Petronius fragmenta 28

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


67 Z (476 R = 474 SB = fr. 28 Buecheler = 38 Mueller)

 

Item

 

Nam citius flammas mortales ore tenebunt

Quam secreta tegant. Quicquid dimittis in aula

Effluit et subitis rumoribus oppida pulsat.

Nec satis est uulgasse fidem: cumulatius exit

5

Proditionis opus famamque onerare laborat.

Sic commissa uerens auidus reserare minister

Fodit humum regisque latentes prodidit aures.

Concepit nam terra sonos calamique loquentes

inuenereMidam qualem narrauerat index.

1

ore

ora V