Martialis epigrammata 5, 1

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae,

      Caesar, et hinc Triuiam prospicis, inde Thetin,

Seu tua ueridicae discunt responsa sorores,

      Plana suburbani qua cubat unda freti,

5

Seu placet Aeneae nutrix seu filia Solis

      Siue salutiferis candidus Anxur aquis,

Mittimus, o rerum felix tutela salusque,

     Sospite quo gratum credimus esse Iouem.

Tu tantum accipias: ego te legisse putabo

10

      Et tumidus Galla credulitate fruar.

1

Hoc β γ

haec T