Ilias Latina


Iram pande mihi Pelidae, Diua, superbi

Tristia quae miseris iniecit funera Grais

Atque animas fortes heroum tradidit Orco

Latrantumque dedit rostris uolucrumque trahendos

5

Illorum exsangues, inhumatis ossibus, artus.

Confiebat enim summi sententia regis,

*protulerant* ex quo discordia pectora pugnas,

Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles.

Quis deus hos ira tristi contendere iussit?

10

Latonae et magni proles Iouis. Ille Pelasgum

Infestam regi pestem in praecordia misit

Implicuitque graui Danaorum corpora morbo.

Nam quondam Chryses, sollemni tempora uitta

Implicitus, raptae fleuit solacia natae

15

Inuisosque dies inuisaque tempora noctis

Egit et assiduis impleuit questibus auras.

Postquam nulla dies animum maerore leuabat

Nullaque lenibant patrios solacia fletus,

Castra petit Danaum genibusque affusus Atridae

20

Per superos regnique decus miserabilis orat,

Vt sibi causa suae reddatur nata salutis.

Dona simul praefert. uincuntur fletibus eius

Myrmidones reddique patri Chryseida censent.

Sed negat Atrides Chrysenque excedere castris

25

Despecta pietate iubet: ferus ossibus imis

Haeret amor spernitque preces damnosa libido.

Contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos

Squalidaque infestis maerens secat unguibus ora

Dilaceratque comas annosaque tempora plangit.

30

Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt,

Fatidici his sacras compellat uocibus aures:

'Quid coluisse mihi tua numina, Delphice, prodest

Aut castam uitam multos duxisse per annos?

Quidue iuuat sacros posuisse altaribus ignes,

35

Si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos?

En, haec desertae redduntur dona senectae?

Si gratus tibi sum, sim te sub uindice tutus.

Aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenas,

Inscius admisi, cur o tua dextera cessat?

40

Posce sacros arcus, in me tua derige tela:

Auctor mortis erit certe deus. ecce, merentem

Fige patrem; cur nata luit peccata parentis

Atque hostis duri patitur miseranda cubile?'.

Dixerat. ille sui uatis prece motus acerbis

45

Luctibus infestat Danaos pestemque per omnes

Immittit populos: uulgus ruit undique Graium

Vixque rogis superest tellus, uix ignibus aer,

Deerat ager tumulis. iam noctis sidera nonae

Transierant decimusque dies patefecerat orbem,

50

Cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles

Conuocat et causas hortatur pestis iniquae

Edere Thestoriden. tunc Calchas numina diuum

Consulit et causam pariter finemque malorum

Inuenit effarique uerens ope tutus Achillis

55

Haec ait: "Infesti placemus numina Phoebi

Reddamusque pio castam Chryseida patri,

Si uolumus, Danai, portus intrare salutis."

Dixerat. exarsit subito uiolentia regis:

Thestoriden dictis primum compellat amaris

60

Mendacemque uocat. tum magnum incusat Achillem

Inque uicem ducis inuicti conuicia suffert.

Confremuere omnes. tandem clamore represso

Cogitur inuitos aeger dimittere amores

Intactamque pio reddit Chryseida patri

65

Multaque dona super. quam cunctis notus Vlixes

Impositam puppi patrias deuexit ad arces

Atque iterum ad classes Danaum sua uela retorsit.

Protinus infesti placantur numina Phoebi

Et prope consumptae uires redduntur Achiuis.

70

Non tamen Atridae Chryseidis excidit ardor:

Maeret et amissos deceptus luget amores.

Mox rapta magnum Briseide priuat Achillem

Solaturque suos alienis ignibus ignes.

At ferus Aeacides nudato protinus ense

75

Tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae

Munera militiae, letum crudele minatur,

Nec minus ille parat contra defendere se ense.

Quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem,

Turpem caecus amor famam liquisset in aeuum

80

Gentibus Argolicis. contempta uoce minisque

Inuocat aequoreae Pelides numina matris

Ne se Plistheniden contra patiatur inultum.

At Thetis audita nati prece deserit undas

Castraque Myrmidonum iuxta petit et monet armis

85

Abstineat dextram ac congressibus; inde per auras

Emicat aetherias et in aurea sidera fertur.

Tunc genibus regis sparsis affusa capillis:

"Pro nato ueni genetrix en ad tua supplex

Numina, summe parens; ulciscere meque meumque

90

Corpus ab Atrida, quodsi permittitur illi

Vt flammas impune mei uiolarit Achillis,

Turpiter occiderit superata libidine uirtus."

Iuppiter haec contra: "Tristes depone querelas,

Magni diua maris, mecum labor iste manebit.

95

Tu solare tui maerentia pectora nati."

Dixit. at illa leues caeli delapsa per auras

Litus adit patrium gratasque sororibus undas.

Offensa est Iuno: "Tantum"que ait, "optime coniunx,

Doride nata ualet, tantum debetur Achilli,

100

Vt mihi quae coniunx dicor tua quaeque sororis

Dulce fero nomen, dilectos fundere Achiuos

Et Troum renouare uelis in proelia uires?

Haec ita dona refers nobis? sic diligor a te?"

Talibus incusat dictis irata Tonantem

105

Inque uicem summi patitur conuicia regis.

Tandem interposito lis Ignipotente resedit

Conciliumque simul genitor dimittit Olympi.

Interea sol emenso decedit Olympo

Et dapibus diui curant sua corpora largis;

110

Inde petunt thalamos iucundaque dona quietis.

Nox erat et toto fulgebant sidera mundo

Humanumque genus requies diuumque tenebat,

Cum pater omnipotens Somnum uocat atque ita fatur:

"Vade age per tenues auras, lenissime diuum,

115

Argolicique ducis celeri pete castra uolatu

Dumque tuo premitur sopitus pondere dulci,

Haec illi mandata refer: cum crastina primum

Extulerit Titana dies noctemque fugarit,

Cogat in arma uiros incautumque occupet hostem."

120

Nec mora: Somnus abit leuibusque per aera pennis

Deuolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore

Corpus inundatum leni prostratus habebat.

Ad quem sic loquitur curarum operumque leuator:

"Rex Danaum, Atrida, uigila et mandata Tonantis

125

Quae tibi iussa simul delatus ab aethere porto,

Accipe: cum primum Titan se emerserit undis,

Fortibus arma iube socios aptare lacertis

Et petere Iliacos instructo milite campos."

Dixit, et has repetit per quas modo uenerat auras.

130

Interea lucem terris dedit ignea lampas.

Conuocat attonitus iussis Pelopeius heros

In coetum proceres remque omnibus ordine pandit:

Cuncti promittunt socias in proelia uires

Hortanturque ducem. quorum rex fortia dictis

135

Pectora collaudans grates agit omnibus aequas.

