Martialis epigrammata 13, 1

Other sections


Ne toga cordylis et paenula desit oliuis

      Aut inopem metuat sordida blatta famem,

Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:

      Postulat ecce nouos ebria bruma sales.

5

Non mea magnanimo depugnat tessera telo

      Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:

Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:

      Alea nec damnum nec facit ista lucrum.