Vergilius eclogae 3

Reference basis text: M. Geymonat, 2008

Editing of the digital edition: M. Gioseffi, M. Venuti, 2009

Data insertion and check: M. Venuti

Other sections


MENALCAS

Dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei?

DAMOETAS

Non, uerum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.

MENALCAS

Infelix o semper, oues, pecus! ipse Neaeram

Dum fouet ac ne me sibi praeferat illa ueretur,

5

Hic alienus ouis custos bis mulget in hora,

Et sucus pecori et lact subducitur agnis.

DAMOETAS

Parcius ista uiris tamen obicienda memento;

Nouimus et qui te transuersa tuentibus hirquis

Et quo, set faciles Nymphae risere, sacello.

MENALCAS

10

Tum, credo, cum me arbustum uidere Miconis

Atque mala uitis incidere falce nouellas.

DAMOETAS

Aut hic ad ueteres fagos cum Daphnidis arcum

Fregisti et calamos: quae tu, peruerse Menalca,

Et cum uidisti puero donata, dolebas,

15

Et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

MENALCAS

Quid domini faciant, audent cum talia fures?

Non ego te uidi Damonis, pessime, caprum

Excipere insidiis multum latrante Lycisca?

Et cum clamarem "quo nunc se proripit ille?

20

Tityre, coge pecus", tu post carecta latebas.

DAMOETAS

An mihi cantando uictus non redderet ille,

Quem mea carminibus meruisset fistula caprum?

Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon

Ipse fatebatur; sed reddere posse negabat.

MENALCAS

25

Cantando tu illum? aut umquam tibi fistula cera

Vincta fuit? non tu in triuiis, indocte, solebas

Stridenti miserum stipula disperdere carmen?

DAMOETAS

Vis ergo inter nos quid possit uterque uicissim

Experiamur? Ego hanc uitulam (ne forte recuses,

30

Bis uenit ad mulctram, binos alit ubere fetus)

Depono: tu dic mecum quo pignore certes.

MENALCAS

De grege non ausim quicquam deponere tecum:

Est mihi namque domi pater, est iniusta nouerca;

Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.

35

Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius

(Insanire libet quoniam tibi), pocula ponam

Fagina, caelatum diuini opus Alcimedontis,

Lenta quibus torno facili superaddita uitis

Diffusos hedera uestit pallente corymbos.

40

In medio duo signa, Conon, et - quis fuit alter,

Descripsit radio totum qui gentibus orbem,

Tempora quae messor, quae curuos arator haberet?

Necdum illis labra admoui, set condita seruo.

DAMOETAS

Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,

45

Et molli circum est ansas amplexus acantho,

Orpheaque in medio posuit siluasque sequentis.

Necdum illis labra admoui, sed condita seruo.

Si ad uitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.

MENALCAS

Numquam hodie effugies; ueniam quocumque uocaris.

50

Audiat haec tantum- uel qui uenit ecce Palaemon.

Efficiam posthac ne quemquam uoce lacessas.

DAMOETAS

Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla,

Nec quemquam fugio: tantum, uicine Palaemon,

Sensibus haec imis (res est non parua) reponas.

PALAEMON

55

Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba,

Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,

Nunc frondent siluae, nunc formosissimus annus.

Incipe, Damoeta; tu deinde sequere, Menalca.

Alternis dicetis; amant alterna Camenae.

DAMOETAS

60

Ab Ioue principium musae: Iouis omnia plena

Ille colit terras, illi mea carmina curae.

MENALCAS

Et me Phoebus amat; Phoebo sua semper aput me

Munera sunt, lauri et suaue rubens hyacinthus.

DAMOETAS

Malo me Galatea petit, lasciua puella,

65

Et fugit ad salices et se cupit ante uideri.

MENALCAS

At mihi sese offert ultro meus ignis, Amyntas,

Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.

DAMOETAS

Parta meae Veneri sunt munera: namque notaui

Ipse locum, aeriae quo congessere palumbes.

MENALCAS

70

Quod potui, puero siluestri ex arbore lecta

Aurea mala decem misi; cras altera mittam.

DAMOETAS

O quotiens et quae nobis Galatea locutast!

Partem aliquam, uenti, diuum referatis ad auris!

MENALCAS

Quid prodest quod me ipse animo non spernis, Amynta,

75

Si, dum tu sectaris apros, ego retia seruo?

DAMOETAS

Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla:

Cum faciam uitula pro frugibus, ipse uenito.

MENALCAS

Phyllida amo ante alias: nam me discedere fleuit

Et longum "formose, uale, uale," inquit, "Iolla."

DAMOETAS

80

Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres,

Arboribus uenti, nobis Amaryllidis irae.

MENALCAS

Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis,

Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.

DAMOETAS

Pollio amat nostram, quamuis est rustica, Musam:

85

Pierides, uitulam lectori pascite uestro.

MENALCAS

Pollio et ipse facit noua carmina: pascite taurum,

Iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.

DAMOETAS

Qui te, Pollio, amat, ueniat quo te quoque gaudet;

Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

MENALCAS

90

Qui Bauium non odit, amet tua carmina, Maeui,

Atque idem iungat uulpes et mulgeat hircos.

DAMOETAS

Qui legitis flores et humi nascentia fraga,

Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.

MENALCAS

Parcite, oues, nimium procedere: non bene ripae

95

Creditur; ipse aries etiam nunc uellera siccat.

DAMOETAS

Tityre, pascentis a flumine reice capellas:

Ipse, ubi tempus erit, omnis in fonte lauabo.

MENALCAS

Cogite ouis, pueri: si lac praeceperit aestus,

Vt nuper, frustra pressabimus ubera palmis.

DAMOETAS

100

Heu heu, quam pingui macer est mihi taurus in eruo!

Idem amor exitium pecori pecorisque magistro.

MENALCAS

His certe neque amor causa est, uix ossibus haerent;

Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.

DAMOETAS

Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo,

105

Tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.

MENALCAS

Dic quibus in terris inscripti nomina regum

Nascantur flores, et Phyllida solus habeto.

PALAEMON

Non nostrum inter uos tantas componere lites.

Et uitula tu dignus et hic: et quisquis amores

110

Aut metuet dulcis, aut experietur amaros.

Claudite iam riuos, pueri; sat prata biberunt.

Click on the blue words to get the apparatus