Valerius Flaccus Argonautica 2

Other sections


Interea scelerum luctusque ignarus Iason

Alta secat; neque enim patrios cognoscere casus

Iuno sinit, mediis ardens ne flectat ab undis

Ac temere in Pelian et adhuc obstantia regis

5

Fata ruat placitosque deis ne deserat actus.

Iamque fretis summas aequatum Pelion ornos

Templaque Tisaeae mergunt obliqua Dianae.

Iam Sciathos subsedit aquis, iam longa recessit

Sepias: attollit tondentes pabula Magnes

10

Campus equos: uidisse putant Dolopeia busta

Intrantemque Amyron curuas quaesita per oras

Aequora, flumineo cuius redeuntia uento

Vela legunt; remis insurgitur. inde salutant

Eurymenas; recipit uelumque fretumque reuersus

15

Auster et in nubem Minyis repetentibus altum

Ossa redit. metus ecce deum damnataque bello

Pallene, circumque uident immania monstra

Terrigenum caelo quondam aduersata Gigantum,

Quos scopulis trabibusque parens miserata iugisque

20

Induit et uersos exstruxit in aethera montes.

Quisque suas in rupe minas pugnamque metusque

Seruat adhuc; quatit ipse hiemes et torquet ab alto

Fulmina crebra pater; scopulis sed maximus illis

Horror abest, Sicula pressus tellure Typhoeus.

25

Hunc profugum et sacras reuomentem pectore flammas,

Vt memorant, prensum ipse comis Neptunus in altum

Abstulit implicuitque uadis, totiensque cruenta

Mole resurgentem torquentemque anguibus undas

Sicanium dedit usque fretum cumque urbibus Aetnam

30

Intulit ora premens. trux ille eiectat adesi

Fundamenta iugi; pariter tunc omnis anhelat

Trinacria, iniectam fesso dum pectore molem

Commouet experiens gemituque reponit inani.

Iamque Hyperionius metas maris urget Hiberi

35

Currus et euectae prono laxantur habenae

Aethere, cum palmas Tethys grandaeua sinusque

Sustulit et rupto sonuit sacer aequore Titan.

Auxerat hora metus, iam se uertentis Olympi

Vt faciem raptosque simul montesque locosque

40

Ex oculis circumque graues uidere tenebras.

Ipsa quies rerum mundique silentia terrent

Astraque et effusis stellatus crinibus aether;

Ac uelut ignota captus regione uiarum

Noctiuagum qui carpit iter non aure quiescit,

45

Non oculis, noctisque metus niger auget utrimque

Campus et occurrens umbris maioribus arbor,

Haud aliter trepidare uiri. sed pectora firmans

Hagniades "non hanc" inquit "sine numine pinum

Derigimus, nec me tantum Tritonia cursus

50

Erudiit; saepe ipsa manu dignata carinam est.

An non experti, subitus cum luce fugata

Horruit imbre dies? quantis, pro Iuppiter, Austris

Restitimus, quanta quotiens et Pallados arte

In cassum decimae cecidit tumor arduus undae!

55

Quin agite, o socii; micat immutabile caelum

Puraque nec grauido surrexit Cynthia cornu

(Nullus in ore rubor), certusque ad talia Titan

Integer in fluctus et in uno decidit Euro.

Adde quod in noctem uenti ueloque marique

60

Incumbunt magis, et tacitis ratis ocior horis.

Atque adeo non illa sequi mihi sidera mens stat

Quae delapsa polo reficit mare; tantus Orion

Iam cadit, irato iam stridet in aequore Perseus:

Sed mihi dux, uetitis qui numquam conditus undis

65

Axe nitet Serpens septenosque implicat ignes."

Sic ait et certi memorat qui uultus Olympi,

Pleiones Hyadumque locos, quo sidere uibret

Ensis et Actaeus niteat qua luce Bootes.

Haec ubi dicta dedit, Cereris tum munere fessas

70

Restituunt uires et parco corpora Baccho.

Mox somno cessere; regunt sua sidera puppem.

Iamque sub eoae dubios Atlantidis ignes

Albet ager, motisque truces ab ouilibus ursi

Tuta domosque petunt, raras et litus in altum

75

Mittit aues, cum primus equis exegit anhelis

Phoebus Athon mediasque diem dispersit in undas.

Certatim remis agitur mare rostraque cursu

Prima tremunt, et iam summis Vulcania surgit

Lemnos aquis, tibi per uarios defleta labores,

80

Ignipotens; nec te furiis et crimine matrum

Terra fugat meritique piget meminisse prioris.

