus

Bracchia torrenti praeceps agit undique nimbo

Cursibus inuoluens, totaque immanis harena

265

Insequitur. uigil ille metu cum pectore et armis

Huc alternus et huc, semper ceruice reducta

Semper et in digitis et summi puluere campi,

Proiectusque redit. spumanti qualis in alto

Pliade capta ratis, trepidi quam sola magistri

270

Cura tenet, rapidum uentis certantibus aequor

Intemerata secat, Pollux sic prouidus ictus

Seruat et Oebalia dubium caput eripit arte.

Vt deinde urgentes effudit nutibus iras

Ardoremque uiri, paulatim insurgere fesso

275

Integer et summos manibus deducere caestus.

Ille dies aegros Amyci sudoribus artus

Primus et arenti cunctantem uidit hiatu;

Nec sua defessum noscunt loca nec sua regem

Agmina. respirant ambo paulumque reponunt

280

Bracchia, ceu Lapithas aut Paeonas aequore in ipso

Cum refouet fixaque silet Gradiuus in hasta.

Vix steterant, et iam ecce ruunt inflictaque late

Terga sonant; noua uis iterum, noua corpora surgunt.

Hunc pudor, hunc noto iam spes audentior hoste

285

Instimulant. fumant crebro praecordia pulsu,

Auia responsant gemitu iuga; peruigil ut cum

Artificum nouat Aetna manus et fulmina Cyclops

Prosubigit, pulsis strepitant incudibus urbes.

Emicat hic dextramque parat dextramque minatur

290

Tyndarides; redit huc oculis et pondere Bebryx

Sic ratus, ille autem celeri rapit ora sinistra.

Conclamant socii et subitas dant gaudia uoces.

Illum insperata turbatum fraude furentemque

Oebalides prima refugit dum detonet ira,

295

Territus ipse etiam atque ingentis conscius ausi.

Saeuit inops Amycus nullo discrimine sese

Praecipitans auidusque uiri (respectat ouantes

Quippe procul Minyas); tunc caestu elatus utroque

Irruit. hos inter Pollux subit et trucis ultro

300

Aduolat ora uiri; nec spes effecta, sed ambae

In pectus cecidere manus. hoc saeuior ille

Ecce iterum uacuas agit inconsulta per auras

Bracchia, sentit enim Pollux rationis egentem;

Dat genibus iunctis latus effusumque secutus

305

Haud reuocare gradum patitur turbatque premitque

Ancipitem, crebros et liber congerit ictus

Desuper auerso; sonat omni uulnere uertex

Inclinis ceditque malis. iam tempora manant

Sanguineaeque latent aures, uitalia donec

310

Vincula, qua primo ceruix committitur artu

Soluit dextra grauis. labentem propulit heros

Ac super insistens "Pollux ego missus Amyclis

Et Ioue natus" ait; "nomen mirantibus umbris

Hoc referes: sic et memori noscere sepulchro."

315

Bebrycas extemplo spargit fuga: nullus adempti

Regis amor; montem celeres siluamque capessunt.

Haec sors, haec Amycum tandem manus arcuit ausis

Effera seruantem Ponti loca uimque iuuentae

Continuam et magni sperantem tempora patris.

320

Tenditur ille ingens hominum pauor aruaque late

Occupat, annosi ueluti si decidat olim

Pars Erycis uel totus Athos; qua mole iacentis

Ipse etiam expleri uictor nequit oraque longo

Comminus obtutu mirans tenet. at manus omnis

325

Heroum densis certatim amplexibus urgent

Armaque ferre iuuat fessasque attollere palmas.

"Salue, uera Iouis, uera o Iouis" undique "proles"

Ingeminant; "o magnanimis memoranda palaestris

Taygeta et primi felix labor ille magistri."

330

Dumque ea dicta ferunt, tenues tamen ire cruores

Siderea de fronte uident; nec sanguine Pollux

Territus auerso siccabat uulnera caestu.

Illius excelsum ramis caput oraque Castor

Implicat et uiridi conectit tempora lauro

335

Respiciensque ratem "patriis" ait "has precor oris,

Diua, refer frondes cumque hac freta curre corona."

