Valerius Flaccus Argonautica 3

Other sections


Tertia iam gelidas Tithonia soluerat umbras

Exueratque polum; Tiphyn placida alta uocabant.

It tectis Argoa manus, simul urbe profusi

Aenidae caris socium digressibus haerent.

5

Dant Cererem lectumque pecus nec palmite Bacchum

Bithyno Phrygioue satum, sed quem sua noto

Colle per angustae Lesbos freta suggerit Helles.

Ipse agit Aesonidae iunctos ad litora gressus

Cyzicus abscessu lacrimans ...,

10

Quas dabat et picto Clite uariauerat auro,

Tum galeam et patriae telum insuperabile dextrae

Addidit. ipse ducis pateras et Thessala contra

Frena capit manibusque datis iunxere penates.

Tu mihi nunc causas infandaque proelia, Clio,

15

Pande uirum; tibi enim superum data, uirgo, facultas

Nosse animos rerumque uias. cur talia passus

Arma, quid hospitiis iunctas concurrere dextras

Iuppiter? unde tubae nocturnaque mouit Erinys?

Dindyma sanguineis famulum bacchata lacertis

20

Dum uolucri quatit asper equo siluasque fatigat

Cyzicus, ingenti praedae deceptus amore

Adsuetum Phrygias dominam uectare per urbes

Oppressit iaculo redeuntem ad frena leonem.

Et nunc ille iubas captiuaque postibus ora

25

Muneribus primas coniunx Percosia uestes

Imposuit, spolium infelix diuaeque pudendum.

Quae postquam Haemoniam tantae non immemor irae

Aerisono de monte ratem praefixaque regum

Scuta uidet, noua monstra uiro, noua funera uoluit,

30

Vt socias in nocte manus utque impia bella

Conserat et saeuis erroribus implicet urbem.

Nox erat et leni canebant aequora sulco

Et iam prona leues spargebant sidera somnos.

Aura uehit; religant tonsas ueloque Procneson

35

Et te iam medio flauentem, Rhyndace, ponto

Spumosumque legunt fracta Scylaceon ab unda.

Ipse diem longe solisque cubilia Tiphys

Consulit, ipse ratem uento stellisque ministrat.

Atque illum non ante sopor luctamine tanto

40

Lenit agens diuum imperiis; cadit inscia clauo

Dextera demittitque oculos, solataque puppis

Turbine flectit iter portuque refertur amico.

Vt notis allapsa uadis, dant aethere longo

Signa tubae uox et mediis emissa tenebris

45

"Hostis habet portus, soliti rediere Pelasgi."

Rupta quies; deus ancipitem lymphauerat urbem

Mygdoniae Pan iussa ferens saeuissima Matris,

Pan nemorum bellique potens, quem lucis ab horis

Antra tenent, patet ad medias per deuia noctes

50

Saetigerum latus et toruae coma sibila frontis.

Vox omnes super una tubas, qua conus et enses,

Qua trepidis auriga rotis nocturnaque muris

Claustra cadunt; talesque metus non Martia cassis

Eumenidumque comae, non tristis ab aethere Gorgo

55

Sparserit aut tantis aciem raptauerit umbris.

Ludus et ille deo, pauidum praesepibus aufert

Cum pecus et profugi sternunt dumeta iuuenci.

Ilicet ad regem clamor ruit. exsilit altis

Somnia dira toris simulacraque pallida linquens

60

Cyzicus. ecce super foribus Bellona reclusis

Nuda latus passuque mouens orichalca sonoro

Astitit et triplici pulsans fastigia crista

Inde ciere uirum. sequitur per moenia demens

Ille deam et fatis extrema in proelia tendit,

65

Qualis in Alciden et Thesea Rhoecus iniqui

Nube meri geminam Pholoen maioraque cernens

Antra ruit, qualisue redit uenatibus actis

Lustra pater Triuiamque canens umeroque Learchum

Aduehit, at miserae declinant lumina Thebae.

70

Iamque adeo nec porta ducem nec pone moratur

Excubias sortita manus, quae prima furenti

Aduolat; hinc alii subeunt, ut proxima quaeque

Intremuit domus et motus accepit inanes.

At Minyas anceps fixit pauor; aegra uirorum

75

Corda labant, nec quae regio aut discrimina cernunt,

Cur galeae clipeique micent, num peruigil armis

<>

Donec et hasta uolans immani turbine transtris

Insonuit monuitque ratem rapere obuia caeca

80

Arma manu. princeps galeam constringit Iason

Vociferans "primam hanc nati, pater, accipe pugnam

Vosque, uiri, optatos huc affore credite Colchos."

Bistonas in medios ceu Martius exsilit astris

Currus, ubi ingentes animae clamorque tubaeque

85

Sanguineae iuuere deum, non segnius ille

Occupat arua furens; sequitur uis omnis Achiuum.

Agglomerant latera et densis thoracibus horrens

Stat manus, aegisono quam nec fera pectore uirgo

Dispulerit nec dextra Iouis Terrorque Pauorque,

90

Martis equi. sic contextis umbonibus urgent

Caeruleo ueluti cum Iuppiter agmine nubem

Constituit; certant Zephyri frustaque rigentem

Pulsat utrimque Notus; pendent mortalia longo

Corda metu, quibus illa fretis, quibus incidat aruis.