Tempore quo primum fremitus insurgere opertos

Caelicolum et regni sensit nouitate tumentes

Iuppiter aetheriae nec stare silentia pacis,

85

Iunonem uolucri primam suspendit Olympo

Horrendum chaos ostendens poenasque barathri.

Mox etiam pauidae temptantem uincula matris

Soluere praerupti Vulcanum uertice caeli

Deuoluit; ruit ille polo noctemque diemque

90

Turbinis in morem, Lemni dum litore tandem

Insonuit. uox inde repens ut perculit urbem

Acclinem scopulo inueniunt miserentque fouentque

Alternos aegro cunctantem poplite gressus.

Hinc, reduci superas postquam pater adnuit arces,

95

Lemnos cara deo, nec fama notior Aetne

Aut Lipares domus; has epulas, haec templa, peracta

Aegide et horrifici formatis fulminis alis,

Laetus adit. contra Veneris stat frigida semper

Ara loco, meritas postquam dea coniugis iras

100

Horruit et tacitae Martem tenuere catenae.

Quocirca struit illa nefas Lemnoque merenti

Exitium furiale mouet: neque enim alma uideri

Tantum ea, cum tereti crinem subnectitur auro

Sidereos diffusa sinus; eadem effera et ingens

105

Et maculis suffecta genas pinumque sonantem

Virginibus Stygiis nigramque simillima pallam.

Iamque dies aderat. Thracas qui fuderat armis

Dux Lemni, puppes tenui contexere canna

Ausus et inducto cratem defendere tergo,

110

Laeta mari tum signa refert, plenasque mouebant

Armentis nuribusque rates (et barbara uestis

Et torques insigne loci); sonat aequore clamor

"O patria, o uariis coniunx nunc anxia curis,

Has agimus longi famulas tibi praemia belli";

115

Cum dea se piceo per sudum turbida nimbo

Praecipitat Famamque uagam uestigat in umbra,

Quam pater omnipotens digna atque indigna canentem

Spargentemque metus placidis regionibus arcet

Aetheris; illa fremens habitat sub nubibus imis,

120

Non Erebi, non diua poli, terrasque fatigat,

Quas datur. audentem primi spernuntque fouentque,

Mox omnes agit et motis quatit oppida linguis.

Talem diua sibi scelerisque dolique ministram

Quaerit auens. uidet illa prior iamque aduolat ultro

125

Impatiens iamque ora parat, iam suscitat aures.

Hanc super incendit Venus atque his uocibus implet:

"Vade age et aequoream, uirgo, delabere Lemnon

Et cunctas mihi uerte domos, praecurrere qualis

Bella soles, cum mille tubas armataque campis

130

Agmina et innumerum flatus cum fingis equorum.

Affore iam luxu turpique cupidine captos

Fare uiros carasque toris inducere Thressas.

Haec tibi principia, hinc rabidas dolor undique matres

Instimulet; mox ipsa adero ducamque paratas."

135

Illa abit et mediam gaudens defertur in urbem

Et primam Eurynomen, qua proxima limina Codri,

Occupat exesam curis castumque cubile

Seruantem, manet illa uiro famulasque fatigat

Litoribus, tardi reputant quae tempora belli

140

Ante torum et longo mulcent insomnia penso.

Huic dea cum lacrimis et nota ueste Neaerae

Icta genas "utinam non hic tibi nuntius essem,

O soror, aut nostros" inquit "prius unda dolores

Obruat, in tali quoniam tibi tempore coniunx

145

Sic meritae, uotis quem tu fletuque requiris,

Heu furit et captae indigno famulatur amore.

Iamque aderunt thalamisque tuis Threissa propinquat,

Non forma, non arte colus, non laude pudoris

Par tibi; nec magni proles praeclara Dorycli,

150

Picta manus ustoque placet sed barbara mento.

Ac tamen hos aliis forsan solabere casus

Tu thalamis fatoque leges meliore penates;

Me tua matris egens damnataque paelice proles

Exanimat, quam iam miseros transuersa tuentem

155

Letalesque dapes infectaque pocula cerno.

Simile ut flammis simus genus; adde cruentis

Quod patrium saeuire Dahis. iam lacte ferino,

Iam ueniet durata gelu. sed me quoque pulsam

Fama uiro, nostrosque toros uirgata tenebit

160

Et plaustro derepta nurus." sic fata querellas

Abscidit et curis pauidam lacrimisque relinquit.

