Martialis epigrammata 10, 1

Other sections


Si nimius uideor seraque coronide longus

      Esse liber, legito pauca: libellus ero.

Terque quaterque mihi finitur carmine paruo

      Pagina: fac tibi me quam cupis ipse breuem.