Petronius fragmenta 51

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


66 Z (475 R = 473 SB = fr. 40 Buecheler = 37 Mueller)

 

Item

 

Haec ait et tremulo deduxit uertice canos

Consecuitque genas; oculis nec defuit imber,

Sed qualis rapitur per uallis improbus amnis,

Cum gelidae periere niues et languidus Auster

5

Non patitur glaciem resoluta uiuere terra,

Gurgite sic pleno facies manauit et alto

Insonuit gemitu turbatum murmure pectus.

1

Haec ait et

haec (et) ait (et) V