Transit ad Iphinoen isdemque Amythaonis implet

Oleniique domum furiis; totam inde per urbem

Personat ut cunctas agitent expellere Lemno,

165

Ipsi urbem Thressaeque regant. dolor iraque surgit;

Obuia quaeque eadem traditque auditque, neque ulli

Vana fides. tum uoce deos, tum questibus implent,

Oscula iamque toris atque oscula postibus ipsis

Ingeminant lacrimisque iterum uisuque morantur.

170

Prosiliunt nec tecta uirum thalamosque reuisunt

Amplius; agglomerant sese nudisque sub astris

Condensae fletus acuunt ac dira precantur

Coniugia et Stygias infanda ad foedera taedas.

Has inter medias Dryopes in imagine maestae

175

Flet Venus et saeuis ardens dea planctibus instat

Primaque "Sarmaticas utinam fortuna dedisset

Insedisse domos tristesque habitasse pruinas!

Plaustra sequi *** uel iam patriae uidisse per ignes

Culmen agi, stragemque deum; nam cetera belli

180

Perpetimur. mene ille nouis, me destinat amens

Seruitiis? urbem aut fugiens natosque relinquam?

Non prius ense manus raptoque armabimus igne

Dumque silent ducuntque noua cum coniuge somnos

Magnum aliquid spirabit amor?" tunc ignea torquens

185

Lumina praecipites excussit ab ubere natos.

Ilicet arrectae mentes euictaque matrum

Corda sacer Veneris gemitus rapit. aequora cunctae

Prospiciunt simulantque choros delubraque festa

Fronde tegunt laetaeque uiris uenientibus adsunt.

190

Iamque domos mensasque petunt; discumbitur altis

Porticibus; sua cuique furens infestaque coniunx

Adiacet, inferni qualis sub nocte barathri

Accubat attonitum Phlegyan et Thesea iuxta

Tisiphone saeuasque dapes et pocula libat,

195

Tormenti genus, et nigris amplectitur hydris.

Ipsa Venus quassans undantem turbine pinum

Agglomerat tenebras pugnaeque accincta trementem

Desilit in Lemnon; nimbis et luce fragosa

Prosequitur polus et tonitru pater auget honoro.

200

Inde nouam pauidas uocem furibunda per auras

Congeminat, qua primus Athos, tum pontus et ingens

Thraca palus pariterque toris exhorruit omnis

Mater et astricto riguerunt ubere nati.

Accelerat Pauor et Geticis Discordia demens

205

E stabulis atraeque genis pallentibus Irae

Et Dolus et Rabies et Leti maior imago

Visa, truces exserta manus, ut prima uocatu

Intonuit signumque dedit Mauortia coniunx.

Hic aliud Venus et multo magis ipsa tremendum

210

Orsa nefas gemitus fingit uocesque cadentum

Irrupitque domos et singultantia gestans

Ora manu taboque sinus perfusa recenti

Arrectisque comis "meritos en prima reuertor

Vlta toros, premit ecce dies." tum uerbere uictas

215

In thalamos agit et cunctantibus inuenit enses.

Vnde ego tot scelerum facies, tot fata iacentum

Exsequar? heu uatem monstris quibus intulit ordo!

Quae se aperit series! o qui me uera canentem

Sistat et hac nostras exsoluat imagine noctes!

220

Inuadunt aditus et quondam cara suorum

Corpora, pars ut erant dapibus uinoque soporos,

Pars, conferre manus etiam magnisque paratae,

Cum facibus quosdam insomnes et cuncta tuentes,

Sed temptare fugam prohibetque capessere contra

225

Arma metus, adeo ingentes inimica uideri

Diua dabat, notaque sonat uox coniuge maior;

Tantum oculos pressere ** uelut agmina cernant

Eumenidum ferrumue super Bellona coruscet.

Hoc soror, hoc coniunx, propiorque hoc nata parensque

230

Saeua ualet, prensosque toris mactatque trahitque

Femineum genus, immanes quos sternere Bessi

Nec Geticae potuere manus aut aequoris irae.

His cruor in thalamis et anhela in pectore fumant

Vulnera seque toris misero luctamine trunci

235

Deuoluunt: diras aliae ad fastigia taedas

Iniciunt adduntque domos; pars ignibus atris

Effugiunt propere, sed dura in limine coniunx

Obsidet et uiso repetunt incendia ferro.

Ast aliae Thressas, labem causamque furorum,

240

Diripiunt; mixti gemitus clamorque precantum

Barbarus ignotaeque implebant aethera uoces.

Sed tibi nunc quae digna tuis ingentibus ausis

Orsa feram, decus et patriae laus una ruentis

Hypsipyle? non ulla meo te carmine dictam

245

Abstulerint, durent Latii modo, saecula, fasti

Iliacique lares tantique palatia regni.