Hic tunc Thersites, quo non deformior alter

Venerat ad Troiam nec lingua proteruior ulli,

Bella gerenda negat patriasque hortatur ad oras

Vertere iter, quem consiliis illustris Vlixes

140

Correptum dictis sceptro percussit eburno.

Tum uero ardescit conceptis litibus ira:

Vix telis caruere manus, ad sidera clamor

Tollitur et cunctos pugnandi corripit ardor.

Tandem sollertis prudentia Nestoris aeuo

145

Compressam miti sedauit pectore turbam

Admonuitque duces dictis responsa recordans

Temporis illius, quo uisus in Aulide serpens

Consumpsit uolucrum bis quattuor arbore fetus

Atque ipsam inualido pugnantem corpore contra

150

Addidit extremo natorum funere matrem.

Tunc "sic deinde" senex "moneo remoneboque, Achiui:

In decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno,

Quo caderet Danaum uictricibus Ilion armis."

Assensere omnes, laudatur Nestoris aetas

155

Conciliumque simul dimittitur. Arma parari

Dux iubet atque animos aptare et pectora pugnae.

Postera lux tacitas ut primum dispulit umbras

Et nitidum Titan radiis caput extulit undis,

Protinus armari socios iubet acer Atrides

160

Et petere Iliacos instructo milite campos.

Vos mihi nunc, Musae -quid enim non ordine nostis?-,

Nomina clara ducum clarosque referte parentes

Et dulces patrias: nam sunt haec munera uestra.

Dicamus quot quisque rates ad Pergama duxit

165

Et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo

Aspiretque libens operi per singula nostro.

Peneleos princeps et bello Leitus acer,

Arcesilaus atrox Prothoenorque Cloniusque

Boeoti decies quinas egere carinas

170

Et tumidos ualido pulsarunt remige fluctus.

Inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus,

Quem sibi bellatrix delegit Graecia regem,

Centum egit plenas armato milite puppes;

Et bis tricenis Menelai nauibus ardor

175

Insequitur totidemque ferox Agapenoris ira;

Quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor

Consilioque potens gemina cum prole suorum

It ter tricenis munitus in arma carinis.

At Schedius uirtute potens et Epistrophus ingens,

180

Gloria Myrmidonum, saeui duo robora belli,

Longa quaterdenis pulsarunt aequora proris

Et bis uicenas Polypoetes atque Leonteus

Instruxere rates ornatas milite forti.

Euryalus Sthenelusque duces et fortis in armis

185

Tydides ualido pulsarunt remige pontum:

Bis quadragenas onerarunt milite puppes;

Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque,

Ter denas ualido complerunt remige naues

Et bis uicenas Locrum fortissimus Aiax

190

Instruxit puppes totidemque Euhaemone natus,

Quos iuxta Graium murus comitatur Achilles

Cum quinquaginta materna per aequora uectus.

Thessalici iuuenes Phidippus et Antiphus ibant

Altaque ter denis pulsarunt aequora proris

195

Et tribus assumptis ratibus secat aequora Teucer

Tlepolemusque nouem Rhodius, quos uiribus acer

Eumelus sequitur, minus una naue profectus

Quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax.

Ast Prothous Magnes Tenthredone natus et una

200

Euboeae magnis Elephenor finibus ortus

Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis,

Aetola de gente Thoas Andraemone natus,

Hi quadragenas omnes duxere carinas;

Et bis sex Ithaci naues sollertia duxit,

205

Quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax,

Egregia uirtute potens; simul horrida Guneus

Ire bis undenis temptabat in arma carinis.

Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque,

Bis quadragenis muniti nauibus ibant;

210

Et totidem puppes clara de gente Menestheus

Duxit Athenaeus, quot uiribus ambit Achilles;

Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati,

Et clara uirtute Polyxenus atque Diores,

Hi bis uicenas onerarunt milite puppes.

215

Protesilaus agit totidem fortisque Podarces

Instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax;

Et septem Poeante satus tulit arma carinis,

Quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon,

Altaque ter denis sulcarunt aequora proris.

220

His ducibus Graiae Troiana ad litora puppes

Bis septem uenere minus quam mille ducentae.

Iamque citi appulerant classes camposque tenebant,

Cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irim,

Quae doceat fortes uenisse ad bella Pelasgos.

225

Nec mora: continuo iussu capit arma parentis

Priamides Hector totamque in proelia pubem

Festinare iubet portisque agit agmen apertis.

Cui fulgens auro cassis iuuenile tegebat

Omni parte caput, munibat pectora thorax

230

Et clipeus laeuam, dextram decorauerat hasta

Ornabatque latus mucro; simul alta nitentes

Crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse.

Hunc sequitur forma melior, tunc fortis in armis,

Belli causa Paris, patriae funesta ruina,

235

Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites

Et sacer Aeneas, Veneris certissima proles,

Archelochusque Acamasque ferox Antenore creti;

Nec non et proles generosa Lycaonis ibat

Pandarus et magnae Glaucus uirtutis in armis

240

Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus.

Ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque,

Magnanimique duces Odiusque et Epistrophus ingens

Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes,

Cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis

245

Hippothous uenere Acamasque et Pirous una,

Arsinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo

Florentes aetate uiri, quos Phorcus et ingens

Ascanius sequitur, simul et Iouis inclita proles

Sarpedon claraque satus tellure Coroebus.

250

His se defendit ducibus Neptunia Troia

Vicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent.

Iamque duae stabant acies fulgentibus armis,

Cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma,

Armatum aduerso Menelaum ex agmine cernit

255

Seque uelut uiso perterritus angue recepit

Ad socios amens. Quem postquam turpiter Hector

Confusum terrore uidet: "O dedecus- inquit-

"Aeternum patriae generisque infamia nostri,

Terga refers? At non dubitabas hospitis olim

260

Expugnare toros, cuius nunc defugis arma

Vimque times. Vbi sunt uires, ubi cognita nobis

Ludorum quondam uaria in certamina uis est?

Hic animos ostende tuos: nihil adiuuat armis

Nobilitas formae: duro Mars milite gaudet.

265

Dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus

Scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem.

Aequius aduersis tecum concurrat in armis

Impiger Atrides, spectet Danaumque Phrygumque

Depositis populus telis. Vos, foedere iuncto,

270

Aduersas conferte manus, decernite ferro."

Dixit. Quem contra paucis Priameius heros:

"Quid nimis indignis" -inquit- "me uocibus urges,

O patriae, germane, decus? Nam nec mihi coniunx

Prauaque luxuria est potior uirtutis honore

275

Nec uires temptare uiri dextramque recuso,

Dummodo uictorem coniunx cum pace sequatur."