95

Hinc manus infelix clamore impellere magno

Saxa facesque atras et tortae pondera fundae;

Fert sonitus immota phalanx irasque retentant

Congeries dum prima fluat. stellantia Mopsus

Tegmina et ingentem Corythi notat Eurytus umbram.

100

Restitit ille gradu seseque a lumine ferri

Sustinuit praeceps, subitum ceu pastor ad amnem

Spumantem nimbis fluctuque arbusta ruentem.

At Tydeus "en intentis quem uiribus" inquit

"Opperiar manibusque dari quem comminus optem;

105

Quo steteris moriere loco." subit ilia cuspis

Olenii; dedit ille sonum compressaque mandens

Aequora purpuream singultibus expulit hastam.

Ac uelut in medio rupes latet horrida ponto,

Quam super ignari numquam rexere magistri

110

Praecipites impune rates, sic agmine caeco

Incurrit strictis manus ensibus. occubat Iron

Et Cotys et Pyrno melior genitore Bienor.

At magis interea diuerso turbida motu

Vrbs agitur. Genyso coniunx amouerat arma:

115

Ast illi subitus uentis uiuoque reluxit

Torre focus; telis gaudes, miserande, repertis.

Linquit et undantes mensas infectaque pernox

Sacra Medon; chlamys imbelli circumuenit ostro

Torta manum, strictoque uias praefulgurat ense.

120

Talis in arma ruit, nec uina dapesque remota

Statque loco torus inque omen mansere ministri.

Inde uagi nec tela modis nec casibus isdem

Conseruere manu et longe iacuere perempti.

Ecce grauem nodis pinguique bitumine quassans

125

Lampada turbata Phlegyas decurrit ab urbe.

Ille leues de more manus aciemque Pelasgum

Per noctem remeasse ratus pulsumque requirens

Saepe sibi uano Thamyrum clamore petebat

Arduus et late fumanti nube coruscus:

130

Quantus ubi immenso prospexit ab aethere Typhon

Igne simul uentisque rubens, quem Iuppiter alte

Crine tenet; trepidant diro sub lumine puppes.

Tollitur hinc totusque ruit Tirynthius acri

Pectore, certa regens aduersa spicula flamma;

135

Per piceos accensa globos et pectus harundo

Per medium contenta fugit; ruit ille comanti

Ore facem supra maiorque apparuit ignis.

Ambrosium Peleus, ingentem Ancaeus Echeclum

Sternit et elatae propius succedere dextrae

140

Telecoonta sinit *delicataque* ora securi

Disiecit ceruice tenus; simul aspera uictor

Cingula sublustri uibrantia detrahit umbra.

"Has, precor, exuuias <et> opima cadauera" Nestor

"Linquite" ait; "ferro potius mihi dextera, ferro

145

Nauet opus," prensumque manu detruncat Amastrum

Diuersasque simul socios inuadere turmas

Admonuit. pergunt rupta testudine fusi

Qua tenebrae campique ferunt. grauis inuenit Ochum

Phlias et trepido Pollux impingitur Hebro.

150

Ipse super uultus taboque natantia terga

Dux campi Martisque potens, ut caeca, profundo

Currit hiems, Zelyn et Bronten Abrarinque relinquit

Semineces: Glaucum sequitur Glaucumque ruentem

Occupat et iugulo uulnus molitur aperto.

155

Ille manu contra telum tenet ultima frustra

Verba ciens, fixamque uidet decrescere cornum.

Hinc Halyn, hinc rigido transcurrens demetit ense

Protin et insignem cithara cantuque fluenti

Dorcea, qui dulci festis adsistere mensis

160

Pectine Bistoniae magnum post ausus alumnum.

Nec pharetram aut acres ultra Tirynthius arcus

Exercet, socia sed disicit agmina claua.

Ac ueluti magna iuuenum cum densa securi

Silua labat cuneisque gemit graue robur adactis

165

Iamque abies piceaeque ruunt, sic dura sub ictu

Ossa uirum malaeque sonant sparsusque cerebro

Albet ager. leuis ante pedes subsederat *Hidmon*;

Occupat os barbamque uiri clauamque superne

Irrotat, "occumbes" et "nunc" ait "Herculis armis

170

Donum ingens semperque tuis mirabile fatis."

Horruit ille cadens nomenque agnouit amicum

Primus et ignaris dirum scelus attulit umbris.

Nec tibi Thessalicos tunc profuit, Ornyte, reges

Hospitiis aut mente moras fouisse benigna

175

Et laribus sacrasse diem; procul aduenit Idmon

Oblatumque ferit, galeam cristasque rubentes,

Heu tua dona, gerens. quem te qualemque uidebit

Attonitus, Crenaee, parens! en frigidus orbes

Purpureos iam somnus obit, iam candor et anni

180

Deficiunt uitaque fugit decus omne soluta.

Desere nunc nemus et nympharum durus amores!