Irruerant actae pariter nataeque nurusque

Totaque iam sparsis exarserat insula monstris

Illa pias armata manus "fuge protinus urbem

250

Meque, pater. non hostis," ait "non moenia laesi

Thraces habent; nostrum hoc facinus: ne quaere quis auctor.

Iam fuge, iam dubiae donum rape mentis, et ensem

Tu potius, miser, oro, tene." tunc excipit artus

Obnubitque capit tacitumque ad conscia Bacchi

255

Templa rapit primoque manus a limine tendens

"Exime nos sceleri, pater, et miserere piorum

Rursus" ait. tacita pauidum tunc sede locauit

Sub pedibus dextraque dei; latet ille receptus

Veste sacra: uoces chorus et trieterica reddunt

260

Aera sonum fixaeque fremunt in limine tigres.

Regina ut roseis Auroram surgere bigis

Vidit et insomni lassatas turbine tandem

Conticuisse domos, stabilem quando optima facta

Dant animum maiorque piis audacia coeptis,

265

Serta patri iuuenisque comam uestesque Lyaei

Induit et medium curru locat aeraque circum

Tympanaque et plenas tacita formidine cistas.

Ipsa sinus hederisque ligat famularibus artus

Pampineamque quatit uentosis ictibus hastam,

270

Respiciens teneat uirides uelatus habenas

Vt pater, <e> niuea tumeant ut cornua mitra

Et sacer ut Bacchum referat scyphus. impulit acri

Tum ualidas stridore fores rapiturque per urbem

Talia uoce canens: "linque o mihi caede madentem,

275

Bacche, domum; sine foedatum te funere pontus

Expiet et referam lotos in templa dracones."

Sic medios egressa metus, facit ipse uerendam

Nam deus et flatu non inscia gliscit anhelo.

Iamque senem tacitis saeua procul urbe remotum

280

Occulerat siluis, ipsam sed conscius ausi

Nocte dieque pauor fraudataque turbat Erinys.

Non similes iam ferre choros (semel orgia fallunt)

Audet, non patrios furiis accendere saltus,

Et fuga diuersas misero quaerenda per artes.

285

Visa ratis saeuae defecta laboribus undae

Quam Thetidi longinqua dies Glaucoque repostam

Solibus et canis urebat luna pruinis.

Huc genitorem altae per opaca silentia noctis

Praecipitem siluis rapit et sic maesta profatur:

290

"Quam, genitor, patriam, quantas modo linquis inanes

Pube domos! pro dira lues, pro noctis acerbae

Exitium! talin possum te credere puppi,

Care parens? possum tantis retinere periclis?

Soluimus heu serum Furiis scelus. adnue uotis,

295

Diua, soporiferas quae nunc trahis aequore bigas.

Non populos, non dite solum, non ulla parenti

Regna peto; patria liceat decedere terra.

Quando ego seruato mediam genitore per urbem

Laeta ferar? quando hic lacrimas planctusque uidebo?"

300

Dixerat; ille procul trunca fugit anxius alno

Taurorumque locos delubraque saeua Dianae

Aduenit. hic illum tristi, dea, praeficis arae

Ense dato: mora nec terris tibi longa cruentis;

Iam nemus Egeriae, iam te ciet altus ab Alba

305

Iuppiter et soli non mitis Aricia regi.

Arcem nata petit, quo iam manus horrida matrum

Congruerat. rauco fremitu sedere parentum

Natorumque locis uacuaeque in moenibus urbis

Iura nouant; donant solio sceptrisque paternis

310

Vt meritam redeuntque piae sua praemia menti.

Ecce procul ualidis Lemnon tendentia remis

Arma notant; rapitur subito regina tumultu

Conciliumque uocat. non illis obuia tela

Ferre nec infestos derat furor improbus ignes,

315

Ni Veneris saeuas fregisset Mulciber iras.

Tunc etiam uates Phoebo dilecta Polyxo

(Non patriam, non certa genus, sed maxima Ceto

Proteaque ambiguum Phariis *e* ab antris

Huc rexisse uias iunctis super aequora phocis;

320

Saepe imis se condit aquis cunctataque paulum

Surgit ut auditas referens in gurgite uoces)

"Portum demus" ait " ** haec, credite, puppis

Aduenit et leuior Lemno deus aequore flexit

Huc Minyas; Venus ipsa uolens dat foedera iungi

325

Dum uires utero maternaque sufficit aetas."

Dicta placent portatque preces ad litora Grais

Iphinoe; nec turba nocens scelerisque recentis

Signa mouent tollitque loci Cytherea timorem.