Dixerat. hinc ualida caedunt armenta bipenni

Perfusique sacro placati gurgitis amne

Graminea sternuntur humo; tunc liba dapesque

340

Frondibus accumulant; exsortia terga Laconi

Praecipiunt pecudum. toto mox tempore mensae

Laetus ouat nunc laude uirum, nunc uatis honoro

Carmine, Victori geminans cratera parenti.

Iamque dies auraeque uocant, rursusque capessunt

345

Aequora, qua rigidos eructat Bosporos amnes.

Illos, Nile, tuis nondum dea gentibus Io

Transierat fluctus, unde haec data nomina ponto.

Tum pius Oeagri claro de sanguine uates

Admonita genetrice refert casusque locorum

350

Inachidosque uias pelagusque emensa iuuencae

Exilia intentisque canit. "uidere priores

Saepe Iouem <in> terras Argiuaque regna Pelasgum

Virginis Iasia blandos descendere ad ignes.

Sentit Iuno dolos curaque accensa iugali

355

Aethere desiluit; dominam Lyrceia tellus

Antraque deprensae tremuerunt conscia culpae.

Tum trepida Inachiae paelex subit ora iuuencae

Sponte dei; plausu fouet hanc et pectora mulcet

Iuno renidenti cohibens suspiria uultu.

360

Mox ita adorta Iouem: "da quam modo ditibus Argis

Campus alit primae referentem cornua Phoebes

Indomitamque bouem, da carae munera nuptae.

Ipsa ego dilectae pecudi iam pascua digna

Praecipuosque legam fontes." qua fraude negaret

365

Aut quos inuentus finxisset Iuppiter astus?

Muneris illa potens custodem protinus Argum

Adiungit; custos Argus placet, inscia somni

Lumina non aliter toto cui uertice, quam si

Lyda nurus sparso telas maculauerit ostro.

370

Argus et in scopulos et monstris horrida lustra

Ignotas iubet ire uias heu multa morantem

Conantemque preces inclusaque pectore uerba.

Vltima tum patriae cedens dedit oscula ripae;

Fleuit Amymone, flerunt Messeides undae,

375

Fleuit et effusis reuocans Hyperia lacertis.

Illa, ubi uel fessi tremerent erroribus artus

Vel rueret summo iam frigidus aethere uesper,

Heu quotiens saxo posuit latus, aut, ubi longa

Aegra siti, quos ore lacus, quae pabula carpsit,

380

Verbere candentes quotiens exhorruit armos!

Quin et ab excelso meditantem uertice saltus

Audentemque mori ualles citus egit in imas

Argus et arbitrio durus seruauit erili,

Cum subito Arcadio sonuit caua fistula ritu

385

Imperiumque patris celerans Cyllenius ales

Aduenit et leni modulatur carmina auena

"Quo"que ait "hinc diuersus abis? en respice cantus."

Haud procul insectans Argum languentia **

Lumina cuncta notat dulcesque sequentia somnos

390

Et celerem mediis in cantibus exigit harpen.

Iamque refecta Ioui paulatim in imagine prisca

Ibat agris Io uictrix Iunonis, et ecce

Cum facibus spirisque et Tartareo ululatu

Tisiphonen uidet, ac primo uestigia uisu

395

Figit et in miserae rursus bouis ora recurrit.

Nec qua ualle memor <nec> quo se uertice sistat

Inachias errore etiam defertur ad undas,

Qualis et a prima quantum mutata iuuenca!

Nec pater aut trepidae temptant accedere nymphae.

400

Ergo iterum siluas, iterum petit inuia retro

Ceu Styga dilectum fugiens caput; inde per urbes

Raptatur Graias atque ardua flumina ripis,

Oblato donec paulum cunctata profundo

Incidit: absistunt fluctus et gnara futuri

405

Dant pauida alta uiam; celsis procul ipsa refulget

Cornibus ac summa palearia sustinet unda.

Ast Erebi uirgo ditem uolat aethere Memphin

Praecipere et Pharia uenientem pellere terra.

