Martialis epigrammata 11, 1

Other sections


Quo tu, quo, liber otiose, tendis

Cultus Sidone non cotidiana?

Numquid Parthenium uidere? certe:

Vadas et redeas ineuolutus;

5

Libros non legit ille sed libellos;

Nec Musis uacat, aut suis uacaret.

Ecquid te satis aestimas beatum,

Contingunt tibi si manus minores?

Vicini pete porticum Quirini:

10

Turbam non habet otiosiorem

Pompeius uel Agenoris puella,

Vel primae dominus leuis carinae.

Sunt illic duo tresue qui reuoluant

Nostrarum tineas ineptiarum,

15

Sed cum sponsio fabulaeque lassae

De Scorpo fuerint et Incitato.