Protinus ingentem procerum dux nomine taurum

330

Deicit, insuetis et iam pia munera templis

Reddit *** et hac prima Veneris calet ara iuuenca.

Ventum erat ad rupem cuius pendentia nigris

Fumant saxa iugis coquiturque uaporibus aer.

Substitit Aesonides atque hic regina precari

335

Hortatur causasque docens "haec antra uidetis

Vulcanique" ait "ecce domos; date uina precesque.

Forsitan hoc factum iaceat iam fulmen in antro;

Nox dabit ipsa fidem, clausae cum murmura flammae,

Hospes, et incussae sonitum mirabere massae."

340

Moenia tum uiresque loci ueteresque parentum

Iactat opes. mediis famulae conuiuia tectis

Expediunt; Tyrio uibrat torus igneus ostro.

Stat maerens atauos reges regesque maritos

Thressa manus, quaecumque faces timuisse iugales

345

Credita nec dominae sanctum tetigisse cubile.

Iam medium Aesonides, iam se regina locauit,

Post alii proceres; sacris dum uincitur extis

Prima fames circum pateris it Bacchus et omnis

Aula silet; dapibus coeptis mox tempora fallunt

350

Noctis et in seras durant sermonibus umbras:

Praecipueque ducis casus mirata requirit

Hypsipyle quae fata trahant, quae regis agat uis,

Aut unde Haemoniae molem ratis; unius haeret

Alloquio et blandos paulatim colligit ignes,

355

Iam non dura toris Veneri nec iniqua reuersae.

Et deus ipse moras spatiumque indulget amori;

Pliada lege poli nimboso mouerat astro

Iuppiter aeternum uoluens opus, et simul undis

Cuncta ruunt, unoque dei Pangaea sub ictu

360

Gargaraque et Moesi steterant formidine luci.

Saeuior haud alio mortales tempore gentes

Terror agit; tunc urget enim, tunc flagitat iras

In populos Astraea Iouem, terrisque relictis

Inuocat adsiduo Saturnia sidera questu.

365

Insequitur niger et magnis cum fratribus Eurus

Intonat Aegaeo, tenditque ad litora pontus.

Et lunam quarto densam uidet imbribus ortu

Thespiades, longus coeptis et fluctibus arcet

Qui metus. usque nouos diuae melioris ad ignes

370

Vrbe sedent laeti Minyae uiduisque uacantes

Indulgent thalamis nimbosque educere luxu

Nec iam uelle uias Zephyrosque audire uocantes

Dissimulant, donec resides Tirynthius heros

Non tulit, ipse rati inuigilans atque integer urbis.

375

Inuidisse deos tantum maris aequor adortis

Desertasque domos fraudataque tempore segni

Vota patrum; quid et ipse uiris cunctantibus adsit?

"O miseri quicumque tuis accessimus actis!

Phasin et Aeeten Scythicique pericula ponti

380

Redde" ait "Aesonide; me tecum solus in aequor

Rerum traxit amor, dum spes mihi sistere montes

Cyaneos uigilemque alium spoliare draconem.

Si sedet Aegaei scopulos habitare profundi

Hoc mecum Telamon peraget meus." haec ubi dicta

385

Haud secus Aesonides monitis accensus amaris

Quam bellator equus, longa quem frigida pace

Terra iuuat, uix in laeuos piger angitur orbes,

Frena tamen dominumque uelit si Martius aures

Clamor et obliti rursus fragor impleat aeris.

390

Tunc Argum Tiphynque uocat pelagoque parari

Praecipitat; petit ingenti clamore magister

Arma uiros pariter sparsosque in litore remos.

Exoritur nouus urbe dolor planctusque per omnes

Et facies antiqua domos: sibi moenia linqui

395

En iterum, et quando natorum pignora, gentem

Qui recolant, qui sceptra gerant? nunc triste nefandae

Noctis opus, uidui nunc illa silentia tecti

Saeua magis, thalamos excussaque uincla quod ausae

Induere atque iterum tales admittere curas.

400

Ipsa quoque Hypsipyle, subitos per litora cursus

Vt uidit totaque uiros decedere Lemno,

Ingemit et tali compellat Iasona questu:

"Iamne placet primo deducere uela sereno,

Carius o mihi patre caput? modo saeua quierunt

405

Aequora. sic portus fugeret ratis, aspera si te

Plias in aduersae tenuisset litore Thraces.

Ergo moras caelo cursumque tenentibus undis

Debuimus?" dixit lacrimans haesuraque caro

Dona duci promit, chlamydem textosque labores.

410

Illic seruati genitoris conscia sacra

Pressit acu currusque pios; stant saeua pauentum

Agmina dantque locum; uiridi circum horrida tela

Silua tremit; mediis refugit pater anxius umbris.

