Martialis epigrammata 3, 1

Reference basis text: A. Fusi, 2006

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2007

Other sections


Hoc tibi quidquid id est longinquis mittit ab oris

      Gallia Romanae nomine dicta togae.

Hunc legis et laudas librum fortasse priorem:

     Illa uel haec mea sunt, quae meliora putas.

5

Plus sane placeat domina qui natus in urbe est:

      Debet enim Gallum uincere uerna liber.

1

quidquid id est β E A Cfr. Ou. Pont. I 1, 21 quidquid id est adiunge meis; Calp. 4, 12 sgg.; Priap. 2, 9 sgg.

quidquid idem T

quidquid est X V