Martialis epigrammata 8, 1

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Laurigeros domini, liber, intrature penates

      Disce uerecundo sanctius ore loqui.

Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:

      Tu mihi, tu Pallas Caesariana, ueni.