Contra Nilus adest et toto gurgite torrens

410

Tisiphonen agit atque imis illidit harenis

Ditis opem ac saeui clamantem numina regni.

Apparent sparsaeque faces disiectaque longe

Verbera et abruptis excussi crinibus hydri.

Nec Iouis interea cessat manus: intonat alto

415

Insurgens caelo genitor curamque fatetur,

Atque ipsa imperium Iuno pauet. haec procul Io

Spectat ab arce <Phari>, iam diuis addita iamque

Aspide cincta comas et ouanti persona sistro.

Bosporon hinc ueteres errantis nomine diuae

420

Vulgauere. iuuet nostros nunc ipsa labores

Immissisque ratem sua per freta prouehat Euris."

Dixerat, et placidi tendebant carbasa uenti.

Postera non cassae Minyis Aurora retexit

Noctis iter; noua cuncta uident Thyneaque iuxta

425

Litora fatidici poenis horrentia Phinei,

Dira deum summo quem uis urgebat in aeuo.

Quippe neque extorrem tantum nec lucis egentem

Insuper Harpyiae Typhonides, ira Tonantis,

Depopulant ipsoque dapes praedantur ab ore.

430

Talia prodigia et tales pro crimine poenas

Perpetitur. spes una seni, quod pellere saeuam

Quondam fata luem dederant Aquilone creatis.

Ergo ubi iam Minyas certamque accedere Phineus

Sentit opem, primas baculo defertur ad undas

435

Vestigatque ratem atque oculos attollit inanes.

Tunc tenuem spirans animam "salue o mihi longum

Exspectata manus nostrisque" ait "agnita uotis.

Nouimus et diuis geniti quibus et uia iussos

Quae ferat ac uestri *rebar sic* tempora cursus

440

Proxima quaeque legens, quantum Vulcania Lemnos

Traxerit, infelix tulerit quae Cyzicus arma.

Sensi et Bebrycio supremam in litore pugnam

Iam propior iamque hoc animum solamine mulcens.

Non ego nunc magno quod cretus Agenore Phineus

445

Aut memorem mea quod uates insedit Apollo

Pectora; praesentis potius miserescite fati.

Nec mihi diuersis erratum casibus orbem

Amissas aut flere domos aut dulcia tempus

Lumina; consuetis serum est ex ordine fatis

450

Ingemere. Harpyiae semper mea pabula seruant,

Fallere quas nusquam misero locus: ilicet omnes

Deueniunt niger intorto ceu turbine nimbus,

Iamque alis procul et sonitu mihi nota Celaeno;

Diripiunt uerruntque dapes foedataque turbant

455

Pocula, saeuit odor surgitque miserrima pugna,

Parque mihi monstrisque fames. spreuere quod omnes

Pollueruntque manu quodque unguibus excidit atris

Has mihi fert in luce moras. nec rumpere fata

Morte licet; trahitur uictu crudelis egestas.

460

Sed uos o seruate precor, praedicta deorum

Si non falsa mihi, uos finem imponite poenis.

Nempe adsunt qui monstra fugent Aquilonia proles,

Non externa mihi; nam rex ego diuitis Hebri

Iunctaque uestra meo quondam Cleopatra cubili."

465

Nomen ad Actaeae Calais Zetesque sororis

Prosiliunt, Zetesque prior "quem cernimus?" inquit.

"Tune ille Odrysiae Phineus rex inclitus orae?

Tu Phoebi comes et nostro dilecte parenti?

O ubi nunc regni generisque ubi gloria? quam te

470

Exedit labor et miseris festina senectus!

Quin age mitte preces, namque est tibi nostra uoluntas

Si non ira deum, uel si placabilis, urget."

Sustulit hic geminas Phineus ad sidera palmas

"Te"que ait, "infesti, quae nunc premis, ira Tonantis,

475

Ante precor, nostrae tandem iam parce senectae;

Sit modus; et fore credo equidem; nam uestra uoluntas

Quid, iuuenes, sine pace deum? nec credite culpam

Saeuitiae scelerumue mihi nunc crimina pendi:

Fata loquax mentemque Iouis quaeque abdita solus

480

Consilia et terris subito uentura parabat

Prodideram miserans hominum genus; hinc mihi tanta

Pestis et offusae media inter dicta tenebrae.

