Martialis epigrammata 14, 1

Other sections


Synthesibus dum gaudet eques dominusque senator

      Dumque decent nostrum pillea sumpta Iouem;

Nec timet aedilem moto spectare fritillo,

      Cum uideat gelidos tam prope uerna lacus:

5

Diuitis alternas et pauperis accipe sortes:

      Praemia conuiuae dent sua quisque suo.

"Sunt apinae tricaeque et si quid uilius istis."

      Quis nescit? uel quis tam manifesta negat?

Sed quid agam potius madidis, Saturne, diebus,

10

      Quos tibi pro caelo filius ipse dedit?

Vis scribam Thebas Troiamue malasue Mycenas?

      "Lude", inquis, "nucibus": perdere nolo nuces.