Dicta refert Hector: placuit sententia Grais.

Protinus accitur Priamus sacrisque peractis

Foedera iunguntur. Post haec discedit uterque

280

Depositis populus telis campusque patescit.

Interea toto procedit ab agmine Troum

Pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta.

Quem contra paribus fulgens Menelaus in armis

Constitit et: "Tecum mihi sint certamina- dixit-

285

"Nec longum nostra laetabere coniuge, quae te

Mox raptum ire gemet, tantummodo Iuppiter adsit."

Dixit et aduersum se concitat acer in hostem.

Ille uirum forti uenientem reppulit ictu

Seque gradu celeri recipit longeque frementem

290

Hastam deinde iacit, quam deuitauit Atrides

Inque uicem misso fixisset corpora telo

Praedonis Phrygii, ni uastum ferrea pectus

Texisset lorica uiri septemplice tergo.

Insequitur iuxta clamor; tum aduersus uterque

295

Constitit et galeam galea terit et pede plantam

Coniungit stridetque mucro mucrone corusco;

Corpus collectum tegitur fulgentibus armis.

Non aliter fortes nitida de coniuge tauri

Bella gerunt uastisque replent mugitibus auras.

300

Atque diu rigido captabant corpora ferro,

Cum memor Atrides raptae sibi coniugis instat

Dardaniumque premit iuuenem. Mox ense rigente

Cedentem retro dum desuper appetit hostem,

Splendidus extremas galeae percussus ad oras

305

Dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium.

Tum uero ardescit, quamuis manus ense carebat,

Et iuuenem arrepta prosternit casside uictor

Ad socios traheretque, et, ni caligine caeca

Texisset Cytherea uirum subiectaque mento

310

Fortia rupisset laxatis uincula nodis,

Vltimus ille dies Paridi foret. Abstrahit auro

Fulgentem galeam secum Menelaus et ardens

In medios mittit proceres rursumque recurrit

Et magnam ualidis contorsit uiribus hastam

315

In cladem Phrygii, sua quem Venus eripit hosti

Et secum in thalamos defert testudine cultos.

Ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis

Dardanioque suos Paridi deducit amores.

Quem tali postquam conspexit uoce locuta est:

320

"Venisti mea flamma, Paris, superatus ab armis

Coniugis antiqui? Vidi puduitque uidere,

Arreptum cum te traheret uiolentus Atrides

Iliacoque tuos foedaret puluere crines.

Nostraque- me miseram!- timui ne Doricus ensis

325

Oscula discuteret; totus mihi, mente reuincta,

Fugerat ore color sanguisque reliquerat artus.

Quis te cum saeuo contendere suasit Atrida?

An nondum uaga fama tuas peruenit ad aures

De uirtute uiri? Moneo ne rursus inique

330

Illius tua fata uelis committere dextrae."

Dixit. Tum largis perfudit fletibus ora.

Tristis Alexander: "Non me superauit Atrides,

O meus ardor"- ait- "sed castae Palladis ira.

Mox illum nostris succumbere turpiter armis

335

Aspicies aderitque meo Cytherea labori."

Post haec amplexus per mutua corpora iunctis

Incubuit membris Cygneidos; illa soluto

Accepit flammas gremio Troiaeque suasque.

Interea toto Menelaus in agmine Troum

340

Quaerit Alexandrum uictorque huc fertur et illuc.

Quem frater socias acuens in bella cateruas

Adiuuat et forti pulsos Phrygas increpat ore

Seruarique iubet leges Helenamque reposcit.

Dumque inter sese proceres certamen haberent,

345

Concilium omnipotens habuit regnator Olympi

Foederaque intento turbauit Pandarus arcu,

Te, Menelae, petens; laterique uolatile telum

Incidit et tunicam ferro squamisque rigentem

Dissecat. Excedit pugna gemebundus Atrides

350

Castraque tuta petit, quem doctus ab arte paterna

Paeoniis curat iuuenis Podalirius herbis,

Itque iterum in caedes horrendaque proelia uictor.

Armauit fortes Agamemnonis ira Pelasgos

Et dolor in pugnam cunctos communis agebat.

355

Bellum ingens oritur multumque utrimque cruoris

Funditur et totis sternuntur corpora campis

Inque uicem Troumque cadunt Danaumque cateruae

Nec requies datur ulla uiris: sonat undique Mauors

Telorumque uolant cunctis e partibus imbres.

360

Occidit Antilochi rigido demersus in umbras

Ense Thalysiades optataque lumina linquit.

Inde manu forti Graiorum terga prementem

Occupat Anthemione satum Telamonius Aiax

Et praedurato transfixit pectora telo:

365

Purpuream uomit ille animam cum sanguine mixtam,

Ora rigat moriens. Tum magnis Antiphus hastam

Viribus aduersum conatus corpore toto

Torquet in Aeaciden; telumque errauit ab hoste

Inque hostem cecidit, transfixit et inguina Leucon:

370

Concidit infelix prostratus uulnere forti

Et carpit uirides moribundus dentibus herbas.

Impiger Atrides casu commotus amici

Democoonta petit teloque aduersa trabali

Tempora transadigit uaginaque horridus ensem

375

Eripit; ille suis moriens resupinus in armis

Concidit et terram moribundo uertice pulsat.

Iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu

Piros Imbrasides dederatque silentibus umbris;

Dumque auidus praedae iuuenem spoliare parabat,

380

Desuper hasta uenit dextra librata Thoantis

Perque uiri scapulas animosaque pectora transit;

In uultus ruit ille suos calidumque cruorem

Ore uomit stratusque super sua palpitat arma.

Sanguine Dardanii manabant undique campi,

385

Manabant amnes passim. Pugnabat ubique

Immixtis ardens amborum exercitus armis

Et modo Troianis uirtus, modo crescit Achiuis

Laetaque per uarios petitur uictoria casus.

Hic postquam Danaum longe cedentia uidit

390

Agmina Tydides tumidumque increscere Martem,

In medias acies, qua plurimus imminet hostis,

Irruit et uersas prosternit caede phalangas;

Huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat.

Bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma

395

Adiuuat atque animos iuueni uiresque ministrat.

Ille, boum ueluti uiso grege saeua leaena,

Quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra

Et prostrata necat uesano corpora dente,

Sic ruit in medios hostes Calydonius heros,

400

Virginis armigerae monitis et numine tutus.

Conuersi dant terga Phryges, fugientibus ille

Instat et exstructos morientum calcat aceruos.

Dumque ferit sternitque uiros, uidet ecce Daretis

Aduerso stantes furibundus in agmine natos,

405

Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus

Occupat ante graui, sed uulnera depulit umbo

Vitatumque solo ferrum stetit. Haud mora: totis

Ingentem torquet Tydides uiribus hastam

Transadigitque uiri pectus: pars cuspidis ante

410

Eminet et prodit scapulis pars altera fossis.

Hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen

Versantemque oculos animamque per ora uomentem

Conspexit frater, stricto celer aduolat ense

Germanique cupit fatorum exsistere uindex.

415

Sed neque uim saeui nec fortia sustinet arma

Tydidae contraque tamen defendere temptat.

Vt uolucris, discerpta sui cum corpora nati

Accipitrem laniare uidet nec tendere contra,

Auxilium neque ferre suo ualet anxia nato

420

Quodque potest, leuibus plaudit sua pectora pennis,

Sic hostem Idaeus germani caede superbum

Spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri

Et, nisi cessisset, dextra cecidisset eadem.

Nec minus in Teucros armis furit alter Atrides

425

Insequiturque acies et ferro funera miscet.

Obuius huic fatis occurrit ductus iniquis

Infelix Odius, quem uastae cuspidis ictu

Sternit et ingenti scapulas transuerberat hasta.

Hinc petit Idomeneus aduersa parte ruentem

430

Maeoniden Phaestum, cuius post funera laetus

Et Strophio genitum Stygias demittit ad umbras.

Meriones Phereclum librata percutit hasta

Pedaeumque Meges. Tum uastis horridus armis

Eurypylus gladio uenientem Hypsenora fundit

435

Et pariter uita iuuenem spoliauit et armis.

Parte alia uolitat sinuoso Pandarus arcu

Tydidenque oculis immensa per agmina quaerit;

Quem postquam Troum sternentem corpora uidit,

Horrida contento derexit spicula cornu

440

Et summas umeri destringit acumine partes.

Tum uero ardescit iuuenis Calydonius ira

In mediasque acies animosi more leonis

Fertur et Astynoum, magnum quoque Hypirona fundit,

Comminus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum;

445

Inde premit Polyidon Abantaque cuspide forti

Et notum bello Xanthum uastumque Thoonem.

Post hos infestus Chromiumque et Echemmona telo

Proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit.

Tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra

450

Occidis, infelix, accepto uulnere tristi,

Dextera qua naris fronti coniungitur imae;

Dissipat et cerebrum galeae cum parte reuulsum

Ossaque confossa spargit Tydideus ensis.

Iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros

455

Contulerant, iactis inter se comminus hastis;

Vndique rimabant inimico corpora ferro,

Et modo cedebant retro, modo deinde coibant.

Postquam utrique diu steterant nec uulnera magnus

Qua daret infesto Tydides ense uidebat,

460

Saxum ingens medio quod forte iacebat in agro,

Bis seni quod uix iuuenes tellure mouerent,

Sustulit et magno conamine misit in hostem.

Ille ruit prostratus humi cum fortibus armis,

Quem Venus aetherias genetrix delapsa per auras

465

Accipit et nigra corpus caligine condit.

Non tulit Oenides animo nebulasque per ipsas

Fertur et in Venerem flagrantibus irruit armis,

Et neque quem demens ferro petat inspicit aruis

Caelestemque manum mortali uulnerat hasta.

470

Icta petit caelum terris Cytherea relictis

Atque ibi sidereae queritur sua uulnera matri.

Dardanium Aenean seruat Troianus Apollo

Accenditque animos iterumque ad bella reducit.

Vndique consurgunt acies et puluere caelum

475

Conditur horrendisque sonat clamoribus aether.

Hic alius rapido deiectus in aequora curru

Proteritur pedibusque simul calcatur equorum

Atque alius uolucri traiectus corpora telo

Quadrupedis tergo pronus ruit; illius ense

480

Deiectum longe caput a ceruice cucurrit;

Hic iacet exanimis fuso super arma cerebro:

Sanguine manat humus, campi sudore madescunt.

Emicat interea Veneris pulcherrima proles

Densaque Graiorum premit agmina nudaque late

485

Terga metit gladio funestaque proelia miscet.

Nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector

Sternere caede uiros atque agmina uertere Graium.

Vt lupus in campis pecudes cum uidit apertis

(Non actor gregis ipse, comes non horrida terret

490

Turba canum), fremit esuriens et neglegit omnes

In mediosque greges auidus ruit, haut secus Hector

Inuadit Danaos et territat ense cruento.

Deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant

Attolluntque animos: geminat uictoria uires.

495

Vt uidit socios infesto cedere Marte,

Rex Danaum sublimis equo uolat agmina circum

Hortaturque duces animosque in proelia firmat.

Mox ipse in medios audax se proripit hostes

Oppositasque acies stricto diuerberat ense.

500

Vt Libycus cum forte leo procul agmina uidit

Laeta boum passim uirides errare per herbas,

Attollit ceruice iubas sitiensque cruoris

In mediam erecto contendit pectore turbam,

Sic ferus Atrides aduersos fertur in hostes

505

Infestasque Phrygum proturbat cuspide turmas.

Virtus clara ducis uires accendit Achiuum

Et spes exacuit languentia militis arma:

Funduntur Teucri, Danai laetantur ouantes.

Tandem hic Aenean immisso tendere curru

510

Conspicit Atrides: stricto concurrere ferro

Comparat et iaculum, quantum furor ipse mouebat,

Viribus intorquet, quod detulit error ab illo

Pectus in aurigae stomachoque infigitur alto;

Ille ruens ictu media inter lora rotasque

515

Voluitur et uitam calido cum sanguine fundit.

Ingemit Aeneas curruque animosus ab alto

Desilit et ualido Crethona<que> comminus ictu

Orsilochumque ferit, quorum post funera uictus

Paphlagonum ductor Menelai concidit armis,

520

Antilochique Mydon. Post hos Iouis inclita proles

Sarpedon bellum funestaque proelia miscet.

Quem contra infelix non aequis dimicat armis

Tlepolemus magno satus Hercule, sed neque uires

Hunc seruare patris nec tot potuere labores,

525

Quin caderet tenuemque daret de corpore uitam.

Saucius egreditur medio certamine belli

Sarpedon fraudisque subit commentor Vlixes

Et septem iuuenum fortissima corpora fundit.

Hinc pugnat patriae columen Mauortius Hector,

530

Illinc Tydides: sternuntur utrimque uirorum

Corpora per campos et sanguine prata rigantur.

Pugnat bellipotens casta cum Pallade Mauors

Ingentemque mouet clipeum, quem sancta uirago

Egit et extrema percussum cuspide caedit

535

Attonitumque simul caelum petere ipsa coegit.

Hic ille aetherio queritur sua uulnera regi

Saucius et magni genitoris iurgia suffert.

Interea magnis Acamantem uiribus Aiax

Interimit uastumque capit Menelaus Adrastum

540

Et rapit ad classes manibus post terga reuinctis,

Vt ui deducat laetos ex hoste triumphos.