Iam tandem cessere irae, nec casus ab alto,

Ipse uolens nostris sed uos deus appulit oris."

485

Sic ait et, fatis ita iam cedentibus, omnes

Impulit et durae commouit imagine poenae.

Instituere toros mediisque tapetibus ipsum

Accipiunt circumque iacent; simul aequora seruant,

Astra simul, uescique iubent ac mittere curas,

490

Cum subitus misero tremor et pallentia primae

Ora senis fugere manus. nec prodita pestis

Ante, sed in mediis dapibus uidere uolucres.

Fragrat acerbus odor patriique exspirat Auerni

Halitus; unum omnes incessere planctibus, unum

495

Infestare manus; inhiat Cocytia nubes

Luxurians ipsoque ferens fastidia uisu.

Tum sola colluuie atque illisis stramina mensis

Foeda rigant; stridunt alae, praedaque retenta

Saeuit utrimque fames; nec solum horrenda Celaeno

500

Phinea, sed miseras etiam prohibere sorores.

Emicat hic subito seseque Aquilonia proles

Cum clamore leuat; genitor simul impulit alas.

Hoste nouo turbata lues, lapsaeque rapinae

Faucibus, et primum pauidae Phineia tecta

505

Peruolitant, mox alta petunt; stant litore fixi

Haemonidae atque oculis palantia monstra sequuntur.

Sicut, prorupti tonuit cum forte Veseui

Hesperiae letalis apex, uixdum ignea montem

Torsit hiems, iamque eoas cinis induit urbes;

510

Turbine sic rapido populos atque aequora longe

Transabeunt, nullaque datur considere terra.

Iamque et ad Ionii metas atque intima tendunt

Saxa; uocat magni Strophadas nunc incola ponti.

Hic fessae letique metu propioris anhelae

515

Dum trepidant humilique graues timidoque uolatu

Implorant clamore patrem Typhona nefando,

Extulit adsurgens noctem pater imaque summis

Miscuit, et mediis uox exaudita tenebris,

"Iam satis huc pepulisse deas. cur tenditis ultra

520

In famulas saeuire Iouis, quas, fulmina quamquam

Aegidaque ille gerens, magnas sibi legit in iras?

Nunc quoque Agenoreis idem decedere tectis

Imperat; agnoscunt monitus iussaeque recedunt.

Mox tamen et uobis similis fuga, cum premet arcus

525

Letifer. Harpyiae numquam noua pabula quaerent

Donec erunt diuum meritae mortalibus irae."

Haesit uterque polo dubiisque elanguit alis,

Mox abit et sociae uictor petit agmina pubis.

Interea Minyae pulsa lue prima Tonanti

530

Sacra nouant; tum uina toris epulasque reponunt.

Ipse inter medios ceu dulcis imagine somni

Laetus ab oblitae Cereris suspirat honores

Agnoscit Bacchi latices, agnoscit et undam,

Et noua non pauidae mirantur gaudia mensae.

535

Hunc ubi reclinem stratis et pace fruentem

Aspicit ac longae ducentem obliuia poenae

Talibus appellat supplexque ita fatur Iason:

"Vota, senex, perfecta tibi; nunc me quoque curis

Eripe et ad nostros animum conuerte labores.

540

Omnis adhuc sors laeta quidem, nec numine uano

Siqua fides curae superum, tantum aequor adorti

Tendimus: ipsa mihi puppem Iouis optima proles

Instituit, dedit et socios Saturnia reges.

Fidere mens sed nostra nequit, quantumque propinquat

545

Phasis et ille operum summus labor, hoc magis angunt

Proxima, nec uates sat iam mihi Mopsus et Idmon."

