Horatius carmina 4, 11

Testo base di riferimento: F. Klingner, 1959

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


Est mihi nonum superantis annum

Plenus Albani cadus, est in horto,

Phylli, nectendis apium coronis,

Est hederae uis

5

Multa, qua crinis religata fulges;

Ridet argento domus, ara castis

Vincta uerbenis auet immolato

Spargier agno;

Cuncta festinat manus, huc et illuc

10

Cursitant mixtae pueris puellae,

Sordidum flammae trepidant rotantes

Vertice fumum.

Vt tamen noris, quibus aduoceris

Gaudiis, Idus tibi sunt agendae,

15

Qui dies mensem Veneris marinae

Findit Aprilem,

Iure sollemnis mihi sanctiorque

Paene natali proprio, quod ex hac

Luce Maecenas meus adfluentis

20

Ordinat annos.

Telephum, quem tu petis, occupauit

Non tuae sortis iuuenem puella

Diues et lasciua tenetque grata

Compede uinctum.

25

Terret ambustus Phaethon auaras

Spes et exemplum graue praebet ales

Pegasus terrenum equitem grauatus

Bellerophontem,

Semper ut te digna sequare et ultra

30

Quam licet sperare nefas putando

Disparem uites. age iam, meorum

Finis amorum

- non enim posthac alia calebo

Femina -, condisce modos, amanda

35

Voce quos reddas: minuentur atrae

Carmine curae.

Cliccare sulle parole in blu per vedere l'apparato