At diuersa Sagen turbantem fallere neruo

Tum primum puer ausus Hylas (spes maxima bellis

Pulcher Hylas, si fata sinant, si prospera Iuno),

185

Prostrauitque uirum celeri per pectora telo.

Accessere, nefas, tenebris fallacibus acti

Tyndaridae in sese; Castor prius ibat in ictus

Nescius, ast illos noua lux subitusque diremit

Frontis apex. tum Castor Ityn, qua caerulus ambit

190

Balteus et gemini committunt ora dracones,

Frater Hagen Thapsumque securigerumque Nealcen

Transigit et Canthi pallentem uulnere Cydrum.

Torserat hic totis conisus uiribus hastam

Venatori Erymo, breuis hanc sed fata ferentem

195

Prodidit et piceo comitem miserata refulsit

Luna polo; cessere iubae raptumque per auras

Vulnus et extrema sonuit cita casside cuspis.

Nisaeum Telamon et Ophelten uana sonantem

Per clipei cedentis opus cratemque trilicem,

200

Qua stomachi secreta, ferit laetusque profatur

"Di, precor, hunc regem aut aeque delegerit alta

Fors mihi gente satum, magnusque et flebilis urbi

Conciderit." super addit Aren fratremque Melanthum

Phoceaque Oleniden, Lelegum qui pulsus ab oris

205

Regis amicitiam et famuli propioris honores

(Qua patiens non arte?) tulit. nox alta cadentum

Ingentes *donec* sonitus augetque ruinas.

Vt magis Inarime, magis ut mugitor anhelat

Vesbius, attonitas acer cum suscitat urbes

210

Sic pugnae crebrescit opus; neque enim ignea cedunt

Astra loco, lentis haeret nox conscia bigis.

Perge age Tartareae mecum simul omnia noctis,

Musa, sequi. trepidam Phaethon afflauit ab alto

Tisiphonen grauiorque locos iam luce propinqua

215

Vmbra premit; non signa uirum, non funera cernunt

Et rabie magis ora calent. uos prodite, diuae,

Eumenidum noctisque globos uatique patescat

Armorum fragor et tepidi singultibus agri

Labentum atque acti Minyis per Litora manes.

220

Cyzicus hic aciem uanis discursibus implet

Fata trahens: iam pulsa sibi cessisse Pelasgum

Agmina, iam passim uacuos disiecta per agros

Credit ouans; tales actus, ea gaudia fingit

Ira deum: fundo ueluti cum Coeus in imo

225

Vincla Iouis fractoque trahens adamante catenas

Saturnum Tityumque uocat spemque aetheris amens

Concipit, ast illum fluuiis et nocte remensa

Eumenidum canis et sparsae iuba reppulit Hydrae.

Saeuit acerba fremens tardumque a moenibus agmen

230

Increpitat "nunquamne dolor uirtusue subibit

Nil ausas sine rege manus? at barbara buxus

Si uocet et motis ululantia Dindyma sacris,

Tunc ensis placeatque furor, modo tela sacerdos

Porrigat et iussa sanguis exuberet ulna."

235

Talibus insultans iamdudum numine diuae

Deficit, infracti languescunt frigore cursus,

Corda pauent, audit fremitus irasque leonum

Cornuaque et motas uidet inter nubila turres.

Tunc grauis et certo tendens stridore per umbram

240

Aesonii uenit hasta ducis latumque sub imo

Pectore rumpit iter. quam nunc incognita uellet

Lustra sibi nullosque datos uenatibus annos!

Talia magnanimi diuerso turbine fundunt

Tela uiri sonitusque pedum suspectaque motu

245

Explorant; prensant socios uocemque reposcunt.

Quod si tanta lues seros durasset in ortus,

Exstinctum genus et solas per moenia matres

Vidisset stratamque dies in litore gentem.

Tum pater omnipotens, tempus iam rege perempto

250

Flectere fata ratus miserasque abrumpere pugnas,

Supremam celerauit opem nutuque sereno

Intonuit, quem Nocte satae, quem turbidus horret

Armipotens; tunc porta trucis coit infera belli.

Continuo dant terga metu uersique per agros

255

Diffugiunt, quae sola salus; nec terga ruentum

Mens Minyis conuersa sequi; stetit anxia uirtus.

Ecce *leui* primo iam spargere lumine portus

Orta dies notaeque, nefas, albescere turres

"Di maris" attonito conclamat ab agmine Tiphus,

260

"Vt mea fatali damnastis pectora somno!

Heu socii quantis complerunt litora monstris!"

Illi autem neque adhuc gemitus neque conscia facti

Ora leuant; tenet exsangues rigor horridus artus,

Ceu pauet ad crines et tristia Pentheos ora

265

Thyias, ubi impulsae iam se deus agmine matris

Abstulit et caesi uanescunt cornua tauri.

Nec minus effusi grandaeuum ad Litora uulgus

Vt socias uidere manus dare uersa retrorsus

Terga metu. dextram tendens proclamat Iason

270

"Quos fugitis? uellem hac equidem me strage meosque

Procubuisse magis. deus haec, deus asper utrisque

Implicuit. sumus en Minyae, <sumus> hospita turba."

Cur etiam flammas miserosque moramur honores?