Pars et frondosae raptus expresserat Idae

415

Illustremque fugam pueri; mox aethere laetus

Astabat mensis; quin et Iouis armiger ipse

Accipit a Phrygio iam pocula blanda ministro.

Tunc ensem notumque ferens insigne Thoantis

"Accipe" ait, "bellis mediaeque ut puluere pugnae

420

Sim comes, Aetnaei genitor quae flammea gessit

Dona dei, nunc digna tuis adiungier armis.

I memor, i, terrae quae uos amplexa quieto

Prima sinu, refer et domitis a Colchidos oris

Vela per hunc utero quem linquis Iasona nostro."

425

Sic ait Haemonii labens in colla mariti,

Nec minus Orphea tristis ceruice tuaque,

Aeacide, et gemino coniunx a Castore pendet.

Has inter lacrimas legitur piger uncus harenis.

Iam remi rapuere ratem, iam flamina portant;

430

Spumea subsequitur fugientis semita claui.

Tunc tenuis Lemnos, crescitque Electria tellus

Threiciis arcana sacris. hic numinis ingens

Horror et incautis decreta piacula linguis.

Hanc demissa Ioui non umquam laedere fluctu

435

Audet hiems; sponte ipse deus tunc asperat undas

Cum uetat infidos sua litora tangere nautas.

Obuius at Minyas terris adytisque sacerdos

Excipit hospitibus reserans secreta Thyotes.

Hactenus in populos, mater Samothracia diuum,

440

Missa mane, sacrisque metum seruemus opertis.

Illi sole nouo laeti plenique deorum

Considunt transtris. iam quas praeuiderat urbes

Nauita condebat proraeque accesserat Imbros

Et sol aetherias medius conscenderat arces.

445

Thessala Dardaniis tunc primum puppis harenis

Appulit et fatis Sigeo litore sedit.

Desiliunt; pars hinc leuibus candentia uelis

Castra leuat, tracto pars frangit adorea saxo

Farra, citum strictis alius de cautibus ignem

450

Ostendit foliis et sulphure pascit amico.

Alcides Telamonque comes dum litora blando

Anfractu sinuosa legunt uox accidit aures

Flebile succedens cum fracta remurmurat unda.

Attoniti pressere gradum uacuumque sequuntur

455

Vocis iter. iam certa sonat, desertaque durae

Virgo neci quem non hominum superumque uocabat?

Acrius hoc instare uiri succurrere certi,

Qualiter, impleuit gemitu cum taurus acerbo

Auia frangentem morsu super alta leonem

460

Terga ferens, coit e sparso concita mapali

Agrestum manus et caeco clamore coloni.

Constitit Alcides uisuque enisus in alta

Rupe truces manicas defectaque uirginis ora

Cernit et ad primos turgentia lumina fletus,

465

Exanimum ueluti multa tamen arte coactum

Maeret ebur, Pariusue notas et nomina sumit

Cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.

Ductor ait "quod, uirgo, tibi nomenque genusque,

Quae sors ista, doce, tendunt cur uincula palmas?"

470

Illa tremens tristique oculos deiecta pudore

"Non ego digna malis" inquit; "suprema parentum

Dona uides, ostro scopulos auroque frequentes.

Nos Ili felix quondam genus, inuida donec

Laomedonteos fugeret fortuna penates.

475

Principio morbi caeloque exacta sereno

Temperies, arsere rogis certantibus agri;

Tum subitus fragor et fluctus Idaea mouentes

Cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto

Belua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus ullis

480

Nec nostro metire mari. primaeua furenti

Huic manus amplexus inter planctusque parentum

Deditur; hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,

Virgineam damnare animam sortitaque Lethen

Corpora. crudelis scopulis me destinat urna.

485

Verum o iam redeunt Phrygibus si numina, tuque

Ille ades auguriis promisse et sorte deorum

Iam cui candentes uotiuo in gramine pascit

Cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,

Adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris

490

Eripe, namque potes; neque enim tam lata uidebam

Pectora Neptunus muros cum iungeret astris,

Nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo."

Auxerat haec locus et facies maestissima capti

Litoris et tumuli caelumque quod incubat urbi,

495

Quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi

Vidit et infectae miseratus flumina Lernae.

Dat procul interea signum Neptunus, et una

Monstriferi mugire sinus Sigeaque pestis

Agglomerare fretum, cuius stellantia glauca

500

Lumina nube tremunt atque ordine curua trisulco

Fulmineus quatit ora fragor pelagoque remenso

Cauda redit passosque sinus rapit ardua ceruix.