Ille ducem nec ferre preces nec dicere passus

Amplius hic demum uittas laurumque capessit

Numina nota ciens. stupet Aesonis inclita proles

550

Phinea ceu numquam poenis nullaque grauatum

Peste Iouis: tam largus honos, tam mira senectae

Maiestas infusa; uigor nouus auxerat artus.

Tum canit "o terras fama uenture per omnes,

Quem sociis ducibusque deis atque arte benigna

555

Pallados ipse ultro Pelias ad sidera tollit,

Demens, dum profugi non sperat uellera Phrixi,

Fata locosque tibi, possum quas reddere grates,

Expediam rerumque uias finemque docebo.

Ipse etiam, qui me prohibet sua pandere terris

560

Saecula, te propter fandi mihi Iuppiter auctor.

Hinc iter ad Ponti caput errantesque per altum

Cyaneas; furor his medio concurrere ponto.

Necdum ullas uidere rates; sua comminus actae

Saxa premunt cautesque suas. cum uincula mundi

565

Ima labant, tremere ecce solum, tremere ipsa repente

Tecta uides; ** illae redeunt, illae aequore certant.

Di tibi progresso propius, di forsitan ipsi

Auxilium mentemque dabunt; ast ipse iuuare

Ausa quibus monitis possim tua? quippe per altum

570

Tenditis unde procul uenti, procul unde uolucres,

Et pater ipse maris pauidas detorquet habenas.

Siqua breuis scopulis fieret mora, si semel orsis

Vlla quies, fuga tunc medio speranda recursu:

Vix repetunt primae celeres confinia terrae

575

Iamque alio clamore ruunt, omnisque tenetur

Pontus et infestis anceps cum montibus errat.

Verum animo redit illa meo sors cognita diuum

(Fabor enim nec spe dubios solabor inani);

Cum mihi Tartareas saeuo clangore uolucres

580

Protulit ira Iouis, uox haec simul excidit auris:

"Ne uanas impende preces finemque malorum

Expete, Agenoride; Pontum penetrauerit una

Cum ratis et rabidi steterint in gurgite montes,

Tum sperare modum poenae ueniamque licebit."

585

Sic deus. aut uobis ergo fera saxa patescunt

Aut mea iam saeuae redeunt ad pabula Dirae.

Verum inter medias dabitur si currere cautes

(Certe digna manus) uacuumque exibis in aequor,

Proxima regna Lyci, remeat qui uictor ab oris

590

Bebryciis. toto non ullus litore Ponti

Mitior. hic lecto comitum de robore siquem

Perculerit uicina lues, ne defice, casus

Praedicti memor, atque animos accinge futuris.

Illic pestiferas subter iuga concaua torquet

595

Alter aquas Acheron uastoque exundat hiatu

Fumeus et saeua sequitur caligine campos.

Linque grauem fluuium et miseris sua fata colonis;

Sic quoque non uno dabitur transcurrere luctu.

Quid tibi nubifera surgentem rupe Carambin,

600

Quid memorem quas Iris aquas aut torqueat Ancon?

Proxima Thermodon hinc iam secat arua: memento,

Inclita Amazonidum magnoque exorta Gradiuo

Gens ibi; femineas nec tu nunc crede cateruas,

Sed qualis, sed quanta uiris insultat Enyo

605

Diuaque Gorgonei gestatrix innuba monstri.

Ne tibi tunc horrenda rapax ad litora puppem

Ventus agat, ludo uolitans cum turma superbo

Puluereis exsultat equis ululataque tellus

Intremit et pugnas mota pater incitat hasta.

610

Non ita sit metuenda tibi, saeuissima quamquam,

Gens Chalybum, duris patiens cui cultus in aruis

Et tonat afflicta semper domus ignea massa.

Inde omnem innumeri reges per litoris oram,

Hospitii quis nulla fides; sed limite recto

615

Puppis et aequali transcurrat carbasus aura.

Sic demum rapidi uenies ad Phasidis amnem.

Castra ibi iam Scythiae fraternaque surgit Erinys.

Ipse truces illic Colchos hostemque iuuabis

Auxiliis. nec plura equidem discrimina cerno.