Tum super exsangues confertae caedis aceruos

275

Praecipiti plangore ruunt; agnoscit in alta

Strage uirum sua texta parens, sua munera coniunx.

It gemitus toto sinuosa per aequora caelo.

Pars tenues flatus et adhuc stridentia prensant

Vulnera, pars sera componunt lumina dextra.

280

At uero in mediis exsangui rege reperto

Aggeribus, tristi sileant ceu cetera planctu,

Sic famulum matrumque dolor, sic omnis ad unum

Versa manus. circa lacrimis ac mentibus aegri

Stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus

285

Aesoniae sortemque ducis solantur acerbam.

Ille ubi concretos pingui iam sanguine crines

Pallentesque genas infractaque pectore caro

Tela neque hesternos agnouit in hospite uultus,

Ingemit atque artus fatur complexus amicos

290

"Te tamen ignarum tanti, miserande, furoris

Nox habet et nullo testantem foedera questu;

At mihi luctificum uenit iubar. heu quibus adsum

Colloquiis, cui me hospitio fortuna reuexit!

Exstinguine mea (fatis id defuit unum)

295

Speraui te posse manu, talisue reliqui

Has ego, amice, domos? quod si iam bella manebant

Et placitum hoc superis, nonne haec mea iustius essent

Funera, meque tuus <melius> nunc plangeret error,

Nec Clarii nunc antra dei quercusque Tonantis

300

Arguerem? talesne acies, talesne triumphos

Sorte dabant? tantumque nefas mens conscia uatum

Conticuit, patriae exitium crudele senectae

Et tot acerba canens? heu diuis uisa sinistris

Regna mihi! quinam reditus? quae me hospita tellus

305

Accipiet? quae non primis prohibebit harenis?

Inuidere dei ne Phasidis arua remoti

Et Scythicas populatus opes haec rursus adirem

Litora neue tuos irem tunc ultor in hostes.

Fas tamen est conferre genas, fas iungere tecum

310

Pectora et exsangues miscere amplexibus artus.

Vos age funereas ad litora uoluite siluas

Et socios lustrate rogos; date debita caesis

Munera, quae nostro misisset Cyzicus igni."

Parte alia Clite laceras super ora mariti

315

Fusa comas misera in planctus uocat agmina matrum

Fatur et haec: "primis coniunx ereptus in annis

Cuncta trahis; necdum suboles nec gaudia de te

Vlla mihi, quis maesta tuos nunc, optime, casus

Perpeterer tenui luctum solamine fallens.

320

Mygdonis arma patrem funestaque proelia nuper

Natales rapuere domos, Triuiaeque potentis

Occidit arcana genetrix absumpta sagitta:

Tu, mihi qui coniunx pariter fraterque parensque

Solus et a prima fueras spes una iuuenta,

325

Deseris heu totamque deus simul impulit urbem.

Ast ego non media te saltem, Cyzice, uidi

Tendentem mihi morte manus aut ulla monentis

Verba tuli; quin te thalamis modo questa morari

Heu talem tantique metus secura recepi."

330

Illam uix gemino maerens cum Castore Pollux

Erigit haerentem compressaque colla trahentem.

Interea innumeras nudatis montibus urgent

Certatim decorantque pyras et corpora maesti

Summa locant; uadit sonipes ceruice remissa

335

Venatrix nec turba canum pecudesque morantur

Funereae, quae cuique manus, quae cura suorum,

Quae fortuna fuit. medio rex aggere longe

Eminet; hunc crebris quatiens singultibus ora

Alleuat Aesonides celsoque reponit in ostro.

340

Dat pictas auro atque ardentes murice uestes

Quas rapuit telis festina uocantibus Austris

Hypsipyle; galeam dilectaque cingula regi

Inicit. ille suam uultus conuersus ad urbem

Sceptra manu ueterum retinet gestamen auorum.

345

Nam quia nec proles alius nec denique sanguis,

Ipse decus regnique refert insigne parenti.

Inde ter armatos Minyis referentibus orbes

Concussi tremuere rogi, ter inhorruit aether

Luctificum clangente tuba; iecere supremo

350

Tum clamore faces; regum labor omnis in auras

Soluitur et celsis collucent aequora flammis.

Scilicet haec illo iuuenem populosque manebant

Tempore, Peliacis caderet cum montibus arbor.

Hoc uolucrumque minae praesagaque fulmina longo

355

Acta mari tulerant. sed quis non prima refellat

Monstra deum longosque sibi non auguret annos?

Iamque solutus honos cineri, iam passibus aegris

Dilapsae cum prole nurus, tandemque quiescunt

Dissona peruigili planctu uada, qualiter Arctos

360

Ad patrias auibus medio iam uere reuectis

Memphis et aprici statio silet annua Nili.

At non inde dies nec quae magis aspera curis

Nox Minyas tanta caesorum ab imagine soluit.

Bis Zephyri iam uela uocant; fiducia maestis

365

Nulla uiris, aegro adsidue mens carpitur aestu,

Necdum omnes lacrimas atque omnia reddita caesis

Iusta putant; patria ex oculis acerque laborum

Pulsus amor segnique iuuat frigescere luctu.

