Petronius fragmenta 30

Other sections


Somnia, quae mentes ludunt uolitantibus umbris,

Non delubra deum nec ab aethere numina mittunt,

Sed sibi quisque facit. Nam cum prostrata sopore

Vrget membra quies et mens sine pondere ludit,

5

Quicquid luce fuit, tenebris agit. Oppida bello

Qui quatit et flammis miserandas eruit urbes,

Tela uidet uersasque acies et funera regum

Atque exundantes perfuso sanguine campos.

Qui causas orare solent, legesque forumque

10

Et pauidi cernunt inclusum chorte tribunal.

Condit auarus opes defossumque inuenit aurum;

Venator saltus canibus quatit; eripit undis

Aut premit euersam periturus nauita puppem;

Scribit amatori meretrix, dat adultera munus;

15

Et canis in somnis leporis uestigia latrat.

In noctis spatium miserorum uulnera durant.