Martialis de spectaculis 1

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: M. Manca, 2009

Other sections


Barbara pyramidum sileat miracula Memphis,

     Assyrius iactet nec Babylona labor;

Nec Triuiae templo molles laudentur Iones,

     Dissimulet Delon cornibus ara frequens;

5

Aere nec uacuo pendentia Mausolea

      Laudibus immodicis Cares in astra ferant.

Omnis Caesareo cedit labor Amphitheatro,

     Vnum pro cunctis fama loquetur opus.

2

Assyrius Alciatus

adsiduus T