Incumbunt Danai, cedit Troiana iuuentus

Tergaque nuda tegit. Sensit Mauortius Hector

Pro Danais pugnare deos ualidasque suorum

545

Virginis armigerae subduci numine uires

Continuoque petit muros Hecubamque uocari

Imperat et diuae placari numina suadet.

Protinus armatas innuptae Palladis arces

Iliades subeunt: festis altaria sertis

550

Exornant caeduntque sacras ex more bidentes.

Dumque preces Hecube supplex ad templa Mineruae

Pro caris genetrix natis et coniuge fundit,

Interea Glaucus stricto decernere ferro

Cum Diomede parat nomenque genusque roganti

555

Qui sit et unde ferat, magnis cum uiribus hastam

Mittere temptabat; temptanti Aetolius heros:

"Quo ruis?"- exclamat- "quae te, scelerate, furentem

Mens agit imparibus mecum concurrere telis?

Hospitis arma uides, Veneris qui uulnere dextram

560

Perculit et summo pupugit certamine Martem.

Pone truces animos infestaque tela coerce."

Post haec inter se posito certamine pugnae

Commutant clipeos inimicaque proelia linquunt.

Colloquium petit interea fidissima coniunx

565

Hectoris Andromache paruumque ad pectora natum

Astyanacta tenet, cuius dum maximus heros

Oscula parua petit, subito perterritus infans

Conuertit timidos materna ad pectora uultus

Terribilemque fugit galeam cristamque comantem.

570

Vtque caput iuuenis posito detexerat aere,

Protinus infantem geminis amplectitur ulnis

Attollensque manus: "Precor, o pater optime"- dixit-

"Vt meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro,

Virtutes patrias primis imitetur ab annis."

575

Haec ait et portis acies petit acer apertis,

Vna deinde Paris. Postquam in certamina uentum est,

Protinus in medium procedit maximus Hector

Graiorumque duces inuictis prouocat armis.

Nec mora: continuo fraudis commentor Vlixes

580

Et ferus Idomeneus et notus gente paterna

Meriones Graiumque simul dux acer Atrides

Aiacesque duo <et> claris speciosus in armis

Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus

Quique manum Veneris uiolauit uulnere tristi

585

Procedunt; aberat nam Troum terror Achilles

Et cithara dulci durum lenibat amorem.

Ergo ubi deiectis auratam regis Atridae

Sortibus in galeam magnus processerat Aiax,

Principio iactis committunt proelia telis:

590

Mox rigidos stringunt enses et fortibus armis

Decernunt partesque oculis rimantur apertas

Et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus

Depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor

Tollitur et uastis impletur uocibus aer.

595

Non sic saetigeri exacuunt feruoribus iras

Pectoribusque petunt uastis, modo dentibus uncis

Alterni librant gladios et uulnera miscent.

Fortia terga premunt spumantque per ora uicissim;

Fumiferae nubes concretaque fulgura et ignes

600

Iactantur magnoque implentur murmure siluae.

Tales Priamides ardorque Aiacis in armis

Tandem animis teloque furens Telamonius Aiax

Insignem bello petit Hectora, quaque patebat

Nuda uiri ceruix, fulgentem derigit ensem.

605

Ille ictum celeri praeuidit callidus astu

Tergaque summisit ferrumque umbone repellit.

Sed leuis extremas clipei perlabitur oras

Ensis et exiguo ceruicem uulnere libat.

Acrius impugnans rursus consurgit in hostem

610

Priamides nec iam ferro Telamone creatum,

Sed magno saxi iactu petit. At ferus Aiax

Ingentem clipeo septemplice reppulit ictum

Et iuuenem saxo percussum sternit eodem.

Quem leuat exceptum Grais inimicus Apollo

615

Integratque animum; iam rursus ad arma coibant

Stringebantque iterum gladios, cum fessus in undas

Coeperat igniferos Titan immergere currus

Noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque

Qui dirimant a caede uiros, nec segnius illi

620

Deponunt animos. Tunc bello maximus Hector:

"Quae te terra uirum, qui te genuere parentes?

Viribus es proles generosa atque inclita"- dixit.

At contra se ferre parat Telamonius Aiax:

"Hesiona de matre uides Telamone creatum,

625

Nobilis est domus et fama generosa propago."

Hector, ut Hesionae nomen casusque recordans:

"Absistamus"- ait- "sanguis communis utrique est",

Et prior Aeaciden aurato munerat ense

Inque uicem, quo se bellator cinxerat Aiax,

630

Accipit insignem uario caelamine balteum.

Post haec extemplo Graium Troumque cateruae

Discedunt caelumque tegit nox atra tenebris.

Implentur dapibus largis Bacchique liquore

Atque auidi placido tradunt sua corpora somno.

635

Postera cum primum stellas Aurora fugarat,

In coetum uenere Phryges. Tunc maximus Hector

Cum sociis memorans hesternae funera caedis

Suadet ut inuictis Helene reddatur Achiuis

Praedaque quae duros Menelai mulceat ignes

640

Idque placet cunctis. Tunc saeuo missus Atridae

Pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille

Aut animum praedae aut dictis accommodat aures,

Vltro etiam castris Idaeum excedere iussit.

Paruit is monitis iterumque ad castra reuersus

645

Troiae contemptum duro se reddit ab hoste.

Interea Danai confusi caede suorum

Ingentes struxere pyras collectaque passim

Fortia tradiderunt sociorum corpora flammis.

Tum renouant fossas et uallum robore cingunt.

650

Vt nitidum Titan radiis patefecerat orbem,

Conuocat in coetum superos Iouis et monet, armis

Ne contra sua dicta uelint contendere diui.

Ipse per aetherias caeli delabitur auras

Vmbrosisque simul consedit montibus Idae.

655

Inde acies uidet Iliacas dextraque potenti

Sustinet auratas aequato pondere lances

Fataque dura Phrygum casusque expendit Achiuum

Et Graium clades grauibus praeponderat armis.

Interea Danaos ingenti concitus ira

660

Priamides agit et totis grauis imminet armis

Vnum quippe decus Phrygiae. Turbantur Achiui

Doricaque ingenti complentur castra tumultu.

Hortatur socios muris inclusus Atrides

Languentesque animos iuuenum in certamina firmat.

665

Princeps Tydides fulgens ardentibus armis

Per medios hostes immani pondere fertur.

Hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis,

Telum immane manu quatiens, quem maximus heros

Occupat et duro medium transuerberat ense.

670

Hinc Phrygas Aiacis uastis protectus in armis

Teucer agit spargitque leues in terga sagittas.

Gorgythiona ferum letali uulnere fundit;

Mox alias acies petit aurigamque superbi

Hectoris obtruncat, quem saxo Troius heros

675

Occupat excussoque incautum proterit arcu.