Ipse etiam Aesonides, quamquam tristissima rerum

370

Castiganda duci uultuque premenda sereno,

Dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem.

Tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum

"Quaenam" ait "ista lues, aut quae sententia diuum?

Decretusne uenit fato pauor, an sibi nectunt

375

Corda moras? cur immemores famaeque larisque

Angimur, aut pariet quemnam haec ignauia finem?"

"Dicam" ait "ac penitus causas labemque docebo"

Mopsus, et astra tuens "non si mortalia membra

Sortitusque breues et parui tempora fati

380

Perpetimur, socius superi quondam ignis Olympi,

Fas ideo miscere neces ferroque morantes

Exigere hinc animas redituraque semina caelo.

Quippe nec in uentos nec in ultima soluimur ossa;

Ira manet duratque dolor. cum deinde tremendi

385

Ad solium uenere Iouis questuque nefandam

Edocuere necem, patet ollis ianua leti

Atque iterum remeare licet; comes una sororum

Additur et pariter terras atque aequora lustrant.

Quisque suos sontes inimicaque pectora poenis

390

Implicat et uaria meritos formidine pulsant.

At quibus inuito maduerunt sanguine dextrae,

Si fors saeua tulit miseros, sed proxima culpa,

Hos uariis mens ipsa modis agit et sua carpunt

Facta uiros: resides et iam nil amplius ausi

395

In lacrimas humilesque metus aegramque fatiscunt

Segnitiem; quos ecce uides. sed nostra requiret

Cura uiam. memori iam pridem *cognita uate*

Est procul ad Stygiae deuexa silentia noctis

Cimmerium domus et superis incognita tellus

400

Caeruleo tenebrosa situ, quo flammea numquam

Sol iuga sidereos nec mittit Iuppiter annos.

Stant tacitae frondes immotaque silua comanti

Horret querna iugo; specus umbrarumque meatus

Subter et Oceani praeceps fragor aruaque nigro

405

Vasta metu et subitae post longa silentia uoces.

Ensifer hic atraque sedens in ueste Celaeneus

Insontes errore luit culpamque remittens

Carmina turbatos uoluit placantia manes.

Ille mihi quae danda forent lustramina caesis

410

Prodidit, ille uolens Erebum tenebrasque retexit.

Ergo ubi puniceas oriens accenderit undas

Tu socios adhibe sacris armentaque magnis

Bina deis; me iam coetus accedere uestros

Haud fas interea, donec lustralia pernox

415

Vota fero. mouet en gelidos Latonia currus;

Flecte gradum, placitis sileant age litora coeptis."

Iamque sopor mediis tellurem presserat horis

Et circum tacito uolitabant somnia mundo,

Cum uigil arcani speculatus tempora sacri

420

Ampycides petit aduersis Aesepia siluis

Flumina et aequoreas pariter decurrit ad undas.

Hic sale purpureo uiuaque nitentia lympha

Membra nouat seque horrificis accommodat actis.

Tempora tum uittis et supplice castus oliua

425

Implicat et stricto designat litora ferro;

Circum humiles aras ignotaque nomina diuum

Instituit siluaque super contristat opaca:

Vtque metum numenque loco sacramque quietem

Addidit, ardenti nitidum iubar euocat alto.

430

Atque Argoa manus uariis insignis in armis

Ibat agens lectas aurata fronte bidentes.

Delius hic longe candenti ueste sacerdos

Occurrit ramoque uocat, iamque ipse recenti

Stat tumulo placida transmittens agmina lauro.

435

Ducit et ad fluuios ac uincula soluere monstrat

Prima pedum glaucasque comis praetexere frondes

Imperat, hinc alte Phoebi surgentis ad orbem

Ferre manus totisque simul procumbere campis.

Tunc piceae mactantur oues, prosectaque partim

440

Pectora per medios, partim gerit obuius Idmon.

Ter tacitos egere gradus, ter tristia tangens

Arma simul uestesque uirum lustramina ponto

Pone iacit; rapidis adolentur cetera flammis.

Quin etiam truncas nemorum effigiesque uirorum

445

Rite locat quercus simulataque subligat arma.

Huc Stygias transire minas iramque seueri

Agminis, his orat uigiles incumbere curas

Atque ita lustrifico cantu uocat: "ite, perempti,

Ac memores abolete animos; sint otia uobis,

450

Sit Stygiae iam sedis amor; procul agmine nostro

Et procul este mari cunctisque absistite bellis.

Vos ego nec Graias unquam contendere ad urbes

Nec triuiis ululare uelim, pecorique satisque

Nullae ideo pestes nec luctifer ingruat annus,

455

Nec populi nostriue luant ea facta minores."

Dixerat, et summas frondentibus intulit aris

Libauitque dapes, placidi quas protinus angues,

Vmbrarum famuli, linguis rapuere coruscis.

Continuo puppem petere et considere transtris

460

Imperat Ampycides nec uisum uertere terrae;

Exciderint quae gesta manu, quae debita fatis.

Illi alacres pars arma locant, pars ardua **

Insternunt tabulata toris, oriturque trementum

Remorum sonus et laetae concordia uocis.

