Martialis epigrammata 9, epistula

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Note, licet nolis, sublimi pectore uates,

      Cui referet serus praemia digna cinis,

Hoc tibi sub nostra breue carmen imagine uiuat,

      Quam non obscuris iungis, Auite, uiris:

5

"Ille ego sum nulli nugarum laude secundus,

      Quem non miraris sed, puto, lector, amas.

Maiores maiora sonent: mihi parua locuto

     Sufficit in uestras saepe redire manus".

7

sonent L2 P Q f γ

sonant R L¹