Illam incumbentem per mille uolumina pontus

Prosequitur lateri adsultans trepidisque ruentem

505

Litoribus sua cogit hiems. non fluctibus aequis

Nubiferi uenit unda Noti, non Africus alto

Tantus ouat patriisque manus cum plenus habenis

Orion bipedum flatu mare tollit equorum.

Ecce ducem placitae furiis crudescere pugnae

510

Surgentemque toris stupet immanemque paratu

Aeacides pulsentque graues ut terga pharetrae.

Ille patrem pelagique deos suaque arma precatus

Insiluit scopulo, motumque e sedibus aequor

Horruit et celsi spatiosa uolumina monstri,

515

Qualis ubi a gelidi Boreas conuallibus Hebri

Tollitur et uolucres Rhipaea per ardua nubes

Praecipitat (piceo nox tum tenet omnia caelo).

Illa simul molem horrificam scopulosaque terga

Promouet ingentique umbra subit, intremere Ide

520

Illidique rates pronaeque recumbere turres.

Occupat Alcides arcu totaque pharetrae

Nube premit; non illa magis quam sede mouetur

Magnus Eryx, deferre uelint quem uallibus imbres.

Iam breuis et telo uolucri non utilis aer;

525

Tum uero fremitus uanique insania coepti

Et tacitus pudor, et rursus pallescere uirgo.

Proicit arma manu, scopulos uicinaque saxa

Respicit, et quantum uentis adiuta uetustas

Impulerit pontiue fragor, tantum abscidit imi

530

Concutiens a sede maris. iamque agmine toto

Pistris adest miseraeque inhiat iam proxima praedae.

Stat mediis elatus aquis recipitque ruentem

Alcides saxoque prior surgentia colla

Obruit; hinc uastos nodosi roboris ictus

535

Congeminat. fluctus defertur ** in imos

Iam totis resoluta uadis; Idaeaque mater

Et chorus et summis ulularunt collibus Amnes.

Protinus e speculis et opaca ualle resurgunt

Pastores magnisque petunt clamoribus urbem.

540

Nuntius hinc socios Telamon uocat, ac simul ipsi

Horrescunt subitoque uident in sanguine puppem.

Nec minus in scopulos crudique cacumina saxi

Emicat Alcides uinclisque tenentibus aufert

Virgineas de rupe manus aptatque superbis

545

Arma umeris. regem inde petens superabat ouanti

Litora tuta gradu, qualis per pascua uictor

Ingreditur, tum colla tumens, tum celsior armos

Taurus, ubi adsueti pecoris stabula alta reuisit

Et patrium nemus et bello quos ultus amores.

550

Obuia cui contra longis emissa tenebris

Turba Phrygum paruumque trahens cum coniuge natum

Laomedon; iam maestus equos, iam debita posci

Dona gemit. pars aerii fastigia muri

Cingit et ignotis iuuenem mirantur in armis.

555

Illum torua tuens atque acri lubricus astu

Rex subit et patrio fatur male laetus amore

"Maxime Graiugenum, quem non Sigea petentem

Litora nec nostrae miserantem funera Troiae

Appulit his Fors ipsa locis, si uera parentem

560

Fama Iouem summique tibi genus esse Tonantis,

Noster ades iunctisque uenis; sator unus et idem

Stirpis honos, quamquam longis disiungimur oris.

Quot mihi post lacrimas, post quanta piacula patrum

Serus ades, quam parua tuis iam gloria factis!

565

Verum age nunc socios fraternis moenibus infer;

Crastina lux biiuges stabulis ostendet apertis."

Dixerat haec tacitusque dolos dirumque uolutat

Corde nefas, clausum ut thalamis somnoque grauatum

Immolet et rapta ludat responsa pharetra;

570

Namque bis Herculeis deberi Pergama telis

Audierat. Priami sed quis iam uertere regnis

Fata queat? manet immotis nox *turica* lustris

Et genus Aeneadum et Troiae melioris honores.

"Nos" ait "ad Scythici" Tirynthius "ostia ponti

575

Raptat iter; mox huc uestras reuehemur ad oras

Donaque dicta feram." tum uero plura uocatis

Adnuit ille deis. promissa infida tyranni

Iam Phryges et miserae flebant discrimina Troiae.

Panditur hinc totis in noctem carbasus alis

580

Litoraque et ueteris tumulos praelabitur Ili

Dardaniumque patrem: uigili simul omnia ludo

Festa uident; hinc unda, sacris hinc ignibus Ide

Vibrat et horrisonae respondent Gargara buxo.