465

Iuppiter urgentem ceu summa Ceraunia nubem

Cum pepulit mouitque iugis, fulsere repente

Et nemora et scopuli nitidusque reducitur aether,

Sic animi rediere uiris, iamque ipse magister

Nutat ab arce ratis remisque obsistere tendit.

470

Instaurant primi certamina liber amictu

Eurytus et dictis Talai non territus Idas;

Inde alii increpitant atque aequora pectore tollunt.

Par gemitu pulsuque labor uersumque uicissim

Mittitur in puppem remo mare. laetus et ipse

475

Alcides "quisnam hos uocat in certamina fluctus?"

Dixit et intortis adsurgens arduus undis

Percussit subito deceptum fragmine pectus

Atque in terga ruens Talaum fortemque Eriboten

Et longe tantae securum Amphiona molis

480

Obruit inque tuo posuit caput, Iphite, transtro.

Iam summas caeli Phoebus candentior arces

Vicerat et longas medius reuocauerat umbras;

Tardior hinc cessante uiro quae proxima Tiphys

Litora quosque dabat densa trabe Mysia montes

485

Aduehitur. petit excelsas Tirynthius ornos;

Haeret Hylas lateri passusque moratur iniquos.

Illum ubi Iuno poli summo de uertice puppem

Deseruisse uidet, tempus rata diua nocendi

Pallada consortem curis cursusque regentem,

490

Nequa inde inceptis fieret mora, fallere prima

Molitur caroque dolis auertere fratri.

Tum sic alloquitur: "procerum ui pulsus iniqua

Germanique manu (repetis quo crimine) Perses

Barbaricas iam mouit opes Hyrcanaque signa.

495

Aeetes contra thalamis et uirgine pacta

Conciliat reges Scythicos, primusque coacta

Aduehit Albana Styrus gener agmina porta.

Bellum ingens, atque ipse citis Gradiuus habenis

Fundit equos. uiden Arctoo de cardine quanta

500

Tollat se nubes atque aequore pendeat atro?

Corripe prima uias; finem cum Phasidis alti

Transierit Perses aciemque admouerit urbi,

Coepta refer paulumque moras et foedera necte

Consiliis atque arte tua. sponde affore reges

505

Dis genitos, quis arma uolens, quis agmina iungat."

At uirgo, quamquam insidias aestusque nouercae

Sentiat et blandos quaerentem fingere uultus,

Obsequitur tamen et iussas petit ocius oras.

Ingemuit Iuno tandemque silentia rumpit.

510

"En labor, en odiis caput insuperabile nostris!

Quam Nemeen tot fessa minis, quae *belua* Lernae

Experiar? Phrygiis ultro concurrere monstris

Nempe uirum et pulso reserantem Pergama ponto

Vidimus. en ego nunc regum soror, et mihi gentis

515

Vllus honos? iam tum indecores iussaeque dolorum

Primitiae et tenero superati protinus angues.

Debueram nullos iuueni iam quaerere casus

Victa nec <ad> tales forsan descendere pugnas.

Verum animis insiste tuis actumque ***

520

Tende, pudor; mox et Furias Ditemque mouebo."

Haec ait et pariter laeui iuga pinea montis

Respicit ac pulchro uenantes agmine nymphas,

Vndarum nemorumque decus. leuis omnibus arcus

Et manicae uirides et stricta myrtus habena,

525

Summo palla genu, tenui uagus innatat aura

Crinis ad obscurae decurrens cingula mammae.

Ipsa citatarum tellus pede plausa sororum

Personat et teneris summittit gramina plantis.

E quibus Herculeo Dryope percussa fragore

530

Cum fugerent iam tela ferae processerat ultra

Turbatum uisura nemus, fontemque petebat

Rursus et attonitos referebat ab Hercule uultus.

Hanc delapsa polo piceaeque acclinis opacae

Iuno uocat prensaque manu sic blanda profatur:

535

"Quem tibi coniugio tot dedignata dicaui,

Nympha, procos, en Haemonia puer appulit alno,

Carus Hylas, saltusque tuos montesque pererrat.

Vidistis roseis haec per loca Bacchus habenis

Cum domitas acies et eoi fercula regni

540

Duceret, ac rursus thiasos et sacra mouentem.

Hunc tibi uel posito uenantem pectine Phoebum

Crede dari. quae spes nymphis aufertur Achaeis!

Praereptum quanto proles Boebeia questu

Audiet et flaui quam tristis nata Lycormae!"

545

Sic ait et celerem frondosa per auia ceruum

Suscitat ac iuueni sublimem cornibus offert.

Ille animos tardusque fugae longumque resistens

Sollicitat suadetque pari contendere cursu.

Credit Hylas praedaeque ferox ardore propinquae

550

Insequitur; simul Alcides hortatibus urget

Prospiciens: iamque ex oculis aufertur uterque,

Cum puerum instantem quadripes fessaque minantem

Tela manu procul ad nitidi spiracula fontis

Ducit et intactas leuis ipse superfugit undas.

555

Hoc pueri spes lusa modo est, nec tendere certat

Amplius; utque artus et concita pectora sudor

Diluerat, gratos auidus procumbit ad amnes.

