Martialis epigrammata 4, 1

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Caesaris alma dies et luce sacratior illa

      Conscia Dictaeum qua tulit Ida Iouem,

Longa, precor, Pylioque ueni numerosior aeuo

      Semper et hoc uultu uel meliore nite.

5

Hic colat Albano Tritonida multus in auro

      Perque manus tantas plurima quercus eat;

Hic colat ingenti redeuntia saecula lustro

      Et quae Romuleus sacra Tarentos habet.

Magna quidem, superi, petimus sed debita terris:

10

      Pro tanto quae sunt improba uota deo?

9

sed β

et γ