Petronius fragmenta 63

Reference basis text: D. R. Shackleton Bailey, 1982

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


208 SB (217 R = 63 Ernout )

 

Epistula. Amans amanti

 

Candida sidereis ardescunt lumina flammis,

Fundunt colla rosas et cedit crinibus aurum,

Mellea purpureum depromunt ora ruborem

Lacteaque admixtus sublimat pectora sanguis,

5

Ac totus tibi seruit honos formaque dearum

Fulges et Venerem caelesti corpore uincis.

Argutae stant facta manus digitisque tenellis

Serica fila trahens pretioso stamine ludis.

Planta decens nescit modicos calcare lapillos

10

Et dura laedi scelus est uestigia terra;

Ipsa tuos cum ferre uelis per lilia gressus,

Nullos interimes leuiori pondere flores.

Guttura nunc aliae magnis monilibus ornent

Aut gemmas aptent capiti: tu sola placere

15

Vel spoliata potes. nulli laudabile totum est:

In te cuncta probet, si quisquam cernere possit.

Sirenum cantus et dulcia plectra Thaliae

Ad uocem tacuisse rear, qua mella propagas

Dulcia et in miseros telum iacularis amoris

22

Et graue uulnus alis nullo sanabile ferro.

20

Langueo, deficio, marcesco, punior, uror,

Aestuo, suspiro, pereo, debellor, anhelo,

Sed tua labra meo saeuum de corde dolorem

Depellant morbumque animae medicaminis huius

25

Cura fuget, ne tanta putres uiolentia neruos

Dissecet atque tua moriar pro crimine causa.

Sed si hoc grande putas, saltem concede precanti

Vt iam defunctum niueis ambire lacertis

Digneris uitamque mihi post fata reducas.

Epistula Incipit epistl ( l cum titulo) (aepistola V) B V