Petronius satyricon 5

Other sections


Artis seuerae si quis ambit effectus

Mentemque magnis applicat, prius mores

Frugalitatis lege poliat exacta,

Nec curet alto regiam trucem uultu

5

Cliensque cenas impotentium captet,

Nec perditis addictus obruat uino

Mentis calorem, neue plausor in scaenam

Sedeat redemptus histrionis ad rictus.

Sed siue armigerae rident Tritonidis arces,

10

Seu Lacedaemonio tellus habitata colono

Sirenumque domus, det primos uersibus annos

Maeoniumque bibat felici pectore fontem.

Mox et Socratico plenus grege mittat habenas

Liber, et ingentis quatiat Demosthenis arma.

15

Hinc Romana manus circumfluat, et modo Graio

Exonerata sono mutet suffusa saporem.

Interdum subducta foro det pagina cursum,

Et fortuna sonet celeri distincta meatu.

Dent epulas et bella truci memorata canore,

20

Grandiaque indomiti Ciceronis uerba minentur.

His animum succinge bonis: sic flumine largo

Plenus Pierio defundes pectore uerba.