Ouidius tristia 1, 2

Altre sezioni


Di maris et caeli (quid enim nisi uota supersunt?)

      Soluere quassatae parcite membra ratis,

Neue, precor, magni subscribite Caesaris irae:

      Saepe premente deo fert deus alter opem.

5

Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo:

      Aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.

Oderat Aenean propior Saturnia Turno.

      Ille tamen Veneris numine tutus erat.

Saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem:

10

      Eripuit patruo saepe Minerua suo.

Et nobis aliquod, quamuis distamus ab illis,

      Quis uetat irato numen adesse deo?

Verba miser frustra non proficientia perdo.

      Ipsa graues spargunt ora loquentis aquae,

15

Terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque

      Ad quos mittuntur, non sinit ire deos.

Ergo idem uenti, ne causa laedar in una,

      Velaque nescio quo uotaque nostra ferunt.

Me miserum, quanti montes uoluuntur aquarum!

20

      Iam iam tacturos sidera summa putes.

Quantae diducto subsidunt aequore ualles!

      Iam iam tacturas Tartara nigra putes.

Quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer,

      Fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.

25

Inter utrumque fremunt immani murmure uenti.

      Nescit, cui domino pareat, unda maris.

Nam modo purpureo uires capit Eurus ab ortu,

      Nunc Zephyrus sero uespere missus adest,

Nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,

30

      Nunc Notus aduersa proelia fronte gerit.

Rector in incerto est nec quid fugiatue petatue

      Inuenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.

Scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis,

      Dumque loquor, uultus obruit unda meos.

35

Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti

      Ore necaturas accipiemus aquas

At pia nil aliud quam me dolet exule coniunx:

      Hoc unum nostri scitque gemitque mali.

Nescit in immenso iactari corpora ponto,

40

      Nescit agi uentis, nescit adesse necem.

O bene, quod non sum mecum conscendere passus,

      Ne mihi mors misero bis patienda foret!

At nunc ut peream, quoniam caret illa periclo,

      Dimidia certe parte superstes ero.

45

Ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!

      Quantus ab aetherio personat axe fragor!

Nec leuius tabulae laterum feriuntur ab undis,

      Quam graue balistae moenia pulsat onus.

Qui uenit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:

50

      Posterior nono est undecimoque prior.

Nec letum timeo: genus est miserabile leti.

      Demite naufragium, mors mihi munus erit.

Est aliquid, fatoue suo ferroue cadentem

      In solida moriens ponere corpus humo,

55

Et mandare suis aliqua, et sperare sepulcrum,

      Et non aequoreis piscibus esse cibum.

Fingite me dignum tali nece, non ego solus

      Hic uehor. immeritos cur mea poena trahit?

Pro superi uiridesque dei, quibus aequora curae,

60

      Vtraque iam uestras sistite turba minas:

Quamque dedit uitam mitissima Caesaris ira,

      Hanc sinite infelix in loca iussa feram.

Si quoque, quam merui, poena me perdere uultis,

      Culpa mea est ipso iudice morte minor.

65

Mittere me Stygias si iam uoluisset in undas

      Caesar, in hoc uestra non eguisset ope.

Est illi nostri non inuidiosa cruoris

      Copia; quodque dedit, cum uolet, ipse feret.

Vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,

70

      Contenti nostris iam, precor, este malis.

Nec tamen, ut cuncti miserum seruare uelitis,

      Quod periit, saluum iam caput esse potest.

Vt mare considat uentisque ferentibus utar,

      Vt mihi parcatis, non minus exul ero.

75

Non ego diuitias auidus sine fine parandi

      Latum mutandis mercibus aequor aro:

Nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas,

      Oppida non Asiae, non loca uisa prius,

Non ut Alexandri claram delatus ad urbem

80

      Delicias uideam, Nile iocose, tuas.

Quod faciles opto uentos (quis credere possit?)

      Sarmatis est tellus, quam mea uela petunt.

Obligor, ut tangam laeui fera litora Ponti;

      Quodque sit a patria tam fuga tarda, queror.

85

Nescio quo uideam positos ut in orbe Tomitas,

      Exilem facio per mea uota uiam.

Seu me diligitis, tantos compescite fluctus,

      Pronaque sint nostrae numina uestra rati;

Seu magis odistis, iussae me aduertite terrae:

90

      Supplicii pars est in regione mei.

Ferte (quid hic facio?) rapidi mea carbasa uenti:

      Ausonios fines cur mea uela uolunt?

Noluit hoc Caesar. quid, quem fugat ille, tenetis?

      Aspiciat uultus Pontica terra meos.

95

Et iubet et merui; nec, quae damnauerit ille,

      Crimina defendi fasque piumque puto.

Si tamen acta deos numquam mortalia fallunt,

      A culpa facinus scitis abesse mea.

Immo ita, si scitis, si me meus abstulit error,

100

      Stultaque, non nobis mens scelerata fuit,

Quod licet et minimis, domui si fauimus illi,

      Si satis Augusti publica iussa mihi,

Hoc duce si dixi felicia saecula, proque

      Caesare tura piis Caesaribusque dedi,

105

Si fuit hic animus nobis, ita parcite diui:

      Si minus, alta cadens obruat unda caput.

Fallor, an incipiunt grauidae uanescere nubes,

      Victaque mutati frangitur unda maris?

Non casu, uos sed sub condicione uocati,

110

      Fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.