Petronius fragmenta 44

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


60 Z (469 R = 467 SB = fr. 37 Buecher = 31 Mueller)

 

Item

 

Linque tuas sedes alienaque litora quaere,

I, iuuenis: maior rerum tibi nascitur ordo.

Ne succumbe malis: te nouerit ultimus Hister,

Te Boreas gelidus securaque regna Canopi

5

Quique renascentem Phoebum cernuntque iacentem.

Maior in externas Ithacus descendat harenas.

1

 1-3 scatent (verbis imaginibusque) Aen. Vergilian.