Ast illum fidi rapiunt de caede sodales

Prostratumque leuant. Ruit undique turbidus Hector

Aduersasque acies infesta cuspide terret.

Se rursus Danai turbati caede suorum

680

Conuertunt iterumque leues in castra cateruae

Confugiunt portasque obiecto robore firmant.

At Phryges obsidunt inclusos aggere Graios

Excubituque premunt muros flammisque coronant.

Cetera per campos sternunt sua corpora pubes

685

Indulgentque mero curas<que> animosque resoluunt.

Attoniti Danaum proceres discrimine tanto

Nec dapibus releuant animos nec corpora curant,

Sed miseri sua fata gemunt. Mox Nestore pulsi

Legatos mittunt dextramque hortantur Achillis,

690

Vt ferat auxilium miseris. Thetideius heros

Nec Danaum capit aure preces nec munera regis

Vlla referre cupit; non illum redditus ignis

Aut intacta suo Briseis corpore mouit.

Irrita legati referunt responsa Pelasgis

695

Et dapibus curant animos lenique sopore.

Alterius tenebrae tarde labentibus astris

Restabatque super tacitae pars tertia noctis,

Cum Danaum iussu castris Aetolius heros

Egreditur sociumque sibi delegit Vlixem,

700

Qui secum tacitae sublustri noctis in umbra

Scrutetur studio quae sit fiducia Troum

Quidue agitent quantasue parent in proelia uires.

Dumque iter horrendum loca pernoctata pauentes

Carpebant, uenit ecce Dolon, quem Troia pubes

705

Miserat, ut Danaum sollerti pectore uires

Perspiceret sensusque ducum plebisque referret.

Quem procul ut uidit socius Diomedis Vlixes,

Abdiderant occultantes sua corpora furtim

Post densos frutices, dum spe percussus inani

710

Tros Eumediades cursu praecederet illos,

Ne facile oppressus gressum in sua castra referret.

Post, ubi transierat fidens animoque manuque,

Prosiluere uiri iuuenemque euadere cursu

Conantem capiunt ferroque manuque minantur.

715

Ille timore pauens: "Vitam concedite"- dixit-,

"Hoc unum satis est; quodsi perstatis in ira,

Quanta ex morte mea capietis praemia laudis?

At si cur ueniam tacitis exquiritis umbris:

Maxima Troia mihi currum promisit Achillis

720

Si uestras cepisset opes. Haec dona secutus

In dubios casus, coram quod cernitis ipsi,

Infelix cecidi. Nunc uos per numina diuum,

Per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci,

Ne rapere hanc animam crudeli caede uelitis.

725

Haec pro concessa referetis dona salute:

Consilium Priami regis remque ordine gentis

Expediam Phrygiae." Postquam quid Troia pararet

Cognouere uiri, fauces mucrone recluso

Detrudunt iuuenis. Post haec tentoria Rhesi

730

Intrant atque ipsum somno uinoque sepultum

Obtruncant spoliantque uirum fusosque per herbam

Exanimant socios. Tum tristi caede peracta

Praeda umeros onerant, multo et candore nitentes

Thracas equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus

735

Nec posset uolucri cursu superare sagitta.

Inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis

Ad classes redeunt, quos Nestoris accipit aetas

Ac recipit portis. Postquam sua castra tenebant,

Facta duci referunt: laudat Pelopeius heros,

740

Fessaque iucundae tradunt sua membra quieti.

Lux exorta uiros in pristina bella remisit,

Instaurantque animos recreato milite pugnae

Dardanidum Danaumque duces: uolat undique nubes

Telorum et ferro ferrum sonat, undique mixtis

745

Inter se strident mucronibus: instat utrimque

Densa acies mixtusque fluit cum sanguine sudor.

Tandem feruenti Danaum rex concitus ira

Antiphon ingenti prostratum uulnere fundit

Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem

750

Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta.

Hic frater dextram iaculo ferit; ille dolore

Acrior accepto fugientem Antenore natum

Persequitur traxitque ferox cum uulnere poenas.

Hector tunc pugnae subit acri concitus ira

755

Priamides et percussos agit undique Graios;

Nec Paris hostiles cessat prosternere turmas

Eurypylique femur contento uulnerat arcu.

Incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi

Viribus exhaustis et uastis undique firmant

760

Obicibus muros. Tum saxo Martius Hector

Perfringit portas ferrataque robora laxat.

Irrumpunt aditus Phryges atque in limine primo

Restantes sternunt Graios ualloque cateruas

Deturbant, alii scalas in moenia poscunt

765

Et iaciunt ignes: auget uictoria uires.

De muris pugnant Danai turresque per altas.

Saxa uolant, subeunt acta testudine Troes

Ascenduntque aditus et portis uiribus instant.

Turbati fugiunt omnes iam castra Pelasgi

770

Et scandunt puppes. Vrget Troiana iuuentus

Telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether.

Neptunus uires Danais animumque ministrat:

Pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc.

Idomenei dextra cadit Asius; Hector atrocem

775

Amphimachum obtruncat nec non occumbit in armis

Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense

Magnanimus ductor Rhytieus. Tunc feruidus hasta

Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub undas.

Hector ubique ferus uiolento pectore saeuit,

780

Quem saxo ingenti percussum maximus Aiax

Depulit et toto prostratum corpore fudit.

Concurrit Troiana manus iuuenemque uomentem

Sanguineos fluctus Xanthi lauere fluentis.

Inde iterum ad pugnam redeunt; fit maxima caedes

785

Amborum et manat tellus infecta cruore.

Polydamas ualido Prothoenora percutit ictu,

Archelochumque Antenoriden Telamonius Aiax,

Boeotumque Acamas Promachum, quem sternit atrocis

Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes

790

Acrius insurgunt Troes ad Achaica bella

<>

Pulsa metu uallumque et muros aggere saeptos

Transiliunt, alii fossas uoluuntur in ipsas.

Aduolat interea Danaum metus impiger Hector:

795

Confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae

Atque inde aduersis propellunt uiribus hostem.

Fit pugna ante rates, saeuit Mauortius Hector

Et poscit flammas totamque incendere classem

Apparat. Huic ualidis obsistit uiribus Aiax,

800

Stans prima in puppi, clipeoque incendia saeua

Sustinet et solus defendit mille carinas.

Hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas,

Illinc ardentes taedas Phryges undique iactant;

Per uastos sudor pugnantum defluit artus.

805

Non ualet ulterius cladem spectare suorum

Patroclus subitoque armis munitus Achillis

Prouolat et falsa conterret imagine Troas.

