Martialis epigrammata 12, 1

Other sections


Retia dum cessant latratoresque Molossi

      Et non inuento silua quiescit apro,

Otia, Prisce, breui poteris donare libello.

      Hora nec aestiua est nec tibi tota perit.