620

Fors etiam optatam dabitur contingere pellem.

Sed te non animis nec solis uiribus aequum

Credere; saepe acri potior prudentia dextra.

Quam tulerit deus arripe opem. iamque ultima nobis

Promere fata nefas; sileam precor." atque ita facto

625

Fine dedit tacitis iterum responsa tenebris.

Tum subita resides socios formidine Iason

Praecipitat rumpitque moras tempusque timendi.

Ipse uiros gradiens ad primi litoris undam

Prosequitur Phineus. "quaenam tibi praemia" dixit

630

"Quas, decus o Boreae, possim persoluere grates?

Me Pangaea super rursus iuga meque paterna

Stare Tyro dulcesque iterum mihi surgere soles

Nunc reor. exactae (uerumne?) abiere uolucres

Nec metuam, tutaeque dapes? date tangere uultus,

635

Dem sinite amplexus, propiusque accedite dextrae."

Dixerat. abscedunt terris et litora condunt.

Omnibus extemplo saeua sub imagine rupes

Cyaneae propiorque labor. quando affore quaque

Parte putent? stant ora metu nec fessa recedunt

640

Lumina diuersas circum seruantibus undas

Cum procul" auditi sonitus insanaque saxa,

Saxa neque illa uiris, sed praecipitata profundo

Siderei pars uisa poli. dumque ocius instant

Ferre fugam maria ante ratem, maria ipsa repente

645

Deficere aduersosque uident discedere montes,

Omnibus et gelida rapti formidine remi.

Ipse per arma uolans et per iuga summa carinae

Hortatur supplexque manus intendit Iason,

Nomine quemque premens. "ubi nunc promissa superba

650

Ingentesque minae, mecum quibus ista secuti?

Idem Amyci certe uiso timor omnibus antro*

Perculerat; stetimus tamen et deus affuit ausis.

Quin iterum idem aderit, credo, deus." haec ubi fatus

Corripit abiecti remumque locumque Phaleri

655

Et trahit; insequitur flammata pudore iuuentus.

Vnda laborantes praeceps rotat ac fuga ponti

Obuia; miscentur rupes, iamque aequore toto

Cyaneae iuga praecipites infisa remittunt.

Bis fragor infestas cautes aduersaque saxis

660

Saxa dedit, flamma expresso bis fulsit in imbri.

Sicut multifidus ruptis e nubibus horror

Effugit et tenebras nimbosque intermicat ignis

Terrificique ruunt tonitrus elisaque noctem

Lux dirimit (pauor ora uirum, pauor occupat aures):

665

Haud secus impleuit pontum fragor; effluit imber

Spumeus et magno puppem procul aequore uestit.

Aduertere dei defixaque lumina ponto,

Quid scopulis praeclusa ratis, quid dura iuuentus

Expediat; pendet magnis fauor ortus ab ausis.

670

Prima coruscanti signum dedit aegide uirgo

Fulmineam iaculata facem. uixdum ardua cautes

Cesserat, illa uolans tenui per concita saxa

Luce fugit; rediere uiris animique manusque

Vt uidere uiam. "sequor, o quicumque deorum"

675

Aesonides "uel fallis" ait, praecepsque fragores

Per medios ruit et fumo se condidit atro.

Coeperat hinc cedens abductis montibus unda

Ferre ratem pelagoque dies occurrere aperto.

Sed neque permissis iam fundere rector habenis

680

Vela neque eniti remis pote, cum super adsunt

Cyaneae. premit umbra ratem scopulique feruntur

Comminus. hic <Iuno> praecepsque ex aethere Pallas

Insiliunt pariter scopulos: hunc nata coercet,

Hunc coniunx Iouis, ut ualido qui robore tauros

685

Sub iuga et inuito detorquet in ilia cornu.

Inde, uelut mixtis Vulcanius ardor harenis

Verset aquas, sic ima fremunt, fluctuque coacto

Angitur et clausum scopulos super effluit aequor.

Contra omnes ualidis tenui discrimine remis

690

Pergere iter mediosque ratem transferre per ictus.