Inde ubi iam medii tenuere silentia ponti

585

Stridentesque iuuant aurae, Phrixea subibant

Aequora et angustas quondam sine nomine fauces.

Ecce autem prima uolucrem sub luce dehiscens

Terruit unda ratem, uittataque constitit Helle,

Iam Panopes Thetidisque soror iamque aurea laeua

590

Sceptra tenens. dum sternit aquas proceresque ducemque

Aspicit et placidis compellat Iasona dictis.

"Te quoque ab Haemoniis ignota per aequora terris

Regna infesta domus fatisque simillima nostris

Fata ferunt; iterum Aeolios fortuna nepotes

595

Spargit et infelix Scythicum gens quaeritis amnem.

Vasta super tellus, longum (ne defice coeptis)

Aequor, et ipse procul, uerum dabit ostia, Phasis.

Hic nemus arcanum geminaeque uirentibus arae

Stant tumulis; hic prima pia sollemnia Phrixo

600

Ferte manu cinerique, precor, mea reddite dicta:

*non ego per Stygiae, quod rere, silentia ripae,

Frater, agor; frustra uacui scrutaris Auerni,

Care, uias; neque enim scopulis me et fluctibus actam

Frangit hiems: celeri extemplo subiere ruentem

605

Cymothoe Glaucusque manu; pater ipse profundi

Has etiam sedes, haec numine tradidit aequo

Regna nec Inois noster sinus inuidet undis.*"

Dixerat et maestos tranquilla sub aequora uultus

Cum gemitu tulit, ut patrii rediere dolores.

610

Tum pelago uina inuergens dux talibus infit:

"Vndarum decus et gentis, Cretheia uirgo,

Pande uiam cursuque tuos age, diua, secundo",

Immittitque ratem mediasque interuolat urbes

Qua breuibus furit aestus aquis Asiamque prementem

615

Effugit abruptis Europa immanior oris.

Has etiam terras consertaque gentibus arua

Sic pelago pulsante, reor, Neptunia quondam

Cuspis et aduersi longus labor abscidit aeui

Vt Siculum Libycumque latus, stupuitque fragore

620

Ianus et occiduis regnator montibus Atlans.

Iam iuga Percotes Pariumque infame fragosis

Exsuperant Pityamque uadis, transmissaque puppi

Lampsacus, Ogygii quam nec trieterica Bacchi

Sacra neque arcanis Phrygius furor inuehit antris

625

Sed suus in Venerem raptat deus. illius aras

Vrbe super celsique uident uelamina templi.

Rarior hinc tellus atque ingens undique caelum

Rursus et incipiens alium prospectus in orbem.

Terra sinu medio Pontum iacet inter et Hellen

630

Ceu fundo prolata maris; namque improba caecis

Intulit arua uadis longoque per aequora dorso

Litus agit: tenet hinc ueterem confinibus oris

Pars Phrygiam, pars discreti iuga pinea montis.

Nec procul ad tenuis surgit confinia ponti

635

Vrbs placidis demissa iugis; rex diuitis agri

Cyzicus. Haemoniae qui tum noua signa carinae

Vt uidet, ipse ultro primas procurrit ad undas

Miraturque uiros dextramque amplexus et haerens

Incipit "o terris nunc primum cognita nostris

640

Emathiae manus et fama mihi maior imago,

Non tamen haec adeo semota neque ardua tellus

Longaque iam populis inter uia lucis eoae

Cum tales intrasse duces, tot robora cerno.

Nam licet hinc saeuas tellus alat horrida gentes

645

Meque fremens tumido circumfluat ore Propontis,

Vestra fides ritusque pares et mitia cultu

His etiam mihi corda locis; procul effera uirtus

Bebrycis et Scythici procul inclementia sacri."

Sic memorat laetosque rapit, simul hospita pandi

650

Tecta iubet templisque sacros largitur honores.

Stant gemmis auroque tori mensaeque paratu

Regifico centumque pares primaeua ministri

Corpora; pars epulas manibus, pars aurea gestant

Pocula bellorum casus expressa recentum.

655

Atque ea prima duci porgens carchesia Graio

Cyzicus "hic portus" inquit "mihi territat hostis,

Has acies sub nocte refert, haec uersa Pelasgum

Terga uides, meus hic ratibus qui pascitur ignis."

Subicit Aesonides "utinam nunc ira Pelasgos

660

Afferat et solitis temptet concurrere furtis

Cunctaque se ratibus fundat manus; arma uidebis

Hospita nec post hanc ultra tibi proelia noctem."

Sic ait hasque inter uariis nox plurima dictis

Rapta uices nec non simili lux postera tractu.