Qui modo turbabant Danaos animoque fremebant,

Nunc trepidi fugiunt, fugientibus imminet ille

810

Perturbatque ferox acies uastumque per agmen

Sternit et ingenti Sarpedona uulnere fundit

Et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens

Proeliaque horrendi sub imagine uersat Achillis.

Quem postquam socias miscentem caede cateruas

815

Turbantemque acies respexit feruidus Hector,

Tollit atrox animos uastisque immanis in armis

Occurrit contra magnoque hunc increpat ore:

"Huc, age, huc conuerte gradum, fortissime Achilles:

Iam nosces ultrix quid Troica dextera possit

820

Et quantum bello ualeat fortissimus Hector.

Nam licet ipse suis Mauors te protegat armis,

Inuito tamen haec perimet te dextera Marte."

Ille silet spernitque minas animosaque dicta,

Vt quem mentitur uerus credatur Achilles.

825

Tunc prior intorquet collectis uiribus hastam

Dardanides, quam prolapsam celeri excipit ictu

Patroclus redditque uices et, mutua dona,

Quod clipeo excussum uiridi tellure resedit.

Tunc rigidos stringunt enses et comminus armis

830

Inter se miscent, donec Troianus Apollo

Mentitos uultus simulati pandit Achillis

Denudatque uirum, quem bello maximus Hector

Pugnantem falsis postquam deprendit in armis,

Irruit et iuuenem nudato pectore ferro

835

Traicit et uictor Vulcania detrahit arma.

Vindicat exstincti corpus Telamonius Aiax

Oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes

Laetitia exsultat, Danai sua uulnera maerent.

Interea iuuenis tristi cum pube suorum

840

Nestorides in castra ferunt miserabile corpus.

Tunc ut Pelidae aures diuerberat horror,

Palluit infelix iuuenis, calor ossa reliquit;

Membra simul lacrimans materno innectit amictu,

Deflens Aeacides tristi de caede sodalis;

845

Vnguibus ora secat comptosque in puluere crines

Deformat, scindit firmo de pectore uestes

Et super exstincti prostratus membra sodalis

Crudeles fundit questus atque oscula figit.

Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt:

850

"Non impune mei laetabere caede sodalis,

Hector" ait "magnoque meo, uiolente, dolori

Persolues poenas atque istis uictor in armis,

In quibus exsultas, fuso moriere cruore."

Post haec accensus furiis decurrit ad aequor

855

Fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis

Fluctibus auxilium Vulcani protinus orat.

Excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes

Mulciber et ualidis fuluum domat ictibus aurum.

Mox effecta refert diuinis artibus arma.

860

Euolat inde Thetis; quae postquam magnus Achilles

Induit, in clipeum uultus conuertit atroces.

Illic Ignipotens mundi caelauerat arcem

Sideraque et liquidis redimitas undique nymphis

Oceani terras et cinctum Nerea circum

865

Astrorumque uices dimensaque tempora noctis,

Quattuor et mundi partes, quantum Arctos ab Austro

Et quantum occasus roseo distaret ab ortu,

Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque

Exoreretur equis, et quantum in orbe mearet

870

Luna caua et nitida lustraret lampade caelum;

Addideratque fretis sua numina: Nerea magnum

Oceanumque senem nec eundem Protea semper,

Tritonasque feros et amantem Dorida fluctus;

Fecerat et liquidas mira Nereidas arte.

875

Terra gerit siluas horrendaque monstra ferarum

Fluminaque et montes cumque altis oppida muris,

In quibus exercent leges annosaque iura

Certantes populi; sedet illic aequus utrisque

Iudex et litem discernit fronte serena.

880

Parte alia castae resonant Paeana puellae

Dantque choros molles et tympana dextera pulsat;

Ille lyrae graciles extenso pollice chordas

Percurrit septemque modos modulatur auenis:

Carmina componunt mundi resonantia motum.

885

Rura colunt alii, sulcant grauia arua iuuenci

Maturasque metit robustus messor aristas

Et gaudet pressis immundus uinitor uuis;

Tondent prata greges, pendent in rupe capellae.

Haec inter mediis stabat Mars aureus armis,

890

*quem diua poesis reliquae* circaque sedebant

Anguineis maestae Clotho Lachesisque capillis.

Talibus ornatus donis Thetideius heros

In medias acies immani turbine fertur,

Cui uires praebet casta cum Pallade Iuno

895

Dantque animos iuueni. Vidit Cythereius heros

Occurritque uiro, sed non cum uiribus aequis

Aeacidae nec compar erat, tamen ira coegit

Conferre inuictis iuuenem cum uiribus arma.

Quem nisi seruasset magnarum rector aquarum,

900

Vt profugus laetis Troiam repararet in aruis

Augustumque genus claris summitteret astris,

Non clarae gentis nobis mansisset origo.

Inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros

Ingentemque modum prosternit caede uirorum,

905

Sanguinis Hectorei sitiens. At Dardana pubes

Confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus

Auxiliumque petit diuini fluminis; ille

Instat et in mediis pugnatur gurgitis undis.

Ira dabat uires; stringuntur sanguine ripae

910

Sparsaque per totos uoluuntur corpora fluctus.

At Venus et Phrygiae gentis tutator Apollo

Cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus,

Vt fera terribili miscentem proelia dextra

Obruat Aeaciden; qui protinus undique totis

915

Exspatiatur aquis et uasto gurgite praeceps

Voluitur atque uirum torrentibus impedit undis

Praetardatque gradus. Ille omni corpore saeuas

Contra pugnat aquas aduersaque flumina rumpit

Et modo disiectos umeris modo pectore uasto

920

Propellit fluctus. Quem longe prouida Iuno

Asseruit, rapidae quia cederet, ignibus, undae,

Sanctaque pugnarunt inter se numina diuum.

Rursus agit Phrygias ingenti caede cateruas

Horridus Aeacides bellique ardore resumpto

925

Funereas acies horrendaque proelia miscet.

Non illum uis ulla mouet, non saeua fatigant

Pectora bellando; uires successus adauget.

Percussi dubitant trepida formidine Troes

Atque intra muros exhausta paene salute

930

Confugiunt portasque obiecto robore firmant.

Vnus tota salus in quo Troiana manebat

Hector adest, quem non durae timor undique mortis,

Non patriae tenuere preces, quin obuius iret

Et contra magnum contendere uellet Achillem.

935

Quem procul ut uidit tectum caelestibus armis,

Ante oculos subito uisa est Tritonia Pallas

Pertimuit clausisque fugit sua moenia circum

Infelix portis, sequitur Nereius heros:

In somnis ueluti, cum pectora terruit ira,

940

Hic cursu super insequitur, fugere ille uidetur,

Festinantque ambo, gressum labor ipse moratur,

Alternis poterant insistere coepta periclis,

Nec requies aderat, timor undique concitat iras.