Saxa sed extremis tamen increpuere corymbis

Parsque (nefas) deprensa iugis; nam cetera caelo

Debita. conclamant Minyae, latera utraque quippe

Dissiluisse putant. fugit ipse nouissimus ictus

695

Tiphys et <e> mediis sequitur freta rapta ruinis;

Nec prius obsessum scopulis respexit ad aequor,

Aut sociis temptata quies, Nigrantia quam iam

Litora longinquique exirent flumina Rhebae.

Tunc fessas posuere manus, tunc arida anheli

700

Pectora, discussa quales formidine Auerni

Alcides Theseusque comes pallentia iungunt

Oscula, uix primis amplexi luminis oris.

Nec uero ipse metus curasque resoluere ductor,

Sed maria aspectans "heu qui datus iste deorum

705

Sorte labor nobis! serum ut ueniamus ad amnem

Phasidis et mites" inquit "dent uellera Colchi,

Vnde per hos iterum montes fuga?" talia fundit

Imperio fixos Iouis aeternumque reuinctos

Nescius. id fati certa nam lege manebat

710

Siqua per hos undis unquam ratis isset apertis.

Tum freta, quae longis fuerant imperuia saeclis,

Ad subitam stupuere ratem, Pontique iacentis

Omne solum regesque patent gentesque repostae.

Non alibi effusis cesserunt longius undis

715

Litora, nec, tantas quamuis Tyrrhenus et Aegon

Voluat aquas, geminis totidem sunt Syrtibus undae.

Nam super huc uastos tellus quoque congerit amnes.

Non septemgemini memorem quas exitus Histri,

Quas Tanais flauusque Tyres Hypanisque Nouasque

720

Addat opes, quantosque sinus Maeotia laxent

Aequora. flumineo sic agmine fregit amari

Vim salis hinc Boreae cedens glaciantibus auris

Pontus et exorta facilis concrescere bruma.

Vtque uel immotos Vrsae rigor inuenit amnes

725

Vel freta uersa uadis, hiemem sic unda per omnem

Aut campo iacet aut tumido riget ardua fluctu,

Atque hac Europam curuis anfractibus urget,

Hac Asiam, Scythicum specie sinuatus in arcum.

Illic umbrosae semper stant aequore nubes

730

Et non certa dies, primo nec sole profundum

Soluitur aut uernis cum lux aequata tenebris,

Sed redit extremo tandem in sua litora Tauro.

Iam Mariandynis aduertit puppis harenis

Atque celer terras regemque exquirit Echion

735

Dicta ferens, lectos (fama est si nominis unquam)

Haemoniae subiisse uiros, det litora fessis.

Approperat Lycus auditis laetatus Achiuis

Ac simul Aesoniden omnemque in regia turbam

Tecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis,

740

Mitis et in mediis effatur talia Grais:

"Haud temere est; fato diuum reor ad mea uectos

Litora uos, odium quibus atque eadem ira furentis

Bebryciae saeuaque pares de gente triumphi.

Certa fides animis, idem quibus incidit hostis.

745

Nos quoque, nos Amycum, tanto procul orbe remoti,

Sensimus, et saeuis frater mihi fusus harenis.

Vltor ego, atque illuc cunctis accensus in armis

Tunc aderam cum uos mediis contenta ferebant

Vela fretis. illum in sanie taboque recenti

750

Vidimus aequoreo similem per litora monstro.

Nec uero praecepta mihi suprema tyranni

Fata queror belloue magis laetarer et armis

Procubuisse meis, quam lege quod occidit ultus

Ipse sua meritoque madent quod sanguine caestus."

755

Excipit Aesonides; "tuus ergo in montibus ignis

Ille? tuas acies medio de gurgite uidi?"

Fatur, et ostentans prolem Iouis "hic tibi Pollux

En" ait, "inuiso soluit cui pectore poenas."

Ille uirum circa mirantia lumina uoluit.

760

Festa dehinc mediis ineunt conuiuia tectis

Communesque uocant superos, quorum eruta nutu

Bebrycia, et uotis pariter praedaque fruuntur.