Stagna uaga sic luce micant ubi Cynthia caelo

Prospicit aut medii transit rota candida Phoebi,

560

Tale iubar diffundit aquis: nil umbra comaeque

Turbauitque sonus surgentis ad oscula nymphae.

Illa auidas iniecta manus heu sera cientem

Auxilia et magni referentem nomen amici

Detrahit; adiutae prono iam pondere uires.

565

Iam pater umbrosis Tirynthius arcibus ornum

Depulerat magnoque iugis stridore reuulsam

Terga super fului porrexerat horrida monstri

Litora curua petens; alio nam calle reuersum

Credit Hylan captaque dapes auxisse ferina.

570

Sed neque apud socios structasque in litore mensas

Vnanimum uidet aeger Hylan nec longius acrem

Intendens aciem. uarios hinc excitat aestus

Nube mali percussus amor, quibus haeserit oris,

Quis tales impune moras casusue laborue

575

Attulerit. densam interea descendere noctem

Iam maiore metu; tum uero et pallor et amens

Cum piceo sudore rigor. ceu pectora nautis

Congelat hiberni uultus Iouis agricolisue

Cum coit umbra minax, comitis sic afficit error

580

Alciden saeuaeque monet meminisse nouercae.

Continuo, uolucri ceu pectora tactus asilo

Emicuit Calabris taurus per confraga saeptis

Obuia quaeque ruens, tali se concitat ardens

In iuga senta fuga. pauet omnis conscia late

585

Silua, pauent montes, luctu succensus acerbo

Quid struat Alcides tantaque quid apparet ira.

Ille, uelut refugi quem contigit improba Mauri

Lancea sanguineus uasto leo murmure fertur

Frangit et absentem uacuis sub dentibus hostem,

590

Sic furiis accensa gerens Tirynthius ora

Fertur et intento decurrit montibus arcu.

Heu miserae quibus ille feris, quibus incidit usquam

Immeritis per lustra uiris! uolat ordine nullo

Cuncta petens: nunc ad ripas deiectaque saxis

595

Flumina, nunc motas nemorum procurrit ad umbras.

Rursus Hylan et rursus Hylan per longa reclamat

Auia; responsant siluae et uaga certat imago.

At sociis immota fides Austrisque secundis

Certa: morae est nec paruus Hylas, quamquam omnibus aeque

600

Grata rudimenta; Herculeo sub nomine pendent.

Illum omnes lacrimis maestisque reposcere uotis

Incertique metu nunc longas litore uoces

Spargere, nunc seris ostendere noctibus ignes.

Ipse uel excelsi cum densa silentia montis

605

Strata uel oblatis ductor uidet aequora uentis

Stat lacrimans magnoque uiri cunctatur amore.

Illius incessus habilemque ad terga pharetram,

Illum inter proceres maestaeque silentia mensae

Quaerit inops quondam ingenti comprensa trahentem

610

Vina manu et durae referentem monstra nouercae.

Nec minus interea crudelis Iapyga Iuno

Adsidue mouet et primis cum solibus offert.

Iamque morae impatiens cunctantes increpat ausus

Tiphys et oblato monet otia rumpere cursu.

615

Ergo animum flexus dictis instantis Iason

Concedit sociosque simul sic fatur ad omnes:

"O utinam, Scythicis struerem cum funera terris,

Vox mihi mentitas tulerit Parnasia sortes

Agmine de tanto socium qui maximus armis

620

Afforet, hunc Iouis imperiis fatoque teneri

Ante procellosum scopulis errantibus aequor.

Necdum fama uiri nec certior exstitit auctor.

Verum agite et, dubiis uariant quia pectora curis,

Consulite et, motis seu uos uia flatibus urget,

625

Pergite et inceptos mecum reuocate labores;

Seu plures <stat> ferre moras rursusque propinquis

Quaesiuisse iugis, pretium haud leue temporis acti."

Dixerat; at studiis iamdudum freta iuuentus

Orat inire uias: unum tanto afore coetu,

630

Nec minus in sese generis dextrasque potentes

Esse ferunt. tali mentem pars maxima flatu

Erigit et uana gliscunt praecordia lingua:

Saltibus ut mediis tum demum laeta reducit

Cerua gregem, tum gestit aper reboatque superbis

635

Comminus ursa lupis, cum sese Martia tigris

Abstulit aut curuo tacitus leo condidit antro.

At pius ingenti Telamon iam fluctuat ira

Cum fremitu, saeuisque serens fera iurgia dictis

Insequitur magnoque implorat numina questu.

640

Idem orans prensatque uiros demissaque supplex

Haeret ad ora ducis, nil se super Hercule fari,

Sed socio quocumque, gemens; namque aspera fama

Iam loca iamque feras per barbara litora gentes

Non alium contra Alciden, non pectora tanta

645

Posse dari. rursum instimulat ducitque fauentes

Magnanimus Calydone satus, potioribus ille

Deteriora fouens semperque inuersa tueri

Durus et haud ullis unquam superabilis aequis

Rectorumue memor. "non Herculis" inquit "adempti

650

Sed tuus in seros haec nostra silentia questus

Traxit honor, dum iura dares, dum tempora fandi.

