Petronius fragmenta 27

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: P. Tempone, 2009

Other sections


57 Z (466 R = 464 SB = fr. 27 Buecheler = 28 Mueller)

 

Item

 

Primus in orbe deos fecit timor, ardua caelo

Fulmina cum caderent discussaque Maenala flammis

Atque ictus flagraret Athos; mox Phoebus ad ortus

Lustrata deuectus humo Lunaeque senectus

5

Et reparatus honos: hinc signa effusa per orbem

Et permutatis disiunctus mensibus annus.

Profecit uitium, namque error iussit inanis

Agricolas primos Cereri dare messis honores,

Palmitibus plenis Bacchum uincire, Palenque

10

Pastorumgaudere manu. nutatobrutus amni

Neptuni demersus aqua Pallasque tabernas

Vindicat. Et uoti reus et qui uendidit urbem

Iam sibi quisque deos auido certamine fingit.

1

Primus ... timor Petronio tribuunt Fulgentius myth. 1,1, necnon Lactantius Placidus ad Stat. Th. 3,661, ubi eadem verba exhibet Statius