Martialis epigrammata 7, 1

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2010

Other sections


Accipe belligerae crudum thoraca Mineruae,

     Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.

Dum uacat, haec, Caesar, poterit lorica uocari:

      Pectore cum sacro sederit, aegis erit.

2

comae β

deae γ  Cfr. Ou. epist. 21, 8 aucta foret saeuae fositan ira deae; fast. IV 230 quod fuit: hinc poenas exigit ira deae; Ennod. carm. II 142, 2 transit ad Ambrosium: plus fauet ira deae