Septimus hic celsis descendit montibus Auster

Iamque ratem Scythicis forsan statuisset in oris;

Nos patriae immemores, maneant ceu nulla reuectos

655

Gaudia, sed duro saeuae sub rege Mycenae,

Ad medium cunctamur iter. si finibus ullis

Has tolerare moras et inania tempora possem,

Regna hodie et dulcem sceptris Calydona tenerem

Laetus opum pacisque meae, tutusque manerem

660

Quis genitor materque locis. quid deside terra

Haeremus? uacuos cur lassant aequora uisus?

Tu comitem Alciden ad Phasidis amplius arua

Affore, tu socias ultra tibi rere pharetras?

Non ea fax odiis oblitaue numine fesso

665

Iuno sui. noua Tartareo fors semine monstra

Atque iterum Inachiis iam nuntius urget ab Argis.

Non datur haec magni proles Iouis; at tibi Pollux

Stirpe pares Castorque manent, at cetera diuum

Progenies, nec parua mihi fiducia gentis.

670

En egomet quocumque uoces sequar, agmina ferro

Plura metam; tibi dicta manus, <tibi> quicquid in ipso

Sanguine erit, iamque hinc operum quae maxima posco.

Scilicet in solis profugi stetit Herculis armis

Nostra salus. nempe ora aeque mortalia cuncti

675

Ecce gerunt; ibant aequo nempe ordine remi.

Ille uel insano iamdudum turbidus aestu

Vel parta iam laude tumens consortia famae

Despicit ac nostris ferri comes abnuit actis.

Vos, quibus et uirtus et spes in limine primo,

680

Tendite, dum rerum patiens calor et rude membris

Robur inest; neque enim solis dare funera Colchis

Sit satis et tota pelagus lustrasse iuuenta.

Spes mihi quae tali potuit longissima casu

Esse fuit: quiscumque uirum perquirere siluis

685

Egit amor; loca uociferans non ulla reliqui.

Nunc quoque, dum uario nutat sententia motu,

Cernere deuexis redeuntem montibus opto.

Sat lacrimis comitique datum, quem sortibus aeui

Crede uel in mediae raptum tibi sanguine pugnae."

690

Talibus Oenides urget; simul incita dictis

Heroum manus. ante omnes Argoa iubebat

Vincla rapi Calais. furias miratur ouantum

Aeacides, multusque uiri cunctantia corda

Fert dolor, an sese comitem tam tristibus actis

695

Abneget et celsi maerens petat ardua montis.

Non tamen et gemitus et inanes desinit iras

Fundere. "quis terris, pro Iuppiter," inquit "Achaeis

Iste dies! saeui capient quae gaudia Colchi!

Non hi tum flatus, non ista superbia dictis,

700

Litore cum patrio iam uela petentibus Austris

Cunctus ad Alciden uersus fauor: ipse iuuaret,

Ipse ducis curas meritosque subiret honores.

Iamne animis, iam gente pares? aeque inclita uulgi

Dextera? nulla fides, nulli super Hercule fletus?

705

Nunc Porthaonides, nunc dux mihi Thracia proles?

Aspera nunc pauidos contra ruit agna leones?

Hanc ego magnanimi spolium Didymaonis hastam,

Quae neque iam frondes, uirides nec proferet umbras,

Vt semel est euulsa iugis ac matre perempta

710

Fida ministeria et duras obit horrida pugnas,

Testor et hoc omni, ductor, tibi numine firmo:

Saepe metu, saepe in tenui discrimine rerum

Herculeas iam serus opes spretique uocabis

Arma uiri, nec nos tumida haec tum dicta iuuabunt."

715

Talibus Aeacides socios terroribus urgens

Illacrimat multaque comas deformat harena.

Fata trahunt, raptusque uirum certamine ductor

Ibat et obtenta mulcebat lumina palla.

Hic uero ingenti repetuntur pectora luctu

720

Vt socii sedere locis nullaeque leonis

Exuuiae tantique uacant uestigia transtri.

Fiet pius Aeacides, maerent Poeantia corda,

Ingemit et dulci frater cum Castore Pollux.

Omnis adhuc uocat Alciden fugiente carina,

725

Omnis Hylan, medio pereuntia nomina ponto.

Dat procul interea toto pater aequore signum

Phorcys et immanes intorto murice phocas

Contrahit antra petens; simul et Massylus et una

Lyctius et Calabris redit armentarius aruis.

730

Ilicet extremi nox litore Solis Hiberas

Condidit alta domos et sidera sustulit axis.

Flumina conticuere, iacet cum flatibus aequor.

Amphitryoniades nec quae noua lustra requirat,

Nec quo temptet iter, comitis nec fata parenti

735

Quae referat uidet, aut socios qua mente reuisat.

Vrit amor solisque negat decedere siluis.

Non aliter gemitum quondam lea prolis ademptae

Aegra dedit; sedet inde uiis inclusaque longo

Peruigilant castella metu; dolor attrahit orbes

740

Interea et misero manat iuba sordida luctu.