Spectant de muris miseri sua fata parentes

945

Pallentemque uident supremo tempore natum

Quem iam summa dies suprema luce premebat.

Huic subito ante oculos similis Tritonia fratri

Occurrens iuuenem simulato decipit ore;

Nam cum Deiphobi tutum se credidit armis,

950

Transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas.

Concurrunt iactis inter se comminus hastis

Inuicti iuuenes: hic uastis intonat armis,

Ille hostem ualidum nequiquam umbone repellit

Alternisque ferox mutat congressibus ictus.

955

Sudor agit riuos, ensem terit horridus ensis

Collatusque haeret pede pes et dextera dextrae.

Hastam iam manibus saeuus librabat Achilles

Inque uirum magnis emissam uiribus egit,

Quam praeterlapsam uitauit callidus Hector.

960

Exclamant Danai. Contra Priameius heros

Vibratum iaculum Vulcania torquet in arma.

Nec successus adest: nam duro inflectitur auro

Dissiluitque mucro. Gemuerunt agmina Troum.

Concurrunt iterum collatis fortiter armis

965

Inque uicem duros euitant comminus enses.

Nec sufferre ualet ultra sortemque supremam

Stantemque Aeaciden defectis uiribus Hector.

Dumque retro cedit fraternaque rebus in artis

Respicit auxilia et nullam uidet esse salutem,

970

Sensit adesse dolos. Quid agat? quae numina supplex

Inuocet? et toto languescunt corpore uires

Auxiliumque negant; retinet uix dextera ferrum,

Nox oculos inimica tegit nec subuenit ullum

Defesso auxilium; pugnat moriturus et alto

975

Corde premit gemitus. Instat Nereius heros

Turbatumque premit procul undique; tunc iacit hastam

Et medias rigida transfixit cuspide fauces.

Exsultant Danai, Troes sua uulnera deflent.

Tunc sic amissis infelix uiribus Hector:

980

"En concede meos miseris genitoribus artus,

Quos pater infelix multo mercabitur auro:

Dona feres uictor. Priami nunc filius orat,

Te Priamus, dux ille ducum, quem Graecia solum

Pertimuit: si, nec precibus nec munere uictus,

985

Nec lacrimis miseri nec clara gente moueris,

Afflicti miserere patris: moueat tua Peleus

Pectora pro Priamo, pro nostro corpore Pyrrhus."

Talia Priamides. Quem contra durus Achilles:

"Quid mea supplicibus temptas inflectere dictis

990

Pectora, quem possem direptum more ferarum,

Si sineret natura, meis absumere malis?

Te uero tristesque ferae cunctaeque uolucres

Diripient, auidosque canes tua uiscera pascent.

Haec ex te capient Patrocli gaudia manes,

995

Si sapiunt umbrae." Dum talia magnus Achilles

Ore truci iactat, uitam miserabilis Hector

Reddidit. Hunc animi nondum satiatus Achilles

Deligat ad currum pedibusque exsanguia membra

Ter circum muros uictor trahit; altius ipsos

1000

Fert domini successus equos. Tum maximus heros

Detulit ad Danaos foedatum puluere corpus.

Laetantur Danai, plangunt sua uulnera Troes

Et pariter captos deflent cum funere muros.

Interea uictor defleti corpus amici

1005

Funerat Aeacides pompasque ad funera ducit.

Tum circa tumulum miseros rapit Hectoris artus

Et uapido cineri ludorum indicit honores.

Tydides *tyrsin* cursu pedibusque ferocem

Merionem superat; luctando uincitur Aiax

1010

Cuius decepit uires Laertius astu;

Caestibus aduersis cunctos superauit Epeos

Et disco forti Polypoetes depulit omnes

Merionesque arcu. Tandem certamine misso

In sua castra redit turbis comitatus Achilles.

1015

Flent miseri amissum Phryges Hectora totaque maesto

Troia sonat planctu; fundit miseranda querelas

Infelix Hecube saeuisque arat unguibus ora

Andromacheque suas scindit de pectore uestes,

Heu tanto spoliata uiro. Ruit omnis in uno

1020

Hectore causa Phrygum, ruit hoc defensa senectus

Afflicti miseranda patris, quem nec sua coniunx

Turbaque natorum nec magni gloria regni

Oblitum tenuit uitae, quin iret inermis

Et solum inuicti castris se redderet hostis.

1025

Mirantur Danaum proceres, miratur et ipse

Aeacides animum miseri senis; ille trementes

Affusus genibus tendens ad sidera palmas

Haec ait: "O Graiae gentis fortissime Achilles,

O regnis inimice meis, te Dardana solum

1030

Victa tremit pubes, te sensit nostra senectus

Crudelem nimium. Nunc sis mitissimus oro

Et patris afflicti genibus miserere precantis

Donaque quae porto miseri pro corpore nati

Accipias; si nec precibus nec flecteris auro,

1035

In senis extremis tua dextera saeuiat annis:

Saltem saeua pater comitabor funera nati!

Nec uitam mihi nec magnos *concedere* honores,

Sed funus crudele meum! Miserere parentis

Et pater esse meo mitis de corpore disce.

1040

Hectoris interitu uicisti Dardana regna,

Vicisti Priamum: sortis reminiscere uictor

Humanae uariosque ducum tu respice casus."

His tandem precibus grandaeuum motus Achilles

Alleuat a terra corpusque exsangue parenti

1045

Reddidit Hectoreum. Post haec sua dona reportat

In patriam Priamus tristesque ex more suorum

Apparat exsequias extremaque funera ducit.

Tum pyra construitur, qua bis sex corpora Graium

Quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque

1050

Et clipei galeaeque cauae argutaque tela.

Haec super ingenti gemitu componitur Hector:

Stant circum Iliades matres manibusque decoros

Abrumpunt crines laniataque pectora plangunt:

Illo namque rogo natorum funera cernunt.

1055

Tollitur et iuuenum magno cum murmure clamor

Flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa.

Inter quos gemitus laniato pectore coniunx

Prouolat Andromache mediosque immittere in ignes

Se cupit Astyanacta tenens, quam iussa suarum

1060

Turba rapit. Contra tamen omnibus usque resistit,

Donec collapsae ceciderunt robora flammae

Inque leues abiit tantus dux ille fauillas.

Sed iam siste gradum finemque impone labori,

Calliope, uatisque tui moderare carinam,

1065

Remis quem cernis stringentem litora paucis,

Iamque tenet portum metamque potentis Homeri.

Pieridum comitata cohors, summitte rudentes

Sanctaque uirgineos lauro redimita capillos

Ipsa tuas depone lyras. Ades, inclita Pallas,

1070

Tuque faue cursu uatis